[Noverint universi] quod nos Iacobus [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani], attendentes laudabilem formam quam tu, Michael de Monte Claro, publicus Cesarauguste tabellio, in eodem tabellionatus officio es adeptus, quam te laudabiliter credimus servaturus, comparecientes tibi enunciationes tui visus, per nos et nostros damus et concedimus tibi, dicto Michaeli, diebus omnibus vite tue, quod possis facere scribi omnia et singula instrumenta de quibus tu personaliter assumpseris summas a quocumque vel quibuscumque volueris; ita tamen quod preclausuram sive per super scripturam tue proprie manus in ipsis instrumentis factam, evidenter appareat quod summe eorumdem publicorum instrumentorum per te fuerunt assumpte.
Mandantes etc.
Datum Cesarauguste, Vª kalendas aprilis anno Domini Mº. CCº. LXº. tertio.