Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1221, agost 3. Zaragoza
Jaume I ordena a petició del bisbe de Zaragoza, que tots els sarraïns paguen delme per les heretats que compren o tinguen de cristians
Arxiu de La Seo de Zaragoza. Cartulari Menor, f. 134r.
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 7

Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani.
Dilectis et fidelibus suis omnibus ad quos littere iste pervenerint. Salutem et sue gratie plenitudinem.
Ex parte dilecti nostri venerabili Sancii, cesaraugustani episcopi, sepe querimoniam recepimus continentem quod sarraceni in sua diocesi habitantes qui emerunt vel a christianis hereditates ad laborandum tenent et receperunt, de quibus sancta Dei ecclesia et eius ministri iura ecclesiastica consueverunt habere decimas et alias huiusmodi sibi et clericis suis in Dei contemptu et ecclesie ex heredatione dare totis iuribus contradicunt, quod si ab aliquo catholico cum non sit consentaneum equitata non est aliquatenus sustinendum.
Unde nos, super hiis, cum baronibus curie nostre habito consilio diligenti, quia nolumus quod ecclesia tantam in hac parte iniuriam patiatur, statuimus et per presentia scripta firmiter percipiendo mandamus memorato episcopo cesaraugustano et clericis suis; concedentes et plenam dantes licentiam et potestatem, quatinus semper de cetero ipse episcopus et clerici sui, per totum suum episcopatum, decimas et omnia alia iura ad Sanctam Ecclesiam pertinentia habeant et percipiant, plenarie et in pace, de omnibus hereditatibus et fructibus ex ipsis provenientibus, quas sarraceni illi ab aliquibus christianis tenent aut modo aliquo habuerunt. Sciatis ergo quod quicumque ausu temerario ductus contra hoc nostrum statutum venire attemptaverit, iram et indignationem nostram semper incurret et dampno illato prius plenarie in duplum restituto in mille morabetinis a nobis procul dubio punietur.
Datum Cesarauguste, III nonas augusti sub era M. CC. L. nona., per manum Petri Vitalis, archidiaconi tirasonensis, notarii nostri, et mandato eius a Berengario de Parietibus scripta.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001439

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I