[Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani], per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus tacanam factam per Jahudanum de Cavalleria, baiulum nostrum Cesarauguste, et per adenantatos et aliamam iudeorum Cesarauguste, super aliquibus ordinacionibus factis inter ipsos, ad utilitatem nostram et ipsius aliame, prout in carta ipsius tacane iam dicte plenius continetur.
Volentes nichilominus et facientes quod illi tres iudei audiant et iudicent causas iudeorum in Cesaraugusta, qui ad ipsas causas audiendas et iudicandas sunt electi et constituti ordinacione predicta; salvo, tamen, iure Salomonis alfaquimi, quod nobis reservamus decernendum, cum fuerimus in Aragone personaliter constituti.
Datum Valencie, pridie kalendas aprilis, anno Domini M. CC. LXX. primo.