In Christi nomine.
Sit notum cunctis quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, subiectorum nostrorum comodum nostrum proprium extimantes et considerantes fidelitatem et legalitatem quam vos, dilecti et fideles nostri iurati et totum concilium Cesarauguste, nobis et antecessoribus nostris proinde habuistis, antecessorum nostrorum sequentes vestigia, ex certa sciencia et consulte, bono animo et gratuita voluntate, cum hac presenti carta perpetuo valitura laudamus, concedimus et confirmamus vobis, predictis iuratis ac toto concilio Cesarauguste, natis et nascituris, presentibus et futuris, omnes foros, consuetudines et franquitates quas antecessores nostri vobis omnibus concesserunt et sicut in cartis vestris plenius continetur et sicut eos melius actenus cum cartis et sine cartis habuistis et rationalibus possedistis.
Ita quod ea omnia habeatis, teneatis secure, potenter et integre vos et successores vestri post vos, ad fidelitatem nostram et nostrorum omnium successorum.
Datum Cesarauguste, secunda idus marcii era Mª CCª LXXª Iª, anno Domini Mº CCº XXXº IIº.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes: G., episcopus oscensis. S., episcopus Cesarauguste. B., episcopus Ilerde. G., episcopus Tirasone. F., infans Aragonum. Nunno Sancii. G. de Montecatano, vicecomes Biarnensis. R. de Montecatano. G. Raimundi, senescalcus. Petrus Ferdinandi de Albarracino. P. Aunesii. Ato de Focibus. Ato Orella. P. Cornelii. Vallesius de Vergua. Rodericus Eximini de Luesia. Ascenarius de Oscera. Rotlandus Layni. P. Petri, iustitia.
Sig+num Bertrandi de Villanueva, qui mandato dicti domini regis et Guillelmi Rabacie, notarii sui, hoc scripsit loco, die, era et anno prefixis.