[Carissi]mo et quamplurimum diligendo amico Theobaldo, Dei gracia illustri regi Navarre, Campanie et Brie, comiti palatino.
Iacobus, per eamdem rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani. Salutem et sincere dileccionis affectum. Noveritis quod Petrus Cornelii, nobilis de terra nostra, habet conversacionem et unitatem cum quibusdam nobilibus et militibus terre vestre de Navarra, volendo cum ipsis intrare terram nostram et inferre malum ibidem contra iurisdiccionem nostram.
Quare, rogamus vos quod mandetis omnibus nobilibus et militibus Navarre quod non intrent terram nostram et iniungatis senescalco vestro quod prohibeat eis quod non intrent terram nostram nec inferant ullum malum neque damnum ibidem aliquibus. Alias sciatis quod, si ibi intraverint et inde eis malum aliquod veniret, racione nostri vel alio modo, merito fieret et pro facto haberent et hoc vobis sciri facimus ne vobis inde in aliquo teneremur.
Datum apud Villamfrancham Penitensem, pridie idus augusti anno Domini Mº. CCº. LXº. tercio.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: G. de Rochafolio. G. de Podio. G. R. de Montechateno. Bernardus G. de Entenza. Fortunius de Bergua de Vicient.
Sig+num Bartholomei de Porta qui, mandato domini regis, hoc scripsit et clausit loco, die et anno prefixis.