Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros statuimus in perpetuum et concedimus quod quicumque occiderit hominem in villa Calataiubi vel extra villam in termino eiusdem ville vel in aldeis eiusdem ville, teneatur homicidium dare secundum forum novum et exeat de tota terra nostra et non intret unquam villam Calataiubi vel locum aliquem terre nostre quousque persolverit homicidium, nec etiam, soluto homicidio, nisi cum voluntate parentum defuncti.
Homicidium vero dividatur in tres partes ita quod de ipso homicidio habeamus nos et nostri terciam partem et aliam terciam partem habeant iudex et alcaldi Calataiubi.
Volumus autem quod tam de homicidiis quam de quibuslibet aliis caloniis, habeat iusticia Calataiubi nonam partem.
Datum Iacce, VI kalendas augusti anno Domini M. CC. quinquagesimo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Montecathano. Egidius de Rada. Bernardus R. de Ribellis. P. Martini de Luna. Bernardus de Fuxano.