Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros absolvimus et diffinimus et remittimus vobis, probis hominibus et toti universitati Cesarauguste, omnes peticiones et demandas et omnes penas sive multas civiles et criminales quas possemus facere, inflingere seu imponere usque in presentem diem quam presens carta scriptura, ratione inquisitionis per nos facte super maleficiis in Cesaraugusta factis, de quibus inquisitionem feceramus vel qualiter alia racione vel causa usque in hunc diem; ita scilicet quod racione predictorum non possimus de cetero vobis vel vestris facere vel movere questionem aliquam vel demandam, sed sitis inde vos et vestri, cum omnibus bonis vestris habitis et habendis, liberi et quitii ac penitus absoluti, absque aliquo retentu nostro et nostrorum, sicut melius et utilius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum bonum et sincerum intellectum.
Promittentes vobis et vestris, per nos et nostros, quod predictam absolucionem et diffinicionem ratam et firmam habeamus et nunquam contraveniemus modo aliquo sive causa.
Pro hac autem diffinicione, absolucione et remissione recognoscimus habuisse et recepisse numerando a vobis viginti mille solidos iaccensium, de quibus inde bene paccati sumus nostre voluntati.
Renunciantes exceptioni non receptorum predictorum viginti mille solidorum iaccensium.
Super etiam volumus et concedimus vobis quod super inquisitione facienda in Cesaraugusta sit salvum vobis ius vestrum et vobis nostrum.
Datum Cesarauguste, XIIIIª kalendas ianuarii anno Domini Mº. CCº. LXº. VIIº.