Iacobus Dei gratia rex Aragonum, [Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani].
Fidelibus suis iudici, iusticie, iuratis, alcaldis et toti concilio Turolii. Salutem et gratiam.
Mandamus vobis firmiter quatenus precipiatis pastoribus vestris quod faciant ligayo sicut ipsum actenus consueverunt facere. Et hoc non mutetis aliqua ratione, quoniam magnum comodum erit nostrum et vestrum terre.
Datum apud Montispessulanum, VIº idus aprilis anno Domini Mº. CCº. Lº. nono.