[Noverint universi] quod nos Iacobus, [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani], per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, fidelibus nostris toti concilio de Çuera et successoribus vestris, in perpetuum, mercatum in villa dicta de Cuera.
Quod quidem mercatum faciatis et celebretis singulis diebus martis in singulis septimanis, firmiter statuentes quod in ipso mercato donentur et solvantur, ad opus nostri et successorum nostrorum, omnia iura que consueta sunt dari in aliis mercatis terre nostre.
Recipimus igitur et constituimus omnes homines et feminas ad dictum mercatum venientes ac inde redeuntes cum omnibus rebus et mercibus quas ad dictum mercatum aduxerint vel adduci fecerint et inde reduxerint ac reduci fecerint sub nostra proteccione, custodia, comenda ac nostro guidatico speciali, ita quod non pignorentur nec impediantur vel modo aliquo molestentur inveniendo ad dictum mercatum et ibidem existendo et inde redeundo, nisi sint debitores vel fideiussores pro aliis constituti et nisi homicide vel incartatores seu proditores fuerint manifesti nec eciam in hiis casibus, dum parati fuerint conquerentibus de se facere iusticie complementum.
Mandantes firmiter iusticiis, iuratis, baiulis, vicariis, çavalmedinis, paciariis, alcaldis ac universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod hanc concessionem et indulgenciam nostram firmam habeant et observent et contra ipsam non veniant nec aliquem venire permitant aliqua racione vel causa. Quicumque autem contra hoc guidaticum nostrum venire presumpserit, iram et indignationem nostram et penam D morabetinorum se noverit incursurum, dampno illato passis primitus plenarie restituto.
Datum Barchinone, idus ianuarii anno Domini M. CC. L. septimo.