[Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani].
Fidelibus suis baiulo, zavalmedine et iuratis Cesarauguste, presentibus et futuris. Salutem et graciam.
Noveritis quod volumus ut instrumenta dotium et sponsaliciorum inter aliquos aliame iudeorum Cesarauguste confecta vel de cetero facienda per manum cuiuslibet scriptoris iudei qui non sit publicus, observent, ita bene sicuti essent facta per manum publici scriptoris, dum tamen sint ibi duo testes iudei ex quo fieri petit secundum consuetudinem iudeorum.
Et si forte aliqui ratione ista ab aliquo vel aliquibus conquestus fuerint, volumus quod per azunam iudeorum recipiat ius ab eis.
Quare mandamus vobis firmiter quatenus predicta omnia observetis et observari penitus et inviolabiliter faciatis.
Datum Calataiubi, Vº kalendas madii anno Domini Mº. CCº. LXº. quarto.