Noverint universi quod nos Iacobus [Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani], per nos et nostros damus et concedimus vobis universis et singulis hominibus de Benavarre, presentibus, scilicet, et futuris, imperpetuum quod de cetero habeatis pascherium in terminis villarum et locorum contiguorum ville et almuniis seu terminis vestris de Benavarre, secundum forum Aragonum de area ad aream et possitis lignare seu scindere ligna in terminis villarum et locorum predictorum ad opus vestrarum domorum et furnorum vestrorum, non, tamen, ad vendendum, prout hactenus antecessores vestri facere consueverunt.
Item concedimus vobis quod homines de Aler teneantur peitare vobiscum insimul in omnibus exaccionibus realibus et vicinalibus pro honoribus et possessionibus de realencho, quas habent in termino de Benavarre vel de cetero habebunt.
Item concedimus vobis quod omnes illi homines qui aliquid tenent modo de realencho nostro in Benavarre vel eius terminis seu tenebunt de cetero, qui se transtulerunt seu transtulerint ad dominacionem ecclesie seu ad dominacionem infançonis teneantur ponere et solvere vobiscum insimul in omnibus exaccionibus regalibus et vicinalibus pro realencho predicto vel desemparare vobis dictum realenchum et quod ad hoc faciendum et complendum baiulus de Benavarre possit compellere et pignorare bona ipsorum mobilia ubicumque se inveniri poterint extra dominacionem ecclesie vel infançonis.
Item concedimus vobis quod omnes illi homines de Benavarre et terminorum ao pertinenciarum suarum, qui se dicunt esse infançones, teneantur paccare vobiscum insimul in predictis, donec in posse vestro suam probaverint infançoniam, secundum forum Aragonum.
Item concedimus vobis quod collector questiarum nostrarum et aliarum exaccionum nostrarum de Benavarre possit compellere cum auxilio hominum terre seu iuncte de Rippacurçia omnes illos homines de Benavarre et terminorum suorum qui aliquid solvere tenebantur vobiscum insimul in predictis ad solvendum partes suas pro eo quod de realencho habuerint et tenuerint in villa et termino de Benavarre, secundum quod talliatum fuerit eisdem.
Item concedimus quod castlani de Benavarre qui debent custodire castrum de Benavarre de nocte, tempore guerre, compellantur per vicarium Rippacurcie ad custodiendum de nocte dictum castrum, ut facere tenentur.
Mandantes firmiter baiulis, curiis, iusticiis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predicta firma habeant et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Illerde, octavo kalendas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto.