Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus [Montis]pesulani, recognoscentes plures contentiones coram nobis fuisse diucius agitatas inter homines de Sos, demandantes ex una parte, et fratrem Petrum Exea, comendato[rem] homines Castrisiscari, defendentes ex altera, super scaliis, acquisicionibus, pascuis et lignorum incisionibus in terminis de Sos, secundum quod in instrumentis ab utraque parte oblatis sig[nabatur] et determinabatur.
Tandem nos, prefatus rex, auditis privilegiis iudiciis universis in causis predictis ipsis[que] omnibus plenius intellectis, de voluntate partium diximus et per nos et nostros inter ipsos et suos constituimus et decrevimus imperpetuum observandum, quod homines Castrisiscari, presentes et futuri, donent et persolvant hominibus de Sos, presentibus et futuris, annuatim imperpetuum in festo sancti Michaelis septembris, quinquaginta caficios tritici et quinquaginta caficios ordei ad mensuram de Sos.
Tamen homines de Sos faciant portari cum propriis bestiis hominum de Sos predictum triticum et ordeum ad villam de Sos. Et si homines de Sos dicunt illum bladum non esse tale quod recipi debent, baiulum noster maior discernant et ad eius noticiam recipiatur.
Et quod homines Castrisiscari possideant perpetuo omnes scalios, compras, patrimonios, acquisiciones quas usque in hunc diem fecerent in terminis de Sos sine impedimento et pacifice, et pro predictis possessionibus non teneant aliquid aliud servicium facere nisi predictos centum caficios censuales, set non scalient vel acquirant homines Castrisiscari in terminis de Sos.
Et animalia de arada hominum Castrisiscari qui posuerint et dederint in predictis centum caficiis pascant in terminis de Sos; et homines Castrisiscari scindant, accipiant et levent ligna ad faciendum ignem in domibus suis, salvis
insuper omnibus et singulis supradictis valeat in alium instrumentum a rege Petro, patre nostro, confectum per manum I[ohannis] de Berax, vespere Sancte Marie augusti era Mª. CCª. XXXª. nona.
Predicta autem omnia et singula imperpetuum decrevimus observanda et aliquis contra eo veniret nullatenus presumat.
Datum Exee, II kalendas marcii anno Domini Mº. CCº. XLº. septimo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: F[errandus], infans Aragonum. Petrus Cornelii. G. Romei. A. de
Luna. Eximinus Petri.
Sig+num Guillelmi, scribe, mandato domini regis hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis, cum litteris in XIII linea rasis et emendatis.