Concedimus et damus licenciam vobis, toti concilio Daroce et aldeanis eiusdem omnibus, quod hinc proximum venturum festum sancti Andree non teneamini emere vel habere sal de terra nostra, set quod possitis emere usque ad predictum terminum [...] libere sine impedimento cuiuslibet persone de sale de Molina et de quocumque alio sale velitis et undecumque sit et sal de Molina possit ibi aportari, non obstante aliquo statuto vel mandato a nobis in contrarium facto, ita tamen quod vos sal non ematis de Molina vel de alio loco extraneo quod vobis ultra predictum terminum multum possit durare.
Si vero de terra nostra sal ibi vendatur, valeat magis soma ipsius salis terre nostre duos denarios quam sal de Molina vel de alio loco extraneo.
Mandantes, et cetera.
Datum Ilerde, XVI kalendas octobris anno Domini Mº. CCº. L. septimo.