[Iacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani], per nos et nostros damus et concedimus vobis Martino Petri de Oscha, civi Cesarauguste, in tota vita vestra, zalmedinatum civitatis Cesarauguste.
Ita scilicet quod vos sitis zalmedina Cesarauguste in tota vita vestra et audiatis causas et faciatis sententias et in aliis omnibus exerceatis officium ipsum zalmedinatus predictum, sicut alii zalmedine ipsum melius exercere consueverunt, dum tamen vos in ipso officio bene et fideliter habeatis.
Et habeatis et recipiatis inde pro officio et labore vestra omnia ea iura que alii zalmedine eiusdem loci consueverunt inde percipere et habere.
Mandantes firmiter iuratis et universitati Cesarauguste [quatenus vos habeant de cetero pro zalmedina dum vixeritis, ut est dictum, et pro vobis faciant ac obediant in omnibus, sicut aliis zalmedinis consueverunt unquam melius obedire].
Datum Calataiubi, VIº idus iunii, anno Domini Mº. CCº. LXº. nono.