[Noverint universi] quod nos Iacobus, [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani], per nos et nostros damus, concedimus et assignamus per hereditatem propriam, francham et liberam vobis, iuratis et concilio Cesarauguste ac per vos operi pontis eiusdem civitatis, illam plateam nostram que est in ravallo capitis pontis eiusdem civitatis, que vocatur Castellum Regis, sicut affrontat ex duabus partibus in orto Raimunde, que fuit uxor Stephani de Laboria; de tercia in cequia ipsius ravalli; de quarta vero parte in via que transit ipsam plateam et campum Templi, cum introitibus, exitibus, affrontacionibus et suis iuribus et pertinenciis omnibus, a celo in abissum, ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, dandum, vendendum, alienandum, impignorandum et ad omnes vestras voluntates cui et quibus volueritis libere perpetuo faciendas.
Datum Barchinone, IIII nonas decembris anno Domini Mº. CCº. Lº. septimo.