Noverint universi, quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani, per nos et omnes successores nostros, revocamus ex certa scientia illam litteram vel literas et mandatum, quas et quod fecimus ad advocati in curia Valencie advocarent, immo volumus et mandamus ut dicti advocati qui nunc sunt in eadem civitate vel pro tempore deinceps fuerint ibi, possunt libere sine aliquorum obstaculo in eadem civitate et eius curia advocare pacifice et quiete, sed quilibet advocatus teneatur semel iurare in posse baiuli et iusticie Valencie quod in advocationis officio habeant se fideliter atque bene, et non procedant in ipso officio in aliquo maliciose.
Datum Valencie XVIIº kalendas madii anno Domini Mº. CCº. LXº. VIº.
Signum Iacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli, et domini Montispesulani.
Testes sunt, Berengarius Arnaldi de Angularia, Atho de Focibus, Jaspertus vicecomes Castrinovo, Petrus Martini de Luna, Luppus Ferrench de Luna.