Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, quia diu est quod de mandatu a nostris predecessoribus et a nobis quod aliqua persona in Calataiubo non audeat vel presumat tingere vel cambiare vel fabricam ferrarie tenere nisi solummodo in tintureriam, cambio et fabricis quas abbas et monachi de Petra habent ibi ex donatione antecessorum nostrorum et ratione permutationis et concambii quod fecerunt nobiscum de Villa Felix, quam dederunt nobis in concambium pro alcaceria et tendis campsorum et fabricis et aliis omnibus tendis quas eis dedimus in eadem villa Calataiubi, sicut continetur in instrumentis concambii inter nos et dictos abbatem et monachos inde factis.
Et quod nullus iudeus audeat vel presumat tendas vel alias mercaturas tenere vel vendere in alio loco eiusdem ville, nisi tantum in alcaceria superius nominata; et unicuique ius suum servare integre teneamur et maxime personis religiosis qui per se ipsos se non possunt defendere vel tueri.
Mandamus senioribus, iusticiis, iuratis, iudicibus et alcaldis eiusdem ville Calataiubi, presentibus et futuris, firmiter et districte, quod non sustineant aliquo modo vel causa quod aliquis christianus vel iudeus tingat, cambiet vel usum ferrarie exerceat, vel tendas vel alias mercaturas teneat vel vendat alibi in villa Calataiubi nisi in tendis et locis superius nominatis, quod dicti abbas et monachi habent a nobis et a nostris predecessoribus ut est dictum; et quod non expectent et nostro alio mandamento pignorent (ilegible) illos pro pena quingentorum morabatinorum qui alibi in villa Calataiubi tingerint, cambiarent vel fabricas ferrarie tenuerint vel tendas vel mercaturas aliquas tenuerint vel vendiderint nisi ut superius est expressum; et de dicta pena alicui amorem non faciant neque laxant.
Et quod monasterio predicto et abbati et monachis eiusdem servent et servari faciant in omnibus vita sua et eos tanquam nostra propria protegant et defendant.
Datum Calataiubi, septimo kalendas octobris anno Domini Mº. CCº. XLº. VIIIIº.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Alvarus Petri. Eximinus de Focibus. Eximinus Petri. P. Cornelii. G. Romei.
Sig+num A. de Ulmo, qui mandato domini regis pro G. Scriba, eius notario, hec scripsit loco, die et anno prefixis.
En la plica: Quod fuit mandatum.