Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1221, febrer 13
Jaume I atorga carta d'arres amb motiu del seu casament amb l'infanta Leonor de Castella
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancellería. Pergamins de Jaume I, nº 187. Original
Transcripció efectuada, amb variants formals, a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 5

In nomine Domini.
Quecumque super facto matrimonii contrahuntur, iure debito sunt fideliter observanda et ne, tempore procedente, oblivioni tradantur, scripture debent memorie comendari.
Igitur, ad cunctorum noticiam, per hanc scripturam volumus pervenire quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispessulani, considerantes ea que super matrimonio sunt a sanctis patribus constituta, vos, inclitam dominam Alienorem, filiam quondam clare memorie Aldefonsi illustris regis Castelle, ducimus legaliter in uxorem et sicut in ecclesia Dei ordinatum est et statutum, vobiscum copulam contrahimus nupcialem.
Obligamus, itaque, tradimus et concedimus vobis, nomine arrarum vestrarum sive iure sponsalicii vestri, castra et villas de Daroca et de Epila, de Pina, de Uno Castello, de Barbastro et de Tamarito, de Sancto Stephano, de Monte Albo, de Cervaria, de Siurana et de Pradis, cum omnibus montanis de Siurana et de Pradis et cunctis terminis et pertinenciis predictorum castrorum et villarum et hominibus ac feminis, cum pleno eciam seniorivo et omnibus exitibus, redditibus et iuribus nostris, que aliquo modo aut aliqua racione habemus vel habere debemus in locis omnibus supradictis, salvo iure castlanorum, qui racione feudi habent aliquid sive tenent in castris de Catalonia supradictis, tali modo, scilicet, quod omnia predicta castra et villas de Aragone nos possimus donare et assignare pro honore, quando et quociens voluerimus, nostris baronibus, naturalibus et nobilibus Aragonis, quibus nobis placuerit, sicut et honores alios regni nostri; tamen ille vel illi, cui vel quibus nos dederimus dicta loca aut eorum aliquod, veniant coram vobis et fidelitatem faciant vobis inde ac per manum portarii vestri recipiant ea.
Et si forte nos mori contigerit priusquam vos, omnia predicta et singula, vos, domina Alienor, possideatis et expletetis omnia predicta et singula in vita vestra, ita tamen quod predicta castra et villas de Aragone comendatis nostris naturalibus et generosis de Aragone, qui sub predicta fidelitate vobis teneantur inde in vita vestra et post mortem vestram ea proli nostre et vestre, que fuerit heres regni, sine impedimento aliquo libere reddere teneantur.
Predicta vero castra et villas de Catalonia teneant illi, qui ad feudum ea per nos tenent et debent tenere sub predicta fidelitate, pro vobis in vita vestra et post obitum vestrum statim nostre proli et vestre, que fuerit regni heres, inde teneantur fideliter respondere. Castrum vero de Siurana nos, dum vixerimus, cuicumque et quocienscumque voluerimus, liberemus, qui vobis inde fidelitatem faciat et ipsum recipiat per manum portarii vestri; similiter et post obitum nostrum, si vos superstes eritis, ipsum castrum nostro fideli de Catalonia naturali et generoso comandetis, qui sub predicta fidelitate vobis inde teneatur in vita vestra, et post obitum vestrum ipsum heredi nostro supradicto, scilicet, nostre proli et vestre reddere teneatur. Si vero vos decesseritis sine prole superstite matrimonii huius, omnia predicta et singula regi Aragonis, qui pro tempore fuerit, statim libere et sine obstaculo revertantur.
Datum apud Agredam, idus februarii era M. CC. L. nona, per manum Petri Vitalis, archidiaconi Tirassone, notarii nostri, ab Arnaldo Gramatici eius mandato scripta.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: S., cesaraugustanus episcopus. Garsias, oscensis episcopus. Frater G. de Allaco, magister Templi. Frater Fulco, magister Hospitalis. Nuno Sancii. G. Raimundi, senescalcus. Eximinus Cornelii. B. de Alagone, maiordomus Aragonis. P. Aunisii. Lupus Didaci, alferiz regis Castelle. Gonzalbus Roderici, maiordomus regis Castelle. Albarus Didaci. Martinus Moinoz. Rodericus Roderici. Garsias Ferrandi, maiordomus domine regine Castelle. G. Gozalbiz. Rodericus Gozalbiz. Petrus Poncii et multi alii.
Ego P. Vitalis, Tirassone archidiaconus et notarius domini regis, mandato ipsius hoc scribi feci die, era et loco prefixis suumque signum et hoc meum apponens +.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001437

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I