Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, cum hoc presenti instrumento perpetuo valituro damus et concedimus vobis, dilectis et fidelibus nostris civibus Cesarauguste et successoribus vestris universis, omnia prata, erbas et paschua et aquas ad usus vestri bestiarii et ganati per omnes montes et per omnia alia loca terre nostre, exceptis deffesis antiquis de Signa et de Retorta de Pina quas nobis et nostris usibus retinemus.
In aliis vero locis omnibus, expressis et non expressis, intretis cum omnibus vestris bestiis libere et quiete ac ganatis grosis videlicet et minutis.
Nullus igitur de mea gratia confidens audeat vel presumat de cetero vos vel ganatos vestros in supradictis locis invadere, pignorare vel in aliquo agravare, nec etiam ingressum vel eggressum aliquatenus prohibere, nisi prius aliquis conquirens de iniuria sibi facta coram nobis hostenderit suam mostram.
Quicumque autem contra hanc donationem sive concessionem nostram venire attemptaverit, iram et indignationem nostram et penam mille aureorum se noverit incursurum.
Datum Cesarauguste, tertia nonas aprilis era Mª CCª LXXª tertia.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: S., episcopus Cesarauguste. G., tirasonensis episcopus. Petrus Cornelii, maiordomus. P. Ferrandi de Assagra. Atoreilla. Bernardus Guillelmi. S. Vallesius de Vergua. G. Romei. F. Aznarii. Eximinus Petri, repositarius. Ferrandus Petri, iustitia Aragonum.
Sig+num Petri Iohannis, scriptoris, qui mandato domini regis hoc scribi fecit loco, die et era prefixis.