Noverint universi, quod nos Iaccobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros volumus et concedimus vobis iuratis Valencie presentibus et futuris, quod simul cum iusticie qui pro nobis fuerit in Valencia, possitis eligere atque ponere duos probos homines in unoquoque officio ministerio et mercaderiis civitatis, qui sint de eodem officio, ministerio sive mercaderiis, qui duo probi homines diligenter videant et custodiant ne fraus aliqua fiat in predictis officiis ministeriis et mercaderiis.
Et si invenint fraudem aliquam in predictis, quod illam fraudem revelent atque dicant iusticie, iuratis vel almudaçaffio civitatis, et quod dictus iusticie simul cum iuratis predictis, possint dare penam illis qui in predictis inventi fuerint degerasse, et hoc secundum forum Valencie vel secundum statutum per nos factum.
Volumus etiam quod si quos probos homines posueritis ad aliqua negocia civitatis facienda, quod possitis eos causa iuramento vobis abipsis prestito, quod in predictis negociis fideliter se habeant ad utilitatem nostram in comuni Valencie civitatis, hoc tamen volumus observari dum nostre placuerit voluntate.
Datum Valencie Xº kalendas novembris anno Domini Mº. CCº. LXXº.