Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, peteremus ab universitate concilii de Barbastro quod solverent et darent nobis quolibet anno tria millia solidos iaccenses ratione cavallariarum sive peyte sicut alii homines de villeries regni Aragonis peytam seu cavallarias nobis donant et dare consueverunt.
Attendentes et considerantes quod habitatores de Barbastro actenus semper usi fuerunt libertatibus honore usu et franquitatibus quibus cives et habitatores civitatum regni nostri Aragonis sunt usi, nolentes etiam eis libertates ipsas quibus usi sunt infringere in aliquo ullo modo.
Idcirco, de consilio reverendi Dominici, Dei gratia oscensis episcopi, et aliorum richorum hominum qui nobiscum aderant presentis instrumenti patrocinio eas universitati predicte libertates et franquitates quibus usi sunt duximus confirmandas.
Volentes, concedentes et firmiter statuentes in perpetuum, per nos et nostros successores, ex certa sciencia, quod dicta universitas ville de Barbastro nunquam teneatur de cetero nobis nec successoribus nostris aliquid dare vel facere vel nos ab eis aliquid exigere valeamus nisi illis temporibus quibus civitates regni Aragonum nobis dabunt.
Retinemus tamen nobis et nostris in perpetuum quod dicta universitas hominum de Barbastro propter predicta non sit libera nec immunis quin nobis et nostris successoribus serviat et det, et servire ac dare debeat in illis in quibus civitates alie regni Aragonis dabunt et servient et servire ac dare tenentur.
Datum Cesarauguste, kalendas februarii anno Domini Mº. CCº. LXº. IIIº.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montis Pesulani.
Testes sunt: Eximinus P. de Arenoso. P. de Auro. Bernardus G. de Entenza. Berengarius A. de Angularia. Sancius Martini de Oblitis.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui de mandato domini regis predicti hoc scribi fecit et clausit loco, die et anno prefixis.