Nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani, statuimus extendendas et alicubi in toto regno Valencie aliquas consuetudines valere nolumus preter istas.
[1] Per nos igitur et nostros concedimus vobis, universis et singulis habitatoribus castri et ville et arravale et tocius termini de Murvedre, presentibus et futuris, in perpetuum, quod salvis vobis et vestris in perpetuum specialibus cartis hereditatum vestrarum in omnibus aliis capitulis, habeatis consuetudines Valencie et secundum eas omnes causas civiles et criminales et cuiuscunque condicionis fuerint terminentur. Et franchitates et quelibet alia in consuetudinibus Valencie contenta, posita, statuta et statuenda, vos et vestri perpetuo in omnibus et per omnia habeatis.
[2] Concedimus etiam vobis et vestris, in perpetuum, quod ad opus et usum curie ville habeatis unam domum in Muroveteri, ubi cause pertractentur; quam domus habeatis francham et liberam, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus, et suis pertinenciis universis, a celo in abissum; et in dicta domo curia sedeat, audiat, determinet et diffiniat omnes causas criminales et civiles et querimonias que inter aliquos vertentur in villa et toto termino de Murvedre, et in dicta domo, ex quacunque causa civili vel criminali seu qualibet racione vel occasione semper capti detineantur in carcere, et ad castrum vel alibi non ducantur nec capti detineantur nisi in carcere ipsius domus, nec presumat aliquis habere privatum carcerem vel locum ad repponendum ibi aliquos captos, racione querimonie alicuius seu maleficii vel contractus, nisi in dicto loco curie.
[3] Concedimus etiam vobis et vestris in eternum, quod quicunque castrum de Muroveteri tenuerit vel quicunque cum dicto castellano in dicto castro vel aliter cum eo fuerit, non possit reddere ius sibi vel familie sue, vel illis qui cum eo fuerint, si de aliquo habitatore Muriveteris vel etiam extraneo conqueratur; sed recipiat inde ius a curia Muriveteris qui pro tempore fuerit.
[4] Concedimus etiam quod dictus castellanus vel aliquis qui cum eo sit, neminem possit capere vel captum detinere pro crimine vel contractu, licet ipsemet vel sui de illo, quem vellet capere, conquerantur. Sed si forsan ille de quo conquereretur aliquis, esset talis vel tantus quod sine auxilio castellani capi non posset, vel captus detineri, vel probi homines in hoc essent negligentes vel remissi, vel ad hoc impedimentum prestarent, volumus quod in hiis casibus castellanus qui ibi fuerit possit iuvare curiam, et loco curie ipsum capere, et captum si necesse fuerit in villa detinere.
[5] Concedimus etiam vobis quod milites aliqui non possint habere domos in villa de Muroveteri, nisi hereditatem ibi habuerint ex donacione nostra vel licencia speciali.
[6] Concedimus etiam vobis et vestris successoribus in perpetuum, quod totam illam aquam que transit per rivum de Segorp et per cequiam de Torres Torres, habeatis et expletetis ad usus et utilitates vestras quolibet mense, continue de die et nocte, per primos quindecim dies. Ita quod nullus in predictis XV diebus et noctibus audeat vobis predictis populatoribus Muriveteris impedimentum aliquod facere, quin dictam totam aquam libere et ab integro habeatis et percipiatis ad rigandum, ad bibendum, ad molendum et ad omnes alias necessitates et utilitates vestras et usus. Et si quis in predictis quindecim diebus vel noctibus vobis in tota dicta aqua vel in parte ipsius aliquod impedimentum faceret, sciat se soluturum penam mille solidorum regalium Valencie.
[7] Item, concedimus quod curia mutetur ibi anuatim festo Nativitatis Domini.
[8] Concedentes insuper quod caminum semper transeat per villam Muriveteris, et per portam mediam ipsius ville, et inter olivam et sequam, et transeat per medium ravallum, et claudatur locus ille per quem viam consuevit ire tempore sarracenorum, sub domibus Petri de Na Miquela.
[9] Volumus etiam et mandamus quod aqua vallis de Segon et aqua que transibit per Murumveterem dividatis, et inde regetur secundum quod tempore sarracenorum fuerat consuetum. Hoc tamen fiat libere et sine aliquo tributo.
Datum Valencie quarto kalendas augusti anno Domini millessimo ducentessimo quadragessimo octavo.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Montecathano, G. de Aquilon, Carrocius, G. de Pinos, G. de Grayena.
Sig+num Guillelmi Scribe, qui mandato domini regis hoc scribi fecit, die et anno prefixis.