Noverint universi quod, cum sepe erat contencio inter nobilem Bernardum Guillelmi de Entença, ex una parte, et homines ville et aldearum Turolii, ex altera, super passagio bestiarii, nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricharum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, cum dicto Bernardo Guillelmi super passagio bestiarii ita duxerimus ordinandum et observare volumus ut sequitur, videlicet, quod si oves hominum Turolii et aldearum suarum transiverint per terminos de la Mançanera, possint ibidem remanere et allongare per unam vel duas noctes, nisi expedite et patenter inde exire potuerint, et quod oves aliquorum aliorum locorum non possint pascere in terminos de la Mançanera nisi cum voluntate dicti Bernardi Guillelmi, nisi fuerint villarum que sunt in circuytum ville de la Mançanera, videlicet Sarrionis, Alventose, Torrillis et Camarena, que pascant ibidem de area ad aream, secundum forum Aragonum.
Et si forte dictum bestiarium in suo transito seu passagio quod faciat per terminos de la Mançanera fecerit ibi dampnum, restituatur et emendetur illud dampnum eidem Bernardo Guillelmo, ipso tamen illud averante.
Mandantes iudicibus, iusticiis, iuratis et aliis universis officialibus et subditis nostris quod predicta omnia et singula observent ut superius continetur et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione.
Datum Algezire, IIIº idus octobris anno Domini Mº CCº LXXº tercio.