In Christi nomine.
Manifestum sit omnibus quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, attendentes qualiter a nostris predecessoribus monasterium Sancti Iohannis de Pina est multis privilegiis decoratum, volentes nos libertatem ipsius monasterii confirmare et honorem et gloriam prompto animo ampliare, cum presenti carta electionem vestri fratris Enegi abbatem recipientes pariter et approbantes, constituimus et recipimus vos et vestrum monasterium supradictum et monachos, presentes pariter et futuros, sub nostra speciali proteccione securoque ducatu et omnia bona mobilia et inmobilia vobis et vestro monasterio pertinentia ullo modo, tam habita quam habenda, ita quod vos et monachi monasterium antedicti possitis unquam per omnia loca terre dominationis et regni nostre ire, morari et redire cum omnibus vestris salvi pariter et securi et ab omni dampno penitus et gravamine alieni et in nostro guidatico constituti; nec aliquis nobiles vel innobiles nostre substitutus dominatione audeat vel presumat vos vel vestra alicubi agravare, pignorare, marcare, impedire vel perturbare vel inferre molestiam aliquam vel iacturam.
Mandamus igitur omnibus nostris maioribusdomus, repositariis, merinis, çavalmedinis, iusticiis, alcaldis, iuratis et aliis nostris officialibus universis, substitutis et substituendis, quod vos et monasterium supradictum et omnes res eidem ullo modo pertinentes manuteneant et defendant tamquam nostra propria ubicumque, nec permitant vos ab aliquibus molestari in aliquo vel gravari.
Laudamus etiam et autorizamus et liberaliter perpetuo confirmamus omnia privilegia universa et singula dicto monasterio a nostris predecessoribus facta aliquatenus vel concessa, et omnia que in illis privilegiis continentur ut melius ad vestrum comodum approbamus.
Quicumque autem contra tenorem nostri huius privilegii aut contra illi que a nostris predecessoribus sunt concessa venire aliquo attemptaverint, iram et indignacionem nostram se noverit incursurum et dampno prius plenarie restituto pena mille morabitinorum et in illis penis etiam que in instrumentis predecessorum sunt aposita a nobis sine remedio aliquo feriretur.
Datum apud Barbastrum, IIIº idus marchii era Mª CCª LXª VIº.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Atto de Focibus, maiordomus Aragonum. Assalitus de Gual. Garcia Periz de Meitad. Blascho Maza. Peregrinus de Bolas, maiordomus curie. Pero Perez, iusticia Aragonum.
Sig+num Guillelmi Scribe, qui mandato domini regis pro Guillelmo Rabatia, notario suo, hanc cartam scripsit loco, die et era prefixis, cum suprascripto in prima linea ubi dicitur «privilegiis».