Noverint universi quod cum nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, ad instanciam venerabilis episcopi et decani Tirasone asignavissemus diem hominibus de Turolio ut comparerent responsuri eis super loco qui dicitur Noguerolas; die assignato per nos partes comparuerunt coram nobis apud Exeam, decanus videlicet cum procuratorio episcopi et capituli Tirasone eorundem sigillo munimine roborato, et Iohannes d’Escrig, Michel Petri de Sagarra et Matheus del Arcipreste pro concilio turolense.
Et idem decanus petiit quod nos dignaremur episcopo et ecclesie Tirasone restituere possessionem Nogarolis qua eos sine culpa privaverimus turolensibus adiudicando eamdem, cum idem episcopus et ecclesia essent in possessione dicti loci de Nogarolis, ante quam ferrentur sentencia inter Guillelmum de Podio et turolenses.
Et etiam sentencie late, precipue cum esset eisdem in eadem sentencia ius suum in omnibus et per omnia reservatum, cumque ad hoc ipsi de Turolio se obtulissent responsuros, predictus decanus dixit se nichil vellet proponere contra eos, set erga dominum regem dirigebat et proponebat dumtaxat dirigere verba sua, qui eos de possessione expelerat memorata.
Quare nos Iacobus, Dei gracia rex predictus, ad instanciam predicti decani legi fecimus predictam sentenciam, multis sapientibus astantibus coram nobis et, habito super ea plurimum sapientium diligenti tractatu [mer]itisque ipsius sentencie diligenter rimatis, quia nobis costiti dictum Guillelmum de Podio, episcopum, vel ecclesiam Tirasone, dum debuit et potuit in predicto iudicio, in dominos nullatenus nominasse, pro ut in sentencia quadam super hoc per nos lata evidentius declaratur ac etiam quare dicta ecclesia nichil rationabile coram nobis, ante sentenciam vel post, hostenderit ac probaverit, propter quod predicta sententia vel ipsius exsecutio debuerit in aliquo impediri; cum etsi aliqua pro dicta ecclesia proposita vel hostensa fuerint, non tamen ut in iudicio et coram iudice acta fuerunt, pro ut per ipsum episcopum et decanum sepius coram nobis extitit protestatum, Deum habentes pre occulis, via regia incedentes, dicto concilio de Turolio veram possessionem de Nogarolis adiudicamus, dicto episcopo et ecclesie Tirasone ac decano eiusdem perpetuum silencium imponentes, non obstantibus racionibus vel allegacionibus a dictis episcopo, ecclesia vel decano in contrarium hostensis seu etiam allegatis, salvo iure dicte ecclesie Tirasone super proprietate de Nogarolis, cum de ea coram nobis contra turolenses, eiusdem possessores, voluerint experiri.
Actum est hoc apud Exeam, IXº kalendas aprilis anno Domini Mº. CCº. LXº. tercio.
Presentibus: Ferricio de Liçana. Fortunio de Ahe. Arnaldo de Fontova. Berengario Vitalis, domino Bestracani. Petro Naya, et pluribus aliis.