[Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani].
Fidelibus suis iuratis et probis hominibus ac concilio Cesarauguste. Salutem et gratiam.
Noveritis quod in regno Valentie sunt neccessaria victualia multa, propter multitudinem militum et aliarum gentium que ratione guerre sarracenorum sunt ibi.
Quare dicimus et mandamus vobis quatenus, visis presentibus litteris, de cetero mittatis et aportetis ad dictum regnum Valentie bladum et alia victualia ad vendendum.
Et nos volumus et concedimus vobis ut ex eis non teneamini in dicto regno nec in aliquo alio loco terre et iurisdictionis nostre, solvere pedagium neque lezdam, sed possitis aportare ad dictum regnum ea et vendere ibi francha ab omni pedagio atque lezda.
Nos autem promittimus vobis cum presenti carta in bona fide nostra quod super ipsos panes et victualias quem et que aportabitis ad dictum regnum non fiet vobis ab aliquo aliquod impedimentum vel contrarium, ut ipsum vel ipsi forciabimus nec forciari alicui ab aliquo permitemus, sed possint ea, ut dictum est, iuxta eorum voluntatem vendere sicut possint.
Datum Xative, XVIIIº kalendas iulii anno Domini Mº CCº LXXº sexto.