Iacobus, [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani].
Fidelibus suis iudici, iusticie, iuratis et toti concilio Calataiubi. Salutem et graciam.
Licet iam multocies vobis mandaverimus per litteras nostras quod non permiteretis panem extrahi de terra nostra, qui ad alienas terras portaretur, iterato tamen, illud idem mandamus vobis forcius et districcius inhibemus quod nec extrahatis nec permitatis extrahi de terra nostra panem alicuius generis, qui ad alienas terras portetur, que non sunt sub dominio nostro, aliquo modo vel aliqua racione.
Immo istud custodiatis vel deffendatis omnino si de nostri gracia confiditis vel amore, non obstante aliqua littera vel licencia alicui persone a nobis concessa, taliter facientes quod inde non possitis in aliquo reprehendi. Quicumque autem contra hoc mandatum nostrum facere attemptaverit, sciat personam et omnia bona sua in posse et misericordiam nostram incursa.
Quare volumus et mandamus quod quicumque aliquem vel aliquos inveniret extra nostram terram panem portantes, accipiat bestias cum pane ad suas voluntates inde libere faciendas et personas retineat ad misericordiam nostram incursas.
Datum Barchinone, kalendas ianuarii anno Domini M. CC. L. septimo.