[Noverint universi] quod nos Iacobus, [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani], per nos et nostros damus et concedimus vobis, iuratis et concilio Cesarauguste, quod hinc usque ad festum Natalis Domini et ab ipso festo usque ad tres annos primo venturos et continue completos, pro qualibet bestia extrannea que transeat onerata per pontem Cesarauguste donetur ibi unus obolus semel in die, quibuscumque et quocienscumque diebus per inde transeant onerate et undecumque et cuiuscumque sint bestie ipse, in auxilium operis ipsius pontis et ad emparandum et deffendendum ne flumen Iberis erumpat et veniat contra ravallum, quod est in capite illius pontis. Concedimus igitur vobis ac damus liberam potestatem accipiendi predictos obolos a predictis bestiis, ut superius continetur, ac faciendi pignora inde si sit necesse.
Datum Barchinone, IIII nonas decembris anno Domini Mº. CCº. Lº. septimo.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
(1ª col.) Testes sunt: Berengarius de Angularia. (2ª col.) Gaucerandus de Urgio. Bernardus Raimundi de Ribellis. (3ª col.) Eximinus de Focibus. Eximinus de Urrea.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini regis pro domino fratre Andrea episcopo Valencie, cancellario suo, hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.