Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, divina gracia inspirante, vocavimus fratres predicatores et multis eos precibus induximus ut in villa Calataiubi habeant monasterium et conventum, de Dei misericordia confidendo et credendo firmiter quod erunt nobis et multis aliis spiritualiter et temporaliter ad comodum et salutem.
Cum igitur ad dictam villam iam venerint, ibidem perpetuo permansuri, nos volentes eis facere graciam specialem, ipsos et locum eorum et omnia que habent et ad ipsos aliquo modo pertineant et in posterum pertinere continget, sub proteccione et defensione nostra suscipimus, ut per hoc Deus, cui ipsi serviunt, semper nos protegat et defendat.
Mandantes iusticie, iudicibus, iuratis, baiulis, vicariis et aliis universis et singulis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, et toti concilio de Calataiub firmiter et stricte, quod si quis voluntati nostre velit in aliquo contraire ausu temerario vel eosdem fratres ab edificando monasterio impedire vel eis aliquam violenciam in hoc vel in aliquo alio ulterius aliqualiter irrogare, ipsos iuvent fideliter et defendant viriliter, si de nostri confidunt gracia vel amore.
Datum Calataiubi, quinto idus marcii anno Domini Mº. CCº. Lº. Vº.