Pateat universis quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, promittimus in manu sacrata Vitalis, Dei gracia oscensis episcopi, vobis, richis hominibus nostris scilicet Petro Ferrandi de Açagra, Petro Cornelii maiordomo Aragonie, Artaldo de Luna, Garcie Romei et Eximino de Orregia, quod quandiu eritis vassalli nostri, erimus vobis fidelis et legalis dominus et tenebimus vos honoratos fideliter et legaliter et pro posse et sensu nostro buscabimus vobis omne bonum et evitabimus omne malum, sicut bonus dominus debet facere vassallis suis, et hec promittimus attendere omnibus et singulis vestrum, ita tamen quod si aliquis vestrum vel aliqui desinerent esse vassalli nostri, illi vel illis qui desinerent esse nostri vassalli non teneamur hac promissione, ab illa hora qua desinerent esse nostri vassalli; illis vero qui remanerent nostri vassalli, semper teneamur hac promissione, donec desinent esse nostri vassalli.
Et nos richi homines de Aragonia predicti, scilicet Petrus Ferrandi de Açagra, Petrus Cornelii maiordomus Aragonie, Artaldus de Luna, Garcia Romei et Eximinus de Oregia, unusquisque pro se, promitimus et iuramus vobis, domino nostro Iacobo, illustri regi Dei gracia Aragonum … quod quandiu erimus vassalli vestri, erimus fideles et legales vassalli vestri et serviemus vobis legaliter et fideliter et pro posse et sensu nostro buscabimus vobis omne bonum et evitabimus omne malum, sicut debet facere bonus vassallus domino suo per Deum et hec quatuor Dei evangeliis.
Si quis autem nostrum desineret esse vassallus vester, ab illa autem hora in antea qua desineret esse vester vassallus, non teneatur vobis hoc sacramento vel promissione; alii vero qui remanebunt vassalli vestri semper teneantur donec similiter desinant esse vassalli vestri.
Quod est actum in Valencia, VII kalendas augusti anno Domini M. CC. XL.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Sig+num Petri Ferrandi de Açagra, Sig+num Petri Cornelii maiorisdomus Aragonie, Sig(signo)num Artaldi de Luna, Sig+num Garcie Romei et Sig+num Eximini de Orregia; qui … hoc laudamus et aprobamus, concedimus et firmamus.
Sig+num Peregrini de Bolas. Sig+num Eximini Petri repositarii, testium.
Sig+num Guillelmi Vitalis, qui … hoc scripsit.