Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros damus et concedimus vobis, venerabili et dilecto nostro fratri A. de Castro Novo, magistro milicie Templi et fratribus eiusdem domus Templi et successoribus vestris, in perpetuum, mercatum in villa vestra que vocatur Castellotus.
Ita scilicet quod de cetero in perpetuum, in unaquaque die sabbati qualibet septimana teneatur et possit teneri et congregari mercatum in dicta villa libere et salve atque secure; et possint ibi vendi omnia que in mercato venduntur et quilibet ad ipsum mercatum venientes, possint vendere et ibidem res et merces eorum sicut ad mercatos alios terre nostre consueverunt et possunt vendere.
Et recipiatis ibidem racione ipsius mercati, ea iura que in aliis mercatis que nos dedimus in terra nostra recipiuntur.
Nos autem recipimus et constituimus sub firma custodia nostra, proteccione, comenda et guidatico speciali omnes homines et mulieres, qui et que ad dictum mercatum venient cum omnibus bestiariis seu bestiis grossis eorum et minutis et cum pane et vino ac quibuslibet aliis rebus et mercibus suisque quos ad dictum mercatum adducent vel inde extrahent seu portabunt, in eundo scilicet vel veniendo ad dictum mercatum et stando ibidem et redeundo.
Ita videlicet quod nullus de nostri gratia confidens audeat ipsos homines vel mulieres ad dictum mercatum venientes seu inde redeuntes vel aliquas res vel merces suas quas ad dictum mercatum adducent vel inde extraent seu portabunt, invadere, capere, detinere, impedire, marcare, offendere vel gravare culpa, crimine seu debito alieno, nisi homicide fuerint vel proditores manifesti vel debitores vel fideiussores pro aliis fuerint manifesti, nec in his etiam cassibus nisi prius in ipsis facta inventa fuerit de directo.
Quicumque autem contra hoc presens guidaticum nostrum venire temtaverint, iram et indignacionem nostram et penam quingentorum aureorum se noverint incursurum, dampno eis illato primitus et integre restituto.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis, civis et universis aliis oficialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predicta firma habeant et observent et faciant observari, et non contraveniant nec aliquod contravenire permitant aliqua racione.
Datum in Algizire, XIIIIª kalendas aprilis anno Domini Mº. CCº. LXº. septimo.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Iacobus de Cervaria. Bernardus G. de Entenza. Iacbertus de Castro Novo. Gueraldonus de Capraria. G. de Angularia.
Sig+num Bartolomei de Porta, qui mandato domini regis hec scribi fecit et clausit loco, die et anno prefixis.