Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1269, juny 29. València
Jaume I atorga al seu fill Fernando Sánchez la vila i les salines de Naval
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Pergamins de Jaume I, nº 1851
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 210

Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros recognoscimus et confitemur debere vobis, dilecto filio nostro Ferrando Sancii, tresdecim milia et quingentos solidos iaccenses, quos pro nobis persolvistis Luppo de Pomar, cui dicti denarii a nobis remanent ad solvendum de duobus mille morabatinis, quos ei pro dote Milie, eius uxoris, dare promisimus et asignavimus super castro et salinis de Nabali cum carta publica ut in ea continetur.
Pro quibus quidem tresdecim milia et quingentis solidis iaccensibus supradictis obligamus vobis, dicto Ferrando Sancii, filio nostro, castrum et villam de Nabali et salinas eiusdem cum aliis omnibus redditibus, exitibus, proventibus et nostris iuribus universis, que in castro et salinis predictis ac suis pertinenciis habemus et habere debemus.
Dantes eciam et concedentes ad violarium vobis dictum castrum cum mille solidis annualibus, habendis et recipiendis in salinis, et aliis redditibus dicti castri, quamdiu vita fuerit vobis comes, et cum seniorivo eiusdem ville in emendam, scilicet castri de Vallobar, quod a nobis ad violarium tenebatis et recuperavimus a vobis.
Et sic volumus et concedimus vobis quod de cetero habeatis et teneatis ipsum castrum cum salinis et aliis redditibus et exitibus eiusdem, tali, videlicet, modo quod deducatis singulis annis de cetero de dictis salinis et redditibus mille solidos iaccenses, pro quibus nobis et nostris duos milites, secundum quod honor servitur in Aragonia, facere tenemini seu servire et, deducta eciam inde custodia seu retinencia consueta dicti castri et salinarum predictarum, totum quod de dictis redditibus, exitibus et proventibus ac iuribus nostris omnibus supererit, recipiatis in solutum debiti antedicti tamdiu, scilicet, donec inde fueritis persolutus et, soluto dicto debito, id quod, ut dictum est, de dictis redditibus supererit, habeamus nos, vel quem seu quos voluerimus loco nostri, salvis vobis mille solidis annualibus violarii vestri predicti toto tempore vite vestre.
Et vobis soluto dicto debito, reddatis nobis vel nostris albaranum presentem et cartam debiti et obligacionis, quam fecimus predicto Luppo de Pomar de castro de Nabali et salinis predictis de predictis duobus mille morabetinis; post obitum, vero, vestrum, dictum castrum cum suis pertinenciis ad nos et nostros redeat sine obligacione aliqua libere et in pace.
Datum Valencie, tercio kalendas iulii, anno Domini M. CC. LX. nono.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001556

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I