Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et confirmamus vobis, Stephano Egidii et aliis populatoribus illius Molae de Garrapiniellos, presentibus et futuris in perpetuum, illud boalare et vetatum quod iurati Cesarauguste vobis concesserunt, videlicet a Podio de Latronibus usque ad illam talayam Hospitalis de Garrapiniellos, sicut aque vergunt ab ipsa Mola inferius, et sicut mete sunt positae superius et inferius, ut illud habeatis, teneatis, possideatis pacifice et quiete pro ut in carta iuratorum civitatis Cesarauguste vobis inde confecta plenius et melius continetur.
Mandantes baiulis, zalmedinis, iusticiis, iuratis et universis aliis subditis nostris, presentibus et futuris, quod hanc concessionem et confirmacionem nostram firmam habeant perpetuo et observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua racione.
Datum Ilerde, sexta idus augusti anno Domini Mº. CCº. sexagessimo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Testes sunt: Eximinus de Focibus. Ato de Focibus. Petrus de Montechatanus. G. de Entienza. S. de Antillon.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini regis pro G., Dei gratia episcopo ilerdense, cancellario suo, hec scribi fecit loco, die et anno prefixis.