Pateat universis quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis, universis hominibus ville Calataiubi, presentibus et futuris, in perpetuum, liberam potestatem et plenariam constituendi et habendi adoveriam sive adoverias generales et speciales cordubanorum et aliorum omnium coraminum in ipsa villa Calataiub ubicumque volueritis.
Quam inquam adoveriam seu adoverias vos et universa posteritas vestra in perpepetuum habeatis, teneatis, possideatis et expletetis libere, pacifice et quiete, sicut melius, plenius et sanius dici, scribi et excogitari possit ad vestrum vestrorumque profectum et bonum intellectum absque contradictione cuiusque.
In ipsa autem adoveria seu adoveriis, quilibet habitator Calataiub habeat liberam potestatem preparandi semper cordubana et alia coramina ad sue placitum voluntatis.
Quicumque autem contra aliquod premissorum in aliquo venire presumpserit, ipso facto penam centum morabatinorum noverit se mulctari, hiis omnibus in suo robore duraturis.
Datum Cesarauguste, XII kalendas iulii anno Domini Mº. CCº. L. primo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Petrus Cornelii maiordomus Aragonum. G. Romei. Alvarus Petri. A. de Luna. Eximinus de Focibus.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis pro G. de Belloloco, notario suo, hec scribi fecit loco, die et anno prefixis.