Manifestum sit omnibus quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, attendentes quod laudabile monasterium de Berola debeamus diligere et fovere et in beneficiis ampliare, cum hoc et alia bona que ibi fecerimus fuit nobis meritoria apud Deum, hanc igitur presenti carta per nos et omnes heredes ac successores nostros donamus, concedimus et laudamus vobis, dilecto nostro fratri Petro abbati et toti conventui de Berola, presenti et futuro, quod, de concessione nostra et licenciam speciali, positis et liceat vobis populare locum illum qui dicitur Ceseron et ibi villam facere et adducere gentes ad populandam eam de quibuscumque locis volueritis et potueritis undecumque; quem locum cum fuerit populatus habeatis francum et liberum cum terminis et pertinenciis suis et cum aliis universis que pertinet vel pertinere debent racione aliqua ad eundem hoc vobis impedire vel contradicere, confidens de nostri gracia vel amore, nemine atemptante, recipientes omnia bona ipsius monasterii et specialiter locum illum cum hominibus et feminis qui ibi fuerint populati.
Et habitatores illius loci cum suis rebus omnibus quas habebunt, in mea protectione, custodia, comanda, emparancia, defensione et nostro guidatico speciali, ita quod homines qui ibi habitaverint et populaverint salvi eant, salvi redeant et securi cum omnibus rebus suis per loca omnia regnorum, terrarum et dominacionis nostre.
Et quod nullus, confidens de nostre gracia vel amore, audeat predictum locum de Ceseron nec habitatores eiusdem in aliquo invadere, capere, detinere, ofendere vel gravare, marchare vel pignerare, nec res eorum dum parati furans per vos et illos facere directum cuilibet conquerenti.
Mandantes senioribus, maioridomus, repositariis, merinis, çavalmedinis, iusticiis et iuratis, iudicibus et alcadis et aliis quibuslibet nostris oficialibus subditis universis, tam presentibus quam futuris, quod hanc concessionem nostram et guidaticum firmam habeant et observent et non contraveniant in aliquo si confidant de nostri gracia vel amore.
Et quod monasterium de Berola et omnia bona eiusdem, et specialiter predictum locum de Ceseron et homines qui habitamini cum rebus suis manuteneant, protegant ab omni dampno et congravamine contra homines tanquam nostra propria et defendant. Et non permitant aliquid de predictis ab aliquibus indebite molestari.
Datum apud Tutelam V kalendas marcii era Mª CCª LXª nona.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: dompnus Ferrandus, infans Aragonum. Ato de Focibus, maiordomus Aragonum. Dompnus Valesius de Bergua. Blascus Maça. Petrus Puio. Lupus Ferrenqui de Lurcenich. Petrus Petri, iusticia Aragonum. Pelegrinus de Bolas, maiordomus curie.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro Petro Sancii, notario suo, hanc cartam scripsit loco, die et era prefixis.