[Noverint universi] quod nos Iacobus, [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani], per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, toti concilio hominum de Almudevar, presentibus et futuris, quod de cetero anuatim in festo sancti Michaelis septembris eligatis et possitis eligere inter vos, pro ut vobis melius expedire videbitur, iusticiam et scriptores publicos secundum quod concilium Cesarauguste çavalmedinam inter se eligunt annuatim.
Qui iusticia et scriptores iurent super sacrosancta Dei evangelia in posse vestro quod, salva fide et iure nostro et nostrorum, in omnibus et per omnia bene et fideliter utantur de eorum officio et unicuique conservent ius suum. Mandantes senioribus et maioribus domus, etc.
Datum apud Montempesulanum, XVIII kalendas octobris anno Domini M. CC. L. octavo.