In Dei nomine.
Sit omnibus manifestum presentibus et futuris, quod facta est compositio perpetuo duratura inter dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitem Barchinone et Urgelli, dominum Montispesulani, et Petrum infantem dominum regni Maioricarum, ex una parte; et venerabilem patrem R. Maioricensem episcopum, ex altera, sub tali forma et tenore:
Quod dominus rex habeat in feudum perpetuum duas partes de decimis iure divino debitis, videlicet, in pane, vino et oleo.
In reliquis autem decimationibus, tam animalium grossorum, et minutorum, quam ovium, lane et casei ac piscium, habeat dominus rex totam medietatem; reliqua vero medietas cedat in partem Maioricensis ecclesie et episcopo.
Verumptamen hoc subintellecto et addito, quod si dominus papa compositionem hic annotatam nolit habere ratam, dominus rex vel infans non teneantur ad compositionem istam aliquatenus obligari.
Datum apud Valenciam, quinto kalendas decembris anno Domini millesimo CC XXX octavo.
Huius rei testes sunt, B. Barchinonensis episcopus, Rodericus de Liçana, Assallitus de Gudal, Artallus de Luna, Eximinus Petri repositarius Aragonum, P. Petri justitia Aragonum.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro domino Berengario Barchinonense episcopo, cancellario suo, hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.