Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1245, setembre 25. Lleida
Jaume I confirma als pobladors de la vila de Alquézar els furs atorgats pel seu antecessor Rancho Ramírez, i els dóna llicència per poder celebrar mercat setmanal i fira anual
Arxiu de la Col·legiata de Alquézar
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 50

Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, cum audiverimus inter habitatores burge et ville de Alquezar discusionem esse vitam super eorum consuetudinibus sive foris, qui habitatores burgi tenebant unum forum, habitatores ville aliud equebantur, propter quod contencio erat et his maxima inter eos.
Nos igitur, debentes dampnum nostrorum hominum evitare omni modo, attendentes mandamus et constituimus postulante nostraque parte, quod habitatores burgui et ville, pariter presentes pariter futuri, habeatis vos omnes illos foris, tam in caloniis quam in aliis quibuslibet aliis, quos noster predecessor rex Sancius populatoribus ville de Alquezar cum instrumento publico concesit pariter et donavit.
Ita quod omnes vos, tam burgui quam ville, et successores vestri utamini illis foris et non aliis secundum quod in illa carta a rege Sancio inde facta plenius continetur.
Et instrumentum illud, vobis et successoribus vestris, et omnia et singula que in eadem carta aposita sunt, per nos et successores nostros (ilegible) confirmamus; hoc tamen excepto quod si aliquis fuerit habitator de burgui vel villa qui panem non colligat, quod non teneatur dare vel mitere bladum in precaria que de blado fuerit facta.
Preterea, concedimus et donamus per nos et successores nostros, vobis omnibus supradictis, tam habitatoribus burgui quam ville, et successoribus vestris, quod possitis habere mercatum in quo loco volueritis burgui vel ville, et celebrare feria prima scilicet die dominica in unaquaque ebdomada in eternum; et quod vos et vestri successores sitis franchi et liberi de omnibus que ibi emparandis vel vendetis aliqua ratione statuente quo de cetero non se reclamet vestro aliquis pro de burgio sed de omnes vocemini pariter habitatores ville de Alquezar ad fidelitatem [nostram] et ad omnem comodum [vestrorum] vicinorum.
Datum Ilerde, VII kalendas octobris anno Domini Mº. CCº. XLº. quinto.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: P. de Montecatano. R. Berengarii de Ager. G. de Entenza. Berengarius de Angularia. R. G. de Odena.
Sig+num Guillemoni Scribe, qui de mandato domini regis hec scribi fecit loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001459

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I