Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis, dilecto nostro Peregrino de Atrossillo, castrum et villam de Osa cum omnibus terminis et pertinenciis suis et cum peytis, cenis, donis, serviciis, exercitibus et cavalcatis et eorum redempcionibus et omnibus aliis iuribus que nos in dicto castro et villa et pertinentiis suis vel ab hominibus et feminis ibi habitantibus et habitaturis habemus vel habere aut percipere debemus, quolibet modo vel qualibet racione et sine aliquo nostro nostrorumque retentu, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum integre et in pace diebus omnibus vite vestre; ita tamen quod dum vixeritis, serviatis nobis pro hac donacione cum duobus militibus sicut richi homines Aragonum nobis tenentur servire pro honoribus quos pro nobis tenent, et statim, post obitum vestrum, dictum castrum et villam cum omnibus pertinentiis suis revertantur nobis et nostris integre et sine diminucione aliqua ac sine aliquo onere debitorum et sine aliqua mala voce.
Et ego, predictus Peregrinus de Atrossillo, recipio a vobis, predicto domino meo Iacobo, Dei gracia illustri rege Aragonum, donacionem predictam sub condicionibus supradictis.
Datum Valencie, nonas aprilis anno Domini Mº. CCº. Lº. secundo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Eximinus de Focibus. G. de Angularia. G. de Aquilone. Egidius de Rada. Eximinus Petri de Arenoso.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini regis … hec scribi fecit loco, die et anno prefixis.