Noverint universi, quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani; volentes universos et singulos homines seu habitatores christianos regni Valencie, tam cives scilicet quam omnes alios qui nostri sunt servicii, ac suos etiam successores habere et possidere pacifice et quiete et absque aliqua nostra et nostrorum inquietatione successorum, castra, turres et alquerias ac hereditates et possessiones omnes et singulas, quas hodie possident atque tenent ac plena semper tranquillitate frui; idcirco per nos et omnes succesores nostros, cum hac presenti carta perpetuam duratura, ex certa sciencia et consulte laudamus, concedimus et confirmamus vobis, probis hominibus et universitati et habitatoribus omnibus et singulis christianis civitatis et terminorum Valencie, ac universis et singulis probis hominibus et habitatoribus christianis villarum Xative, Algezire, Ontinyenii, Albayde, Cocentanie, Candie et Cullarie, Muriveteris Burriane, Penischole, Onde, Segurbii, Lirie et Morelle, ac quarumlibet aliarum villarum, alqueriarum et locorum omnium regni Valencie, ac vestris successoribus imperpetuum, omnes domos et operatoria et castra, alquerias, turres ac hortos, campos et vineas, et quaslibet alias hereditates et possessiones, tam regadivi quam de seccano, quas hodie tenetis et possidetis vel tenuistis seu possedistis actenus cum titulo vel sine titulo, et quacumque racione vel modo.
Nec non etiam per nos et nostros successores damus, remittimus, absolvimus, et diffinimus vobis et vestris successoribus, imperpetuum, totum ius nostrum racione peticionem et demandam quod et quam in predictis vel aliquo ipsorum possemus nos vel nostris successores vobis vel successoribus vestris usque in hunc presentem diem facere vel movere, pro recognoscendis ipsis domibus et operatoriis, et pro recognoscendis et sogueiandis castris, alqueribus et turribus, ortis, campis, vineis et aliis hereditatibus predictis vel alia qualibet racione, iure, modo vel causa.
Concedentes et indulgentes vobis et vestris successoribus ac etiam statuentes, quod nos vel nostri successores non possumus ipsas domos vel operatoria recognoscere de cetero in ipsa castra, alquerias sive turres, ortos, campos, vineas et hereditates alias predictas, soguegiare vel facere soguegiari de cetero, nec nos vel vestri successores teneamini aliquo tempore nobis vel nostris successoribus hostendere vel mostrare aliquas cartas racionis predictorum donationis que vobis confirmamus, scilicet vobis vel vestris antecessoribus a nobis vel partitoribus nostris facere de predictis aut alias ullas cartas; immo volumus et mandamus vobis et vestris, quod vos et quisque vestrum et vestri successores imperpetuum, habeatis, teneatis et possideatis et expletetis tanquam rem vestram propriam, domos vestros et operatoria et castra, alquerias, turres, ortos, campos, vineas, et quaslibet alias hereditates et possessiones quas que et quos hodie tenetis vel possidetis et actenus tenuistis seu possedistis cum titulo vel sine titulo, et qualibet racione vel modo in locis predictis quibuslibet dicti regni, sicut ea modo tenetis et possidetis ut dictum est in pace scilicet et quiete, et absque omni vestra et vestrorum successorem inquietatione, et recognoscendi ey soguegiandi ea ac quarumlibet aliorum, propter que vos vel vestros inde inquietare possemus nos vel nostri, et ad omnes etiam vestras et vestrorum successorum voluntates inde penitus faciendas, exceptis militibus et sanctis.
Nos eniam predicta omnia et singula que tenetis et possidetis, confirmamus et damus de presenti vobis et vestris successoribus imperpetuum, ex certa sciencia, et concedimus ac laudamus.
Et sic facimus vobis et vestris successoribus imperpetuum, super predictis omnibus et singulis bonum finem et firmum pactum de non petendo et de non conveniendo et de non agendo.
Ita videlicet quod pro predictis eorum vel aliquo non possimus nos vel nostri successores ullo tempore de cetero facere vel movere vobis vel vestris successoribus in iudicio vel extra iudicium, peticionem aliquam sea demandam, set sitis inde vos et vestri successores liberi et inmunes ac penitus absoluti perpetuo, sicut melius et utilius dici scribi et intelligi poterit ad vestrum et vestrorum bonum et sanum et sincerum intellectum.
Volentes etiam et statuentes, quod omnes carte que recipiantur factor ad stabilimentum antiquum decem solidorum pro unaquaque iovata vobis dandorum, valeant quantum ad donationem et titulum donacionis sed non quantum ad donationem et titulum donacionis sed non quantum ad stabilimentum sea censum ipsorum X solidorum pro ea quia ipsum stabilimentum decem solidorum pro iovata a nobis iam extitit revocatum ac etiam infranquitum.
Verumptamen est sciendum quod retinemus nobis et nostris in confirmacione et concessione ac absolucione predictis, quod omnes hereditates quas in quibuslibet villis, alqueriis et locis nostris regni Valencie predictis vel aliis, exceptis tamen civitate et terminos Valencie et Xative.
Quos terminos Valencia et Xative in predicta retencione non intelligimus invenerimus heremas, possimus nos et nostri emparare et dare quibus voluerimus, nisi in hiis proxime subsequentibus casibus tamen, videlicet si ipse hereditates remanserint hereme seu ad laborandum propter pauperitatem vel aliam evidentem necessitatem domini seu dominorum ipsorum, vel si fuerit aliquorum pupillorum qui eos laborare non possint pro eo quia fuerint infra annos, vel si per ipsis hereditatibus hec ponant domini ipsarum in questiis, serviciis et aliis nostris exactionibus regalibus seu demandis, vel nisi fuerit aliqua pars competens ipsa hereditatum vestrarum, quam nos seu quisque vestrum vel vestri ad opus vestri bestiarii heremam dimittatis, volumus enim quod aliquam competentem partem vestrarum hereditatum ad opus vestri bestiarii hereman dimittere valeatis, in quibus casibus proxime predictis vel altero eorum non possimus nos vel nostri successores aliquas hereditates aliquorum habitatorum dicti regni presencium vel futurorum, emparare pro hermis nec aliis vel alii eas dare.
Item nos Iacobus Dei gratia rex predictus, cum ad eadem cartam per nos et omnes successores nostros, laudamus, concedimus et confirmamus vobis, probis hominibus et universitati ac habitatoribus omnibus et singulis civitatis Valencie, et universis et singulis habitatoribus Xative, Algezire, Ontinyenti, Albayde, Cocentayne, Candie et Cullarie, Muriveteris Burriane, Penischole, Onde, Segurbii, Lirie et Morelle, et aliarum villarum alqueriarum et locorum omnium regni Valencie, christianis videlicet tam presentibus quam futuris in perpetuum, omnes embannos et portallos etiam factos in vicitate et terminis Valencie et villis predictis ac terminis suis, per quacumque vel quascumque personas.
Et damus etiam vobis et vestris successoribus imperpetuum, licenciam et potestatem faciendi de cetero libere et secure anbannos et portallos in domibus vestris situs intus ipsam civitatem Valencie, vel extra in terminis suis et intus ipsas villas et terminis suis.
Ita scilicet quod de solo terre se quarrarie que sub ipsis ambannis esse vel erit usque ad bigas ipsorum ambannorum sint quod de solo terre seu carrerie que sub ipsis embannis esse vel erit usque ad bigas ipsorum embannorum sint et continentur XX palmi alne Valencie in altum, et quod ipsos portallos possitis facere in carrariam, habente in latitudine XVIII palmos alne predicti, sic quod non oporteat vos ipsos portallos tornare retro, ex quo ipsa carraria sit dicte latitudinis, non obstante for Valencie dicente quod quicumque operabitur tornet duos palmos retro, nec foro etiam qui dicit quod nemo ambannos facere possit nec beschalmos, cum nos ipsum forum quantum ad dictos ambannos et portallos in predictis ut dictum est emendamus et corrigamus de voluntate vestra expressa.
Verumptamen si illa carreria in qua ipsi portallus si portalli fient erit strictior XVIII palmis, tunc ipsos portallos quos ibi facere volueritis vos seu vestri, habeatis tornare retro per duos palmos, secundum quod per forum Valencie est, nisi tantum paries uni portalli fient iam alia vice tornatus fuerit retro per duos palmos, secundum forum.
Et sic habeatis vos et vestri successores imperpetuum predictos ambannos et portallos iam factos, et quos de cetero feceritis ut dictum est, ad vestras liberas et omnimodas voluntates.
Nichilominus etiam absolvimus vos omnes predictos et singulos ac vestros et omnia bona vestra, ab omni nostra et nostrorum peticione et demanda ac pena quam vobis racione ipsorum ambannorum seu portallorum iam factorum in civitate et terminis Valencie, vel in prenominatis aliis villis, alqueriis et locis dicti regni Valencie, haberemus et habere vel movere, imponere seu infligere possumus aut possemus imposterum qualibet racione, facientes inde vobis et vestris semper bonum finem et firmum pactum de non petendo, ita scilicet quod racione ipsorum ambannorum seu portallorum iam factorum, ut dictum est, non possimus nos vel nostri successores facere vel movere aliquam peticionem vel demandam vobis vel vestris successoribus, nec ullam penam civilem vel criminalem in vos vel res vestras ea racione imponere seu infligere ullomodo, sed scitis inde vos et vestri successores cum omnibus bonis vestris habitis et habendis liberis et inmunes ac penitus perpetuo absoluti, sicut melius et utilius dici scribi et intelligi posset ad vestrum et vestrorum bonum, sanum et sincerum intellectum.
Item nos Iacobus rex memoratus, per nos et omnes nostros successores, absolvimus et diffinimus ac remittimus vobis universis et singulis draperiis ac aliis habitatoribus omnibus et singulis civitatis Valencie et terminorum suorum, et Xative, et Algezirum, Ontinyenti, Albayde, Cocentaine, Candie et Cullarie, Muriveteris, Burriane, Peniscole, Onde, Segurbii, Lirie et Morelle, ac aliarum quarumlibet villarum castrorum, alcharearum ac locorum omnium regni Valencie predictis presentibus et futuris, imperpetuum, omnem peticionem et demandam ac penas civiles et criminales quas contra vos et res vestras faciebamus et habebamus, et facere et habere sive movere poteramus et possimus vel possemus, ea scilicet racione quia in alnando pannos lane et alios non fuistis vos vel antecessores vestri vel duobus digitis quos ultra alnea dare et accipere debetatis secundum forum, quia vos forsitam vel aliqui vestrum sea antecessores vestri in officiis que usque hodie tenuistis vel in ministeriis vestris aut in aliis quibuslibet usque modo usi fuistis contra forum Valencie, et contra privilegia a nobis vobis facta vel contra forum Valencie vel contra privilegia a nobis vobis facta vel contra stabilimenta sea demanda facta a nobis vel nostris officialibus seu locum nostrum tenentibus, aut si in ipsis in aliquo errastis sea deliquistis, facientes vobis et vestris imperpetuum super omnibus et singulis proxime supradictis bonum finem et firmum pactum de non petendo et de non agendo, ita videlicet quod racione predictorum duorum digitorum quos in alnando pannos plus dare accipere et debebatis, ultra alnam vel quia contra forum Valencie et privilegia nostra vel stabilimenta seu mandata nostra seu baiulorum nostrorum se locum nostrum tenentem usi fuistis vos vel antecessores vestri, usque in hodiernum diem, quocumque modo in officiis que tenuistis aut ministeriis vestris vel in aliis quibuscumque, vel si in eis errastis seu deliquistis in aliquo ut dictum est, non possimus nos vel nostri successores facere seu movere vobis vel vestris successoribus ullo modo unquam in tempore peticionem aliquam vel demandam in iure vel extra ius, nec aliquam penam civilem vel criminalem in personam vel res vestras aut alicuius vestrum imponere manum seu infligere ullo modo, sed sitis inde vos et vestri successores, cum omnibus bonis vestris habitis et habendis, liberi et inmunes ac penitus absoluti, sicut melius et utilius dici scribi et intelligi potest ad vestrum et vestrorum bonum et sanum ac sincerum intellectum.
Volentes insuper et concedenttes per nos et nostros successores, vobis et vestris successoribus imperpetuum, quod in alnando pannos lane ac alios et quaslibet alia res, non teneamini de cetero vos vel vestri successores dare vel accipere duos digitos ultra alnam, si alnare cum ipsa alna IIIIor. palmorum consueta pro ut consuetum est actenus, non obstante foro Valencie que dicit quod ultra alnam dentur duo digiti in alnando pannos.
Quoniam ipsum nos forum de voluntate vestra expressa quantum ad ipsos duos digitos dandos et recipiendos annullamus et emendamus.
Verumptamen est sciendum, quod confirmacionem concessionis et absolucionis predictas non intelligamus facere nec facimus, militibus seu infantionibus, nec clericis ordinibus seu religiosibus personis, sed tamen civibus et hominibus nostris seu nostri servicii dicti regni tam presentibus scilibet quam futuris, ut superius continetur, et quod non intelligimus in predictis concedere vel absolvere fraudem vel iniuriam vobis factam in furnis, molendinis et operatoriis, quod a nobis tenentur ad censum, et in nostris censibus vel aliis regaliis nostris in quibus aliquis iniuriam vel fraudem nobis fecerit, immo retinemus nobis et nostris quod ipsam fraudem et iniuriam in ipsis nobis factam petere valeamus.
Et intelligimus regalias nostras esse ea que pro nobis teneantur ad censum vel ad certam partem fructuum seu reddituum vel ad defendendum.
Ad maiorem autem omnium predictorum securitatem et pleniorem eius firmitatem, nos Iacobus Dei gratia rex predictus, tactis a nobis propiis manibus nostris corporaliter sacrosanctis IIIIor. evangelia et cruce Domini coram nobis positis, iuramos per nos et nostros successores predicta omnia et singula superius contenta attendere et complere firmiter ac inviolabiliter observare et facere observari ut superius continetur, et in aliquo nunquam contravenire modo aliquo vel aliqua racione, sic Deus nos adiuvet et sancta Dei evangelia et crux Domini posita coram nobis.
Insuper vero est sciendum, quod racione confirmacionis et concessionis et absolutionis predictarum et in solutum primi venturi monetatici, quod a primo venturo festo Natalis Domini ad duos annos dare debeatis, et quod nobis modo racione predicta adenantatum persolvistis et donastis, dedistis et persolvistis nobis quisque vestrorum habitatorum omnium dicti regni, tam cives quam alii qui nostri sunt serviciis per bonis vestris in hunc modum, videlicet quod illi qui habent bona valencia XV morabatini vel a C. morabatini, infra usque in XV sed non C morabatini completos, dederunt et persolverunt nobis singulos morabatinis, videlicet VII solidos pro unoquoque morabatino.
Et illi qui habent bona valencia C morabatini et a CCC morabatini infra usque in C et non CCC morabatinos completos, dederunt nobis duos morabatinos unusquisque.
Et illi qui habent bona valencie CCC morabatini vel amplius quantumcumque dederunt nobis III morabatinos unusquisque.
Et in ultra unum morabatinum dicte monetatici quod dare debebatis dedistis nobis residuum dictorum morabatinum pro servicio predictorum, et sic recognoscimus nos esse paccatos de vobis de toto monetatico predicto, quod a dicto festo Natalis Domini ad duos annos nobis dare debeatis ut dictum est.
Et quantum ad ipsum monetaticum damus vos et vestros quitios et penitus absolutos, et recognoscimus vobis quod a iam dicto festo Nativitatis Domini ad IX annos primos et continue completos, non teneamini nobis vel nostris monetaticum solvere sive dare.
Mandamus itaque firmiter baiulis, alcaydis et locum nostrum tenentibus ac iusticiis, iuratis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observen tac faciant observari ut superius continetur, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Valencie IIIº kalendas madii anno Domini Mº. CCº. LXXº. primo.
Signum Iacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt Guillemus de Alcalatano de Lurtemich, Iacobus ça Rocha sacrista illerdense et notario domini Regis, A. Dei gratia barchinonensi episcopus, Jaufridus de Cruduliis, Albertus de Lavania legum professor, Gombaudus de Benavento, Petrus Noves, Sancius Eximini prior sancte Christine.
Signum Symonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti, hec scripsit cum raso emendato in XVIII línea ubi dicitur etiam, et cum suppraposito in XXXª línea ubi dicitur etiam seu reddituum, et clausit loco die et anno prefixis.