Pateat universis quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, venerabili et dilecte domne Urrace, priorisse de Sexena, et successoribus vestris in perpetuum, quod possitis semper, singulis diebus martis singularum septimanarum, facere et celebrare mercatum in Sena, que est iurisdiccionis predicti monasterii de Sexena.
Volentes et concedentes vobis quod habeatis et percipiatis in dicto mercato iura que consueta sunt dari in aliis mercatis villarum et locorum dominacionis nostre.
Recipimus igitur et constituimus omnes homines et feminas, cuiuscumque legis et condicionis sint, ad dictum mercatum venientes et inde redeuntes cum bestiis et omnibus rebus et mercibus, quas ad dictum mercatum aduxerint et adduci fecerint et inde reduxerint ac reduci fecerint, sub nostra proteccione, custodia, comenda ac nostro guidatico speciali; ita quod non pignorentur, nec impediantur, nec modo aliquo molestentur inveniendo ad dictum mercatum, ibidem existendo ac inde redeundo, nisi homicide vel incartati aut proditores fuerint manifesti.
Mandantes firmiter baiulis, merinis, zavalmedinis, iusticiis, iuratis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod hanc concessionem et guidaticum nostrum firmum semper habeant et observent et contra non veniant nec aliquem venire permittant aliqua racione vel causa.
Quicumque autem contra predictum guidaticum venire attemptaverit, iram et indignacionem nostram et penam quingentorum morabatinorum se noverit incursurum, dampno illato passis plenarie restituto.
Datum apud Nayam, idus iunii anno Domini Mº. CCº. Lº. sexto.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Bernardus Guillelmi de Entença. Guillabertus de Crudiliis. Eximinus de Urreya. G. de Castro Novo. Palacinus de Focibus.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini regis pro domino fratre Andrea, episcopo Valencie, cancellario suo, hoc scripsit loco, die et anno prefixis.