Hoc est translatum bene et fideliter sumptum, nihil adito nihilque diminuto, a quodam privilegio domini regis Iacobi, divine recordationis, pergamineo scripto, cuius thenor talis est:
Pateat universis presentem paginam inspecturis quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentiae, comes Barchinone et Urgeli et dominus Montis Pesulani, per nos et omnes successores nostros damus et concedimus vobis, fidelibus nostris Ferrando Petri, iudici, et alcaldis et iuratis et toti concilio turolensi, tam de villis quam de aldeis, tam presentibus quam futuris, per stremos ad omnes vestros ussos montes, cerro sive serras et planos, cum hervis, aquis et lignis, cum pratis et paschuis et suis pertinentiis universis.
Sic incipit a flumine de Guadalaviar et vadit cerro ad turrim de La Cuba que dicitur Serriella; et sicut vadit ad Lossam et ad sumum de Cutema; et exiit ad la covam de Abenferruz et ad sumum de foz de Cherutea; et vadit ad fontem Sarcosa; et vadit ad sumum de portu de Bexxis de la Salada, cum omnibus almansis; et exit ad foxem de Bexxis; et donat per cerrum in turre de talaia de Bexxis et exit ad turrim de la coba de Xerica et de ipsa in sursum; et vadit ad Carbentias et ad montem Algaral et exit ad la cavam de Castelo de Montan; et vadit al Olvano et exit ad Pedram Fitam et ad Pignam Gulosam; et vadit ad Pignam Serratam et ad Montalt et ad Cassiellas et ad Lagunam Frigiam et ad Mascarosas et ad costam de la Serreçuela, et exit ad Pignam Serratam.
Hec omnia supradicta habeatis franca et libera vos et vestri sine montagio vel erbagio, quod non detis de vestris ganatis umquam quos teneatis vel pascant ibi nobis vel alicui alii persone viventi.
Et retinemus quod non possint unquam infradictos stremos sive terminos ubi alii homines in aliquo loco facere populationem nisi vos, concilio de Turolio, quod positis facere populationem de quinquaginta populatoribus, tantum intra caminum regium, in quocumque loco volueritis de Valencia usque ad Turolium, propter bonum et custodiam camini adque defensionem.
Datum Valentiae, quinto decimo kalendas apprilis hera millesima CC. LXX. septima.
Sig+num Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentiae, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Eximenus de Urrea. Guillermus de Montecateno et Ferrandi de Azagra. Guillermus de Aquilone. Assalitus de Gudal.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini rexis pro domino vicegerenti barchinonensis episcopo, cancelario nostro, hoc scrivi fecit loco, die et era prefixis.
Lectum fuit rexistrato.
Sig+num mei Iohannis Plata de Monteregali, habitatoris civitatis Turolii, authoritate rexia notarii publici per totam terram et dominationem potentissimi domini rexis Aragonum, qui huiusmodi traslatum bene et fideliter sumptum, nihil adito nihilque diminuto, a dicto suo previlegio predicti domini rexis Iacobi, inclite recordationis, pergameno scripto sigiloque eiusdem impendente munita et in archivo domus concilii prefacta civitatis recondito extrassi de mandato vive voces oraculo mihi facto per magnificum dominum Franciscum Navarro, alcaldum, et iudicis locumtenentes, instante discreto Vinsensio Gomez, notario, procuratore et sindico loci de Arcos, aldee Turolii, die tricesimo mensis martii anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto.
Presentibus ibidem pro testibus vocatis pariterque rogatis, honorabilis Johane Perez Arnal, cive, et Michaele Crespo, vezinus antedicte civitatis, et cum dicto privilegio fideliter comprobavi et scripssi.