Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros laudamus, concedimus et liberaliter confirmamus, vobis dilecto nostro fratri R[aimundo], abbati, et toti conventui monasterii de Berola et vestris successoribus, villam de Alcala et villam de Leytago et hereditates de Tirassona et villam de Crox et de Malexan et villam de Puceolo et hereditates de Borgia et vineam de Campo et almoniam de Epila et hereditates de Alagone et de Castellario et de Musalbarba et hereditates Cesarauguste et de Palaciolo et de Bitinena et de Ponte et grangiam de Morela et castrum et villam de Quarto et de Saso Galelo, ita ut omnia supradicta et singula habeatis, teneatis, possideatis et expletetis perpetuo, francha et libera, cum omnibus terminis et pertinenciis suis, sicut continetur in nostris cartis, salvo tamen iure alieno.
Recipientes ea omnia et singula sub mea protectione, custodia, comanda, emparancia, deffensione et in nostro guidatico speciali ita quod nulli sit ausus in predictis locis et villis vel in aliis grangiis, possessionibus et hereditatibus vestris dampnum, gravamen vel forciam facere impedimentum nec aliquod nocumentum, set salva sint et secura et in nostro guidatico constituta. Mandantes senioribus, maioribus domus, çavalmedinis, iusticiis, iuratis, iudicibus, alcaldis, baiulis, iunctariis et iunctis, et aliis nostris officialibus et subditis universis statutis et statuendis, quod hec omnia firma habeant et observent et faciant observari. Et quod dictum monasterium, cum possessionibus predictis et aliis que pertinent ad eundem manuteneant, custodiant, protegant tanquam nostra propria et defendant et non permittant ab aliquibus molestari.
Si quis autem contravenerit, iram nostram incurrat et dabit nobis pro pena quingentis morbetinos, illato dampno primitus plenarie restituto.
Datum Osce, kalendas februarii, era Mª CCª LXXXª Vª.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: P[etrus] Cornelii, maiordomus Aragonum. Eximinus Petri. Eximinus de Focibus. Eximinus de Lusia. Dompnus F., infans Aragonum.
Sig+num Guillermi Scribe qui mandato domini regis hoc scribi fecit loco, die et era prefixis.