[1]
De donacione civitatis. Donant nobis comites Barchinone et Urgelli totam civitatem Ilerde cum omnibus terminis et pertinenciis suis, et totum territorium per proprium alodium sicut dabunt eas nobis per cartas donacionis cum sue prole et sine ea, ad vendendum, dandum vel inpignorandum cuilibet, exceptis militibus atque sanctis.
[2]
De donacione boschorum, pascuorum et aliorum. Donant etiam nobis prata, pascua, fontes, aquas, boscos, lignamina, venaciones et plana atque montana, ad omnes nostros usos et peccora depascenda
[3]
De leçda Ilerde non danda. Et quod non donemus in tota civitate Ilerde vel termino lezdam nec ullum usaticum.
[4]
De forcia non facienda. Et quod aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut baiulus Ilerde non faciant nobis ullam forciam vel districtum in possessionibus vel personis.
[5]
De inculpatione nobis non fatienda. Item, quod non possint per se vel per baiulos suos nos inculpare aut increpare de aliquo absque testibus idoneis.
[6]
De batallia non fatienda. Item, quod non faciamus cum eis vel cum aliquo seniore vel baiulo Ilerde batalliam.
[7]
De libertate et franquitate nostra. Item, quod simus deinceps securi, liberi et franchi, cum omnibus hereditatibus et possessionibus nostris, sine ullo retentu quem ibi non faciunt preter fidelitatem et solam rectam iusticiam quam ibi retinent.
[8]
De coto cultelli extracti. Cuius iusticie primus modus is est: si quis eduxerit cultellum, lanceam, aut ensem adversus alium minando vel irascendo, aut donet curie LXª solidos, aut manum perdat.
[9]
De latrone capto quod potest retineri. Qui prendiderit latronem suas causas furantem, tamdium eum teneat donec sua recuperet, et postea illum ad iusticiam curie reddat.
[10]
De pignore vendendo. Item, siquis tenuerit pignus alterius, et debitor noluerit reddere debitum ad terminum, teneat pignus is qui tenet decem diebus, post quos si noluerit debitor solvere, potest vendere pignus is qui tenet ipsum vel inpignorare cui velit unde suum recuperet.
[11]
De tercia iudici danda. Siquis fuerit nobis debitor aut fideiussor, et in termino nolit paccare, si clamor venerit ad curiam de illo cogatur totum ei reddere debitum, et tantum de suo proprio curie dare quantum fuerit illius debiti pars tercia.
[12]
De pignoratione eius qui ius non facit. Quod si curia non vult aut non possit illum distringere liceat habitatori Ilerde ipsum debitorem vel fideiussorem pignorare in omnibus rebus suis.
[13]
De iniuriis et malefactis a nobis componendis. Omnes vero injurias et malefacta infra habitatores Ilerde facta possumus ad invicem adaptare et pacificare ante quam querimonia ad curiam fiat.
[14]
De directo firmando secundum quantitatem malefacti. De illis autem injuriis sive malefactis de quibus fuerit curie clamor factus, firmamus directum secundum quantitatem malefacti, et facimus illud per iudicium curie.
[15]
De hiis qui comprehenduntur in adulterio. Siquis fuerit cum uxore alterius in adulterio deprehensus currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis Ilerde nudi et verberati, nec aliud dampnum inde sustineant pecunie vel honoris.
[16]
De principe nos defendente. Promitunt quidem nobis prefati principes prefata omnia firmiter observare, et corpora nostra et omnia nostra ubicumque possint deffendere et manutenere contra omnes personas sicut suos proprios atque homines karissimos.
[17]
De fidelitate a nobis ei facienda. Similiter nos promitimus dominis dictis, quod simus fideles in omnibus iusticiis suis et directis, et quod iuvemus eos servare et tenere civitatem Ilerde secundum posse nostrum.
[18]
De confirmatione carte comitis Barchinone. Rex vero Alfonsus et Ermengaudus comes Urgelli, illam franquitatem et illos bonos usaticos comitis Barchinone qui sunt in carta et extra cartam nobis confirmant, unde civitas valeat magis tota.
[19]
De manuleuta non facienda. Promitit etiam nobis idem rex, quod non faciat nobis questiam, toltam neque forciam, vel manuleutam vel prestitum absque nostra voluntate.
[20]
De directo in curia fatiendo. Item, mandat et donat nobis, quod omnis homo clamans et veniens ad curiam suam Ilerde inveniat directum.
[21]
De comité Urgelli adiutore nostro. Et mandat et bona fide et sine enganno affidat quod faciat ista tenere comiti Urgellensi, et quod comes sit adiutor et deffensor noster sine omni nostro enganno.
[22]
De donatione viarum et platearum. Donat nobis idem Alfonsus rex et concedit omnes vias, et vicos, et plateas civitatis, ut possimus inde ire, manere et redire libere et spaciose ad profectum nostrum ut melius dici potest, et quod non faciat vel fieri permittat opus aliquod vel structuram quominus possimus inde ire ample et spaciose et expedite per superius memorata.
[23]
De mercato non mutando. Donat nobis idem rex Alfonsus et concedit, quod non mutetur mercatum nostrum de loco et die, scilicet die quinta sub affrontacionibus ibi scriptis, et quod non possit fieri infra terminos huius urbis aliud mercatum, nec occassione ortorum vel domorum seu rei alicuius dabit inde aliquid vel tenebit.
[24]
De ponte ut nil in eo fiat. Donat etiam ponti cum omnibus aliis dominis totum arenium heremum et populatum subtus et supra pontem, et quantum aque abstulerint latere ex utroque. Concedunt etiam ponti donant et laudant omnes honores et usaticos pontis et alia eximenta.
[25]
De confirmatione carte prime. Rex Petrus et Ermengaudus comes Urgelli eadem nobis donant que predicti comites donaverunt in prima carta usque ad illum locum ubi dicitur illas mansiones, quia ibi addunt quod illas mansiones et hereditates quas usque modo habuimus et possedimus quoquo modo donant nobis per proprium alodium franchum et liberum ut supra.
[26]
De fortia nobis non facienda dum firmantiam demus. Addunt etiam ubi de forcia dominorum dicitur, quod non faciant nobis forciam in possessionibus habitis vel possessis dum tamen simus parati dare firmanciam de directo.
[27]
De batallia non facienda. Item, addunt quod batalliam non teneamur facere cum eis per hominem vel ferrum nec per aliud iudicium, nec per aquam.
[28]
De tercia de re immobili non danda. Addunt etiam prefati principes, quod de possessione rei inmobilis et honore, pro tercio nullam rem donemus, hoc excepto quod si per composicionem cause fuerint terminate, terciam partem de eo quod inde exierit tantum demus.
[29]
De debitore pignorando. Item, quod in pignoracione facienda debitoris vel fideiussoris, si curia non potest debitorem vel fideiussorem distringere aut non vult, quod curie vel baiuli non est inquisicio facienda.
[30]
De confirmatione consuetudinum. Concedunt etiam et confirmant nobis omnes bonas consuetudines scriptas seu non scriptas quibus usi fuimus usque modo, et de cetero uti voluerimus in eternum, et omnia verba cartarum comitis Barchinone que sunt hic posita et alia addita.
[31]
De arennio ut nil in eo fiat. Donat, laudat et concedit etiam idem princeps, quod super pontem nullus hedificet neque in arenario plantet vel hedificet aut angustet, et quod construcciones ille que nunc in arenario remanserunt penitus destruantur, ut sit arenarium omnium comunis placia et locus liber et exitus civitatis.
[32]
De consulatu et ordinatione civitatis. Item, donat et concedit nobis cum maxima deliberacione consulatum per omnia secula duraturum, salva fidelitate sua et comitis Urgelli, salvo etiam iure Ilerde castlanarum. Tali modo quod salva fidelitate sua et comitis antedicti, salvo etiam iure ilerdensium castlanarum, possimus ordinare, gubernare civitatem Ilerde et populum eius interius et extra ad honorem et utilitatem. Possimus etiam deffendere et tueri personas et res nostras, et res alienas nobis obligatas. Item, itinera et stratas et omnia que nobis spectare videntur.
[33]
De defensione ab eo nobis facienda. Item, donat et concedit, quod si racione ordinacionis predicte vel occasione contingeret nos dampnificare aliquem vel gravare, quod ipse deffendat nos in iure, et nos et res nostras inde indempnes conservet ut ad utilitatem nostram melius dici potest.
[34]
De consulibus eligendis. Mandat etiam atque districte precipit, quod in quolibet anno IIIIor. consules eligantur, et mutatis primis sic quolibet anno fiat.
[35]
De forma iuramenti consulum. Iurant autem dicti consules se predicta omnia servaturos in hunc modum: "Ego talis iuro tactis sanctis Evangeliis bona fide me servaturum, gubernaturum et deffensurum, sicut superius continetur, me sciente civitatem et populum Ilerde et res eorum interius et extra ad honorem et utilitatem nostram et tocius populi, salva fidelitate domini regis et comitis et salvo iure castlanorum Ilerde.
[36]
De iuramento consiliariorum. Consiliarii autem ita iurant: Ego talis iuro tactis sanctis Euvangeliis me consilium prestiturum et auxilium consulibus constitutis in ordinacione, gubernacione et defensione predicta, bono intellectu ut supra.
[37]
De iuramento singulorum. Singuli autem ita iurant: Ego talis iuro tactis sanctis euvangeliis me servaturum et obediturum bono intellectu iuxta meum scient consulibus constitutis in ordinacione, gubernacione et defensione predictis.
[38]
De guidatico non faciendo. Concedit etiam idem princeps, quod nunquam ipse vel alius dominus Ilerde mitat vel guidet in Ilerda militem vel alium qui interfecerit aliquem Ilerdensem, vulneraverit, ceperit, vel aliquo modo turpiter seu atrociter sit ei iniuriatus. Si tamen aliquis sic delinquens Ilerdam intraverit, si quod malum vel iniuriam in corpore vel rebus a nobis sustinuerit, vult et precipit omni tempore impunitum.
[39]
De confirmatione consulatus. Et que de consulatum dicuntur confirmant nobis rex et alii domini per tria publica instrumenta.
[40]
De confirmation omnium cartarum. Confirmant etiam nobis in eternum omnes cartas populacionis et alias omnes quas ab illis habuimus vel a suis antecessoribus quoquomodo.
[41]
De litteris contra ius impetratis. Donat iterum nobis, quod quilibet inveniat directum seu iusticiam in curia seu iudice Ilerde presenti vel futuro, non obstantibus aliquibus preceptis literis seu rescriptis a predecessoribus suis vel ab eo concessis vel in posterum concedendis.
[42]
De banno in litteris non ponendo. Item, quod nunquam apponat vel apponi permittat bannum vel cotum, mulctam sive penam in suis literis seu rescriptis super nos vel successores nostros, et si apposita fuerit ab eodem promitit se illam nullatenus exacturum.
[43]
De alienatione rei censualis. Concedit etiam nobis quod de possessionibus ad censum datis si eas vel partem earum vendere voluerint emphiteote, vel pignori obligare, facta fatiga in dominis vel eorum baiulis, in carta donacionis apposita, si domini eas comuni precio noluerint retinere, vel distulerint maliciose, liceat emphiteotis vel illis qui eas tenuerint vendere et inpignorare, exceptis militibus et sanctis, et locis religiosis, soluta tamen fideliter quinquagesima parte tocius precii rei vendite vel inpignorate, et ex tunc teneantur domini cartam firmare velint nolint, salvis tamen censu et senioratico eorumdem.
[44]
De donatione macellorum. Item, donat nobis cum aliis dominis illum locum carnicerie per franchum alodium ad usum tantum macelli, a celo usque in abissum et quod non possit haberi ad usus alios in eternum.
Addiciunt etiam quod liceat nobis habere macellum vel macella in quibuslibet locis aliis civitatis.
[45]
De donatione omnium in comuni. Item, idem donant nobis et concedunt firmiter atque mandant, quod si comune vel missionem aliquam fecerimus quoquomodo, omnes habitatores tocius civitatis et termini eius mittant pariter atque donent iuxta quantitatem facultatum suarum, nullo modo excusato preter eos qui de creacione regis et comitis sunt qui curiam suam assidue sequntur, qui tunc aliquid non mitant alias enim si curiam non secuntur, faciant omne servicium vicinale.
[46]
De pena eius qui non dederit in comuni. Si quis autem dare comune noluerit, cogatur per curiam Ilerde. Si vero curia necgligens fuerit in paga compoti denariorum Ilerde recipiatur, et de illo nunquam dare aliquid teneamur. Et si quis nobiscum servicium noluerint facere vicinale, auctoritate eorum et mandato a vicinatico nostro pellatur, quod nullam habeat nobiscum participacionem.
[47]
De confirmatione possessionum. Confirmant iterum et concedunt omnes donaciones, possessiones et tenedones, et bonas consuetudines quas hactenus habuimus ut omni tempore habeamus.
Est carta empcionis carnicerie, et alia empcionis cequie Sigriani.
[48]
De peccunia quam possumus mutuo dare. Laudat et cum maxima deliberacione concedit omnibus subditis suis, quod possint dare mutuo pecuniam sicut hactenus factum fuit, et quod liceat nobis deffendere pignora nostra omnia contra omnes donec de pecunia nobis fuerit satisfactum.
[49]
De eo pellendo qui frangit cartas nostras. Si quis vero contra tenorem instrumentorum nostrorum in pignoribus et debitis per potestatem vel iudicem presumpserit infestare vel per personam aliam impedimentum facere vel etiam atemptare, liceat nobis non facta fatiga ipsum viriliter cohercere.
[50]
De pena eius qui frangit hanc cartam. Recipit etiam sub proteccione sua omnia pignora nostra et mandat officialibus suis, quod non expectata iussione sua, in eos qui contra hoc privilegium in pignoribus vel debitis preter instrumentorum nostrorum tenorem aliquid presumpsit atemptare, tanquam violatores pacis et treugue et lese magestatis reos insurgant.
[51]
De iniuriis non repetendis. Si quis autem propter debita vel pignora, interdictum vel sentenciam contra nos procuraverit promulgare sciat se cum rebus suis a pace et treugua eiectum, et nisi infra mensem a monicione vicarii numerandum fecerit interdictum vel sentenciam relaxari, bona etiam talium concedantur cuilibet occupanda.
[52]
De confirmatione possessionum et cartarum. Denuo concedunt, laudant et auctorizant, et liberaliter cum maxima deliberacione confirmant idem rex cum Alienor regina uxore, et comite Geraldo Urgelli nobis omnibus franquitates et bonos usus, et possessiones, et hereditates quas hactenus habuimus et tenuimus in Ilerda et suo termino sive extra, et illas etiam quas habebimus in futurum absque ullo retentu preter fidelitatem et iusticiam solam rectam.
[53]
De interpretacione cartarum a nobis facienda. Et omnia instrumenta predecessorum suorum cum his omnibus que in eis plenius continentur. Si quid autem instrumentis predecessorum suorum ambiguum fuerit vel obscurum, vult quod nostre interpretacioni penitus relinquatur.
[54]
De bestiis sine servitio pascendis. Concedunt etiam et constituunt, quod omnes bestias nostras possimus ducere et reducere per omnia loca terre sue ad pascendum et ibi nutriendum sine ullo servicio pro suo guidatico faciendo quod de cetero nunquam demus.
[55]
De litteris ius non impedientibus. Concedunt etiam quod si aliquis a curia sua impetraverit literas de directo non faciendo alicui nostrum de se conquerenti illas literas habeamus irritas et inanes.
[56]
De coçolis non dandis. Addum iterum, quod non demus coçolos medios neque integros, neque in platea neque extra plateam, et quod possimus annonam nostram in platea vendere sive extra sine coçolorum donatione.
[57]
De lezda non danda. Rursus facit nos franchos et inmunes, et merces ac mercaturas nostras, et omnia bona nostra, et familiam, et capitalarios ac nuncios nostros ab omni lezda, pedagio, mensuratico, passatico, portatico, penso, usatico, consuetudine novis veteribus, statutis et statuendis, et redempcione eorumdem sive exaccione vel demanda quocumque nomine vocetur ubique per totam terram suam et per aquam, sicut in instrumento inde confecto plenius continetur, pena etiam imponenda mille aureorum ei qui predictis voluerint contraire.
Omnes cives debent se ad invicem diligere et defendere se fideliter et pro posse. Et si oportuerit sumptus vel servicia pro comuni utilitate omnium fieri ad que omnes conveniant, quod quisque det per libras et sacramentum secundum sui patrimonii quantitatem, nullo ab hoc racione aliqua excusato. Confirmant etiam in eadem carta consulatum et omnia spectancia ad eundem sub sacramento.
Sunt et alie carte militum plurium et pontes. Et carta cequie Sigriani inter nos et Petrum de Çasala.
[II] [De moris scriptis]
[58]
De cotis constituendis. Sequitur de moribus scriptis cotis sive banis et statutis. Possunt de consilio comuni consules, cotos sive bannos ponere minuere vel augere et statuere duos viros honestos in singulis officiis annuatim qui inquirant et recognoscant ea pro quibus coti sive banni sunt statuti. Iurare tamen debent isti duo presentibus curia et consulibus quod hoc fideliter exsequantur. De caloniis vero que inde exierint, habet curiam terciam, comune terciam,et illi duo terciam pro suo labore.
[59]
De fideiussore conveniendo. Consuetum est, quod quilibet potest convenire cum effectu primo fideiussorem, vel si vult reum principalem.
[60]
De traditis. Moris est et carta statutum, quod si debitor non potest suo satisfacere creditori, et creditor non hostendat unde sibi satisfieri possit, recepto iuramento ab eo per curiam quod non habet unde solvat, statim debet iudex debitorem tradere creditori ut teneat eum penes se captum in compendibus aut catena, et det ei panem et aquam tantum, donec sit ei pro debito satisfactum aut compositum inter eos. Si vero iudex ad liberandum reum fuerit necgligens vel remissus, licet creditori, recepto iuramento in curia supradicta, suum capere debitorem et tenere penes se dicto modo. Si autem creditor ille in fraudem aliorum creditorum noluerit suum debitorem capere vel tenere, vel incuria, vel necgligencia. Tali modo illi alii creditores possunt per ordinem reum predictum capere et tenere.
[60 bis] Nemo traditur pro tercia curie. Nemo traditur pro tercia curie nec capitur, nec traditur aliquis pro usuris. Nec pignorantur vestes pro tercia neque lectum.
[61]
De bannitis. Temporibus Bernardi Boteti, Petri Valentini, Guillelmi de Oscha et Gaufredi consulum, statutum est, quod quicumque occiderit vel vulneraverit civem Ilerdensem, si infra decem dies postquam preconizatus fuerit per civitatem se iure non obtulerit, pro convicto et confesso deinceps habeatur.
Temporibus autem Guillelmi Boteti et aliorum consulum fuit additum huic statuto, quod iudex cum consilio consulum capitat hunc preconizatum quandocumque poterit et faciat inde iusticiam qualem decet, querelem etiam nemine prosequente.
[62]
De minoribus. Item, idem consules hanc consuetudinem firmaverunt, quod minor XXV annis a XIIII annis completis non restituatur racione minoris etatis, set pro maiori XXV annorum in omnibus habeatur.
[63]
De bonis dampnatorum. Si quis aliquid maleficium comiserit unde penam sustineat corporalem, non amitit bona neque partem bonorum suorum, immo potest de eis testari et dimitere cui velit.
[64]
De non probando in causa appellationis. Temporibus Guillelmi Boteti et aliorum consolum cum multa deliberacione fuit statutum, quod in capitulo in quo in causa principali quis per testes probabit, quod non possit in causa appellacionis in eodem capitulo per testes probare.
[65]
De homagio interdicto. Statutum est, quod civis noster non recipiat ad hominem concivem suum, nec ab eo censum recipiat vel tributum nisi pro re ad censum data.
[66]
De pane. Si panis minoris pensi fuerit, frangatur semel et secundo levatis tribus fogaciis pro pena, que ut supra diximus dividantur. Si vero tercio minor fuerit inventus, non fragantur panis set ponatur in costello venditrix illius panis.
Domini vero furnorum habeant balanças in furnis suis sub pena quinque solidorum in quibus flequerie pondererent panem suum.
Est autem in iusticia panis hec mensura tenenda. Hoc prenotato, quod in faneca farine sunt XLVIIIª libre panis cocti, deductis expensis. Et quando valeat faneca I denarium debent esse in numata panis XLVIII libre, et quando ascendit faneca de uno denario usque ad duodecim descendit per quemlibet denarium IIIIor. libre. Et quando valet faneca duodecim denarios debent esse in numata IIIIor. libre, et quando ascendit de duodecim denariis usque ad duos solidos, debet decrescere numata duabus unciis per singulos denarios. Et si ascenderit de duobus solidis usque ad IIIIor., debet decrescere numata dimidia uncia per singulos denarios. Et si ascenderit de IIIIor. solidis usque ad VIIIº, decrescit numata per singulos denarios una octava, et sic de singulis proporcionaliter usque ad infinitum.
[67]
De vino. Si quis per preconem venale exposuerit vinum suum per civitatem, non vendat in grosso de illo vino alicui venditori vini nisi duas sexdenas, vel minus potest vendere alii ad recomplendum, nec misceat aliquid in illo vino, nec augeat precium dicti vini, nec vendat aliud vinum nisi fuerit preconiçatum, nec teneant pollicem infra mensuram. Super his autem omnibus cotus LXª solidorum est.
[68]
De gallinis et venatione. Statutum est, quod revenditor non emat gallinas, anseres, perdices, vel fruytam, vel ortaliciam, neque pisces infra unam leucam iuxta civitatem nec in civitate donec transeat meridies sub pena quinque solidorum.
[69]
De carnibus. Carnifex non inflet carnes, neque vendat unam pro alia, nec telam crassam super carnas macras, sin autem amitat carnes et hospitalibus dentur.
[70]
De sale. Qui sal vendit, non vendat unum pro alio, et mensuretur sal sicut avena.
[71]
De oleo. Oleum cum embuto ereo est tradendum, sin autem amititur.
[72]
De mensura. Annona mensuretur de ferro ad ferrum. Sal vero avena. Segon et calx corrent cum almuto postea de benediccione in singulis fanecis. Et omnes fanece debent esse eiusdem quantitatis et latitudinis per totum, et faneca continet octo almutos correntos, et datur unus postea pro benediccione, et sic dantur novem almuti correnti pro faneca. Coçolerius vero teneat longe coçolum a manu sua.
[73]
De aureis. Nullus recuset morabetinos et maçmutinas nisi fractos vel apedaçatos vel minoris pensi, et est cotus super hoc duodecim denariorum pro quolibet aureo vel mazmutina. Eliguntur autem singulis annis duo campsores iurati qui hec recognoscant.
[74]
De iuramento ludi. Nullus iuret Deum et Sanctam Mariam ad iochum, sin autem det V solidos aut quinque açotos accipiat in platea.
[75]
De molendinis. Molendinum non molat in die sabati pulsantibus vesperis, usque in diem dominicam in pulsacione vesperarum. Sin autem constet molendinario illam fanecam bladi quam in sabato accipere debet.
[76]
De eodem. Caminallum molendini sit unicum et integrum, et debet esse de mola ad caminalium unus digitus tantum.
[77]
De tenderiis. Tendarii debent facere pobil candele coctum, et lucrati in libra cere III denarios, alias perdat candelas.
[78]
De eo qui vadit sine lumine. Pulsata campana de nocte, nullus vadat sine lumine per villam, alias det quinque solidos vel quinque açotos accipiat in platea.
[79]
De tabellionibus. Scriptor non faciat cartas nisi sit in presencia consulum iuratus, qui videatur etiam fidelis, et ad hoc officium sufficiens et legalis.
[80]
De coriariis. Venditores coriorum ad mensuram ferream, que est firmata in portis ferriciis quam comes Barchinone constituit vendant coria solearum.
[81]
De creditori ludi. Creditor ad ludum non mutuet super vestes alicuius. Sin autem sine pecunia vestes reddat.
[82]
De aleatoribus. Nullus teneat trixeriam nisi in via maiore, alias det X solidos.
[83]
De taxatione usurarum. Nemo percipiat usuram de auro nisi de centum aureis viginti in anno vel in mense duos et denarios ad pugesalium racionem.
[84]
De cardis. Panni non cordentur nisi cum cardis erbe.
[85]
De penso lane. Pesa lane debet esse decem librarum, et pecten duarum alnarum.
[86]
De mixtura coloris.
Nullus color mitatur in pannis in pila nec in operatorio et duyta daroquina quod sit facta per cabal, et rebol et pelades per cabal, et aynnins et lana magenca ad partem, et non se aduyt negre cum bravo, et ordidores quod sint XLª VIIIº alnarum. Quilibet etiam possit officium suum docere discipulum suum et haber eet tenere secum.
[87]
De eodem.
Nullus comodet super filaciam lane brunaterii, sin autem reddat eam domino suo sine pecunia.
[88]
De coto vinearum.
Cotus vinearum et ortorum dividitur inter curiam et comune et vinogalum per terciam. Dominus vero orti habeat talam suam.
[89]
De vinogalis.
Domini vinetorum eligunt vinogalos annuatim in presencia curie et consulum qui iurant se fideliter vineas servaturus.
[90]
De hostaleriis.
Hostalerius non accipiat hostalagium de re sua quam vendit in domo sua.
[91]
De mercatali.
In mercatali non habeat aliquis certum locum,nec ponat ibi signum nisi die iovis in autora.
[92]
De viis civitatis.Vie civitatis non debent constringi, et tabule vie debent esse IIIIor. palmorum in latum.
[93]
De vicinis.Vicinus noster est, qui iuravit nostram vicinitatem, et in exercitu ivit, et in comune mitit de omni mobili suo et possessionibus quas hic habet, et manet hic, et tenet domum, et facit ignem, et tenet uxorem et suam familiam. Si vero non habet uxorem, faciat hic ignem et totum vicinaticum et habeat hic maius capud suum.
[94]
De corredoribus.
Corredores iurant annuatim in suo officio se fore fideles et non debent habere partem in re quam vendit nec eam retinere et habeant de libra II denarios. De equo duos solidos. De mulo et roncino XII denarios inter ambas partes. De asino vel asina IIIIor. denarios.
[95]
De hostibus.
Quilibet in guerra potest capere suum guerrarium et tenere ubicumque vult, et compellere, redimere, et sibi totam redempcionem habere.
[96]
De alnis.Similiter alne debent probari cum alna ferrea que est posita in archu tabularum.
[97]
De villis nostris.
In omni vicinatico nostro mitit Alamurs, Palacium, Villanova, Femosa, Albatarre, Albares, Rufea, Cuguyllada.
[98]
De capellis solis. In capellis solis nulla fraus fiat, vel aliquid misceatur. Sin autem XX solidorum cotus est.
[99]
De sellariis.
Nullus pictor ponat argentum pro auro, vel unum pro alio, set in sellis palafredi et scutarii de signo integro, illud signum sit de auro tantum. Si vero sint de signo minuto ille selle, illud signum sit de auro vel argento.
[100]
De sportulis sine saionibus.
Saiones nichil accipiunt pro suo labore ab aliquo vicino infra civitatem. Si vero extraiverint componat modeste cum eis hoc qui mitit eos.
[101]
De pignoribus faciendis.
Nemo pignoret nisi cum literis curie et consulum fatigam invenerit eo loco ubi est ille de quo se clamat. Si vero etiam cum fatiga pignoraverit, illud pignus mitat in posse consulum ne possit cum ego fugere, et ut salvent suum directum consules pignoranti, et inventa fatiga potest vicinus pro alio pignorari secundum formam predictam. Quilibet autem potest hic alium convenire non obstante eo quod fatigam non invenerit in eo sub iudice suo.
[102]
De sogovianis.
Nullus portet sogovianum nisi ad sonum vel hostem, alioquin perdat eum, et det decem solidos pro banno.
[103]
De eo qui aufert reum.
Si quis abstulerit aliquem reum curie vel consulibus, vel impedierit quominus iusticia fiat de illo, teneatur ipse sicut ille reus.
[104]
De guidatico.
Non potest quis guidare aliquem si hic habeat aliquem creditorem vel clamantem absque licencia querelantis.
[105]
De fugiente ad ecclesiam.
Propter multa vulnera et crebas cedes statuit dominus rex Petrus in curia generali apud Ilerdam constituta consensu et voluntate et Raimundi archiepiscopi, et Berengarii episcopi Ilerdensis et magistrorum Templi et Hospitalis et plurimorum, tam clericorum quam laicorum, militum, nobilium et civium, quod quicumque vulneraverit vel occiderit aliquem, si ad ecclesiam vel locum confugerit religiosum, iudex illius loci cum his quos ad hoc sufficere viderit debet extrahere illum sine dampno corporis sui. Cum vero habuerit eum penes se accipiat quod meretur iusticia mediante, et ab illo die instituti huius fuit observatum usque modo. Ante tempus enim huius statuti aliter servabatur, quia non extrahebantur.
[III] [De moris non scriptis]
[106]
De hiis qui sub curia ilerdensis tenentur respondere vel non.
Superest ut de non scriptis moribus videamus. Sub curia huius civitatis tenetur quilibet respondere dum modo hic inveniatur, non obstante eo quod sit de alio loco vel foro, nisi sit clericus vel religiosus, vel is qui ad censum tenet pro re censita vel possessio in alio territorio constituta vel is qui in alia curia firmavit directum. Hospitalarii vero hospitalium civitatis respondet et firmant sub curia ista. Miles vero cogitur respondere sub curia huius civitatis racione contractus ... initi vel dampni dati, nobis vel rebus nostris, alias non cogitur illati hic vel extra, set conquerens potest eum pignorare. Vicini vero milites si habeant hic possessiones, et habemus causam cum eis, coguntur sicuti alii cives in omnibus respondere. Sarracenus vero sub çalmedina sua firmat et facit directum secundum curias suas, set si agat et reconvenitur sub nostra curia, cogitur sub eadem curia respondere. Similiter et omnes privilegiati predicti.
[107]
De conquerente.
Cum autem quis conqueritur de aliquo debet persona nominare et rem quam petit.
[108]
De eodem super conquerente.
Si autem res debitoris vel fideiussoris hic inveniantur me de debitore illo conquerente, debet iudex eas emparare, et tempus competens assignare ut dominus rerum veniat et respondeat conquerenti etiam si sit miles, quod si non venerit vel iuste se non excusaverit hostendet curie conquerens ius suum, et si summatim viderit iudex actorem bonam ausam habere, tradet ei de rebus illis iuste extimatis si suffecerint iuxta petiti debiti quantitatem, prestita tamen ab actore idonea caucione quod quandocumque dominus rerum illarum venerit faciat eis de rebus illis iusticie complementum.
[109]
De proponendo.
Non offertur hic libellus, set actor viva voce proponit iudici quod in libello erat proponendum.
[110]
De edendo.
Instrumenta adversarii mei vel alterius cuiuslibet possum petere mihi edi, et eis uti sive ad agendum sive ad excipiendum vel alias sint necessaria mihi.
[111]
De firmamentis.
Actor quidem debet satisdare secundum ius, quod si non potest debet iurare quod non potest, et iudex potest eum tenere captum, vel tradere manulevatori, et ad fideiussorem petendum potest petere dilacionem unius dici. Hec autem omnia in reo locum habent hoc excepto quod si iudici videatur suspectus ut lalitet non habebit non habebit illius diei dilacionem.
[112]
De arbitriis.
Si pena in compromisso posita comissa fuerit, per iudicem non petitur, nisi renunciatum fuerit huius consuetudini civitatis. Sed si arbiter tenuerit pignora penes se potest ea parti servanti arbitrium dare pro pena promissa. Si vero pars servans arbitrium pignora alterius partis non servantis tenuerit, potest ea pro pena promissa retinere.
[113]
De indutiis.
Reus si statim vult respondere querimonie facte potest, sin autem habet inducias trium dierum, deinde de tercio in tercium diem tractatur causa, et ad vanandum etiam datur dilacio trium dierum, nisi gratia auctoris longe manentis dilacio maior petatur secundum moderamen locorum, vel gratia testium vel instrumentorum vel alterius iuste cause. Si vero actor sit extraneus utetur iure vicini. Set si reus fuerit extraneus non datur auctori licencia differendi, set tractatur causa de die in diem, nisi gratia auctoris vel testium vel instrumentorum.
[114]
De eodem super indutiis.
Si autem reus pro clamo alicuius a curia capto fuerit, erit captus tribus diebus, et tunc si actor noluerit in causa procedere, iudex absolvet eum a iudicii observacione nisi probatum fuerit contra eum. Si vero dilacio ultra terciam diem racione instrumentorum vel testium petatur, prima quidem datur sine cause cognicione, alie autem cum cause cognicione, prestito calumpnie iuramento.
[115]
De accione vi non proponenda.
Non cogitur quis proponere accionem, set factum narratur iudici, et causa petendi proponitur.
[116]
De causa quibus modis differtur.
Differtur causa si advocatus fuerit eger vel absens pro facto comunis vel dominorum. Si vero habuerit plures advocatos vel pro se loquentes, et unus fuerit absens vel eger, non differtur causa propter hoc. Differtur etiam causa ante litem contestatam gratia auctoris sive guarentie, post litem vero contestatam non differtur.
[117]
De eodem.
Item differtur causa gratia messium et vindemiarum ante litem sive sit rustici sive alterius, set si sit cepta non differtur propter tempora statim dicta.
[118]
De hospitalibus.
Hospitalia civitatis et domus leprosorum sunt in gubernacione et regimine consulum et universitatis nostre.
[119]
De advocatis parti absolvendis.
Si aliquis vicinus habuerit causam cum vicino, et altera pars non poterit habere advocatum, curia debet ei absolvere unum de advocatis mediocribus, et debet absolvere alteram partem ut eundem absolvat. Si vero aliquis extraneus habuerit causam cum vicino nostro non cogitur vicinus solvere advocatum.
[120]
De rei vendicatione.
Si quis tenuerit rem aliquam sedentem vel manentem non amitat eam, vel exeat de tenedone nisi per ius scriptum probatum fuerit contra eum.
[121]
De eodem super rei vendicatione.
Rem vero mobilem vel semoventem deponit statim iudex apud aliquem ne fraus fiat, et post deposicionem tstium, miscebit iudex rem petiam cum aliis similibus, et singuli testium videbunt eas, et si convenerint in probacione rei illius, obtinebit actor.
[122]
De procuratoribus.
Potest agere quilibet alterius nomine dum modo satisdet de rato, et respondeat pro eo, nisi sit miles vel alius ad hoc vetitus.
[123]
De aleatoribus.
Illud quod quis lucratur ad ludum potest retinere cum effectu vel pignus etiam si illud possidet retinebit, donec ei sit satisfactum de eo quod in ludo est lucratus. Si quis vero dederit pecuniam mutuam ludenti, non cogitur eam reddere qui accepit, set creditor potest retinere si habeat pignus. Debitor etiam dictor vel fideiussor inde datus non teneatur, nec ludens habet licitum pignorandi.
[124]
De ius iurando.
Non iuratur hic de calumpnia nisi in casibus supradictis. Creditor vero hostendens publicum crediti instrumentum, tenetur iurare sibi non esse satisfactum si hoc ei obiciatur, dum tamen pecunia debita sit in conspectum posita, ut prestito iuramento statim recipiat eam, et in hoc casu non tornatur. Licet autem christianus non iuret sarraceno et iudeo iurat tamen iudici de eo pro quo debet eis iurare nisi religio impedierit. Non iurat iudeus cum contra iudeum testificatur. Delato alicui iuramento ut iuret sibi pecuniam deberi, in conspectu debet esse posita, ut prestito iuramento statim recipiat eam.
[125]
De tornis.
Si quis vult tornare aliquem ad tornas ferri, quia non utimur tornis aque, dicat quanta pecunia vult tornare eum. Quod licet ei dummodo non excedat summam petitam, tunc enim non cogitur quis ad tornas stare, set usque XIIIIcim solidos creditur quis solo iuramento. Cives vero et burgenses usque ad X morabatinos. Et si vicerit actor non lucrabitur rem petitam, set tantum tornas. Si vero reus vicerit, lucrabitur similiter tantum tornas. Si autem non habet pignora iurabit se non habere, et potest mitere personam suam loco pignoris si hoc tornator velit, et si tornator vicerit, constituetur ei debitor ille victus pro illa pecunia pro qua personam suam loco pignoris obligavit, et tradetur ei si summa sit quinquaginta solidos vel amplius, pro minore enim summa nemo traditur. Si vero tornator non tradiderit pignora, non potest tornare eum. In tornis autem ferri et tornis velli bene possunt excedere torne rem petitam, secundum usatici distinccionem fuerint torne per militem vel pedonem. Hec autem locum habent ubi tornatur quis in causa civili. Si autem tornetur quis in crimine vel delicto, similiter suma pro qua tornetur exprimenda est. Et si tornatus non habuerit pignora fiet ut supra, et si victus fuerit pro singulis solidis tornatum accipiet unum açotum, vel si sit tant summa tradetur ei si voluerit victor. Si vero vicerit lucrabitur tantum tornas. Si vero tornatus pignora non habuerit, nec corpus suum obligaverit, nec tornator pro eo miserit, si vicerit tornatus non amitet tornator, sed si tornatus victus fuerit, corporaliter punietur, nec proderit ei si pignora vel pecuniam ad evadendam penam dare postea sit paratus. De prodo et dampno pignorum tornarum et iuramento, eadem obtinent si per bellum quis tornetur. Torne iste antequam quis iuret fieri debent, post prestitum enim iuramentum quis non tornatur.
[126]
De his qui tornari debent vel non.
Si quis autem cartam escondixerit per iuramentum, non tornatur, nec tornantur testes.
[127]
De eodem super tornis.
Ubi autem iudex ex officio suo delato alicui iuramento taxat, cessant torne.
[128]
De eodem super tornis.
Stant ad tornas ferri rustici et etiam inferiores cives, puta officiales et laboratores, fossores, artifices. Omnes cives Ilerde tornentur secundum uniuscuiusque valorem, et qui manibus suis sibi victum licet sint cives tornentur unusquisque secundum valorem illorum. Nec tornantur iudei nec sarraceni.
[129]
De eodem super tornis.
Item, si creditor cum instrumento pecierit rem sibi obligatam ab illo qui non est sibi obligatus, et possessor obiecerit ei aliquam excepcionem eius intencionem perimentem non probante reo quod obicit, iurabit creditor sine tornis, et unius testis presumpcio contra instrumentum non admititur.
[130]
De pupillis et eorum tutoribus.
Si res mobilis vel debitum petatur a pupillo vel eius tutore, statim debet respondere. Si vero inmobilis expectatur usque ad tempus XIIIIcim. annorum.
[131]
De probationibus.
Probatur solucio crediti publici instrumenti per duos testes sufficientes. Si quis vanaverit se probaturum, et in plena probacione defecerit petens quod adversarius probet non audietur immo absolvitur adversarius non prestito iuramento. Debet autem quis precise dicere quod probavit vel non tempore vanacionis nec debet dicere sub alternacione hoc vel illud.
[132]
De presumptionibus.
Quando producitur testis nisi expressum fuerit quod pro presumpcione producitur, non faciet postea presumpcionem ille testis ita quod defferatur producenti ius iurandum. Admititur autem presumpcio unius testis cum iuramento suo et producentis usque ad summam centum solidorum tantum.
[133]
De testibus.
Nunquam mulieres ad testimonium admituntur nisi in his que in balneis feminarum fiunt. Non coguntur testes nisi se promiserint probaturos, vel nisi in cartis scripti inveniantur, vel nisi eligantur ut sint testes, et tunc coguntur vel iurabunt se nichil scire.
[134]
De fide instrumentorum.
In quolibet instrumento sufficiunt duo testes et in qualibet re vel causa. Suspectum potest quis dicere quodlibet instrumentum etiam sine inscripcione non abolitum, vel deletum, et est ei fides facienda.
[135]
De alienatione rei dotalis.
Nulla alienacio sive obligacio quam mulier faciat stans cum marito suo valet nisi iuraverit nisi est mulier mercatrix que utatut sua mercatoria.
[136]
De usuris.
Curia usuram in sortem non computatam, neminem solvere cogit, puta ita dicitur in instrumento, si ultra terminum illum prolongavero cum amore vestro, dabo quolibet mense duos solidos, illum talionem non facit iudex solvi, set creditor pro usuris potest pignora retinere, et etiam debiti instrumentum, set debet aliud de solucione sibi facta facere creditori.
[137]
De re ad censum data.
Emphiteota si in die pensionis solvende solverit precisionem domino suo et instrumentum emphiteoticum reddiderit eodem die, potest dimitere rem in emphiteosim datam, alias non licet ei. In instrumento emphiteosis non tenetur subscribere emphiteota.
[138]
De eodem super re ad censum danda.
Potest etiam ad censum dare alii emphiteotae rem censualem domino irrequisito, salvo iure dominorum.
[139]
De donationibus ante nuptias.
Si centum dentur in dotem, quinquaginta erit sponsalicium, et sic de aliis summis. Possidet autem sponsalicium mulier in tota vita sua mortuo viro, vel ad inopiam vergente, etiam si nichil lucretur de dote vir mortua muliere. Si autem aliter convenerit inter eos, observatur iure aliquo non obstante. Mortuo vero viro uxor debet habere victualia per annum integrum de bonis viri si dos consistat in pecunia numerata. Si vero consistat in possessionibus rerum immobilium, statim post mortem recuperat eas cum rebus sibi pro sponsalicio obligatis, et ex tunc non alitur de bonis mariti, fructus vero rerum pro dote et sponsalicio obligatarum lucratur uxor quamdiu possidet res predictas, donec ei dos et sponsalicium sit solutum. Si autem vir fugerit, vel alias abfuerit, vel uxori sue non dederit alimenta, mulier potest petere res mariti sibi pro dote et sponsalicio obligatas, sicut posset viro ad inopiam vergente.
[140]
De rei uxorie actiones.
Liberis intervenientibus si filia familias constante matrimonio decesserit, non reddit dos ad socerum, set gener retinet eam, et alias sic. Et est notandum quod mulier non prefertur creditoribus tempore prioribus si habeant pignora vel ypotecas tacitas vel expressas.
[141]
De muliere habente filium ab aliquo.
Si mulier dicat se habere filium alicuius naturalem et petat quod ab eo alatur, illo negante non esse filium suum, debet iurare mulier sicut asserit ita esse, et potest tornari, et si vicerit alet filium ille victus, si victa fuerit, absolvetur ille.
[142]
De furtis.
Pro furto membrum abscinditur, vel ultimum suplicium infertur.
[143]
De eodem super furtis.
Condempnatur autem fur manifestus vel nec manifestus convinctus in novecuplum si pecunialiter conveniatur. Raptos vero in undecuplum condempnatur.
[144]
De testamentis.
Ad sollempnitatem testamenti sufficiunt duo testes, nec sigillantur testamenta et ita nec publicantur, et valet cum manumissoribus et sine manumissoribus testamentum.
[145]
De heredibus.
Non instituuntur heredes nominatim per consuetudinem, set fiunt manumissores in testamento qui rogantur sic, "precor ut dividant omnia bona mea sicut inferius apparebit". Et in legitima servamus legem romanam de triente et semisse.
[146]
De manumissoribus.
Manumissor non deducit falcidiam, nec lucratur quid ex bonis defuncti, nisi defunctus reliquerit ei.
[147]
De prescriptione temporis.
Prescripcione et usucapione triennii vel X vel XX annorum non utimur, set XXXª annorum.
[148]
De sententiis.
Non est necesse quod sententia feratur in scriptis, set sufficit quod iudex dicat eam et si qua parcium voluerit eam in scriptis habere, faciat eam scribi iudex.
[149]
De confessis.
Si confiteatur quis extra ius alicui vel procuratori suo preiudicat sibi.
[150]
De expensis non restituendis.
Si quis defuerit cause sue sive semel sive pluries audietur postea sine dacione impensarum. Et victus victori non condempnatur in expensis.
[151]
De condempnatis qui debent satisfacere.
Condempnatus cogitur satisfacere victori, captis pignoribus ab eo vel fideiussore suo, et utroque si opus fuerit et per eos venditis. Si vero non habet nisi res inmobiles tenet eum curia captum tamdiu donec vendat et satisfaciat victori.
[152]
De exsecutione rei iudicate.
In exsecucione autem rei iudicate, primosatisfit ei qui prius curie est conquestus inter cirografarios creditores. Si vero postea conquerentes habeant pignora vel ypotecas primosatisfit eis.
[153]
De usuris rei iudicate.
Condempnatus non habet tempus quadimestre set statim solvit, nec prestat usuras rei iudicate. Et est primo satisfaciendum de bonis victi victori quam iudex habeat suam terciam.
[154]
De appellationibus.
Appellare non est necesse in scriptis, nec appellatur ad alium. Set eadem curia vocat alios sapientes, quorum consilio cognoscit de causa appellacionis, et sic deinceps si pluries appelletur, et potest infra X dies quilibet appellare.
[155]
De pignoribus.
Pignus captum a creditore tenetur per X dies ab eo secundum cartam comitis Barchinone quibus completis curritur per tres dies per civitatem venale et postea potest vendi.
[156]
De cessione bonorum.
Licet quis cedat bonis, vel dicat se ad solucionem non suficere debitorum, nichilominus tamen traditur primo ad curiam conquerenti, si tamen summa ab eo debita fuerit sufficiens ad tradendum, nec habebitur racio eorum qui bonis cedunt ne egeant, tamen relinquentur eis lectum et vestes. Quod autem diximus de primo conquerente intelligendum est sic, quia semper primus conquerens de quolibet prefertur secundo, nisi secundus habeat pignus vel ypotecam tacitam vel expressam. Et secundus tercio. Et sic deinceps prefertur in quam in tractatu cause, et in sentencie exsecucione.
[157]
De eodem super cessione bonorum.
Cum vero quis dicit se non habere unde solvat, detinetur a curia captus tribus diebus, infra quos actor deliberat et inquirit utrum ille captus habeat unde solvat, et si poterit hostendere quod habeat unde solvat, partem debiti vel totum, iudex debet eum detinere donec vendat que habet et satisfaciat creditori. Quod si creditor infra illos tres dies non hostenderit reum solvendum esse in totum vel partem, postea dimitit iudex eum prestito iuramento quod non habet unde solvat cum creditor se non dixerit probaturum, nisi tamen creditor velit eum sibi tradi pro summa competenti.
[158]
De traditis.
Est notandum quod mulier non traditur nec fideiussor, nec milis nec clericus, nec aliquis religiosus, nec extraneus extraneo, nec iudeus nec sarracenus, set extraneus traditur civi nostro, et civis noster traditur extraneo qui velit similiter sibi tradi, sufficienti ab eo prestita caucione, quod infra muros civitatis eum teneat iuxta nostre consuetudinem civitatis.
[159]
De eodem super traditis.
Set non potest quis se tradere nisi curie auctoritate, et tunc precipit curia ei cui tradit, ut quando exierit de eius potestate, quod restituat eum curie ut consequantur ius suum alii creditores. Si vero debitor sortis et usure traditus fuerit creditori, et solverit indistincte, cogitur creditor in sortem accipere pecuniam solutam, nec pro usura poterit retineri.
[160]
De fideiussoribus.
Fideiussor potest agere contra reum, ut liberet eum a fideiussione si pignus pro fideiussione dederit creditori. Et est notandum quod post lapsos X dies et tres vendetur pignus a creditore, et computato precio in solucione debiti, residuum debiti compelletur statim solvere fideiussor. Infra illos vero XIIIcim. dies non poterit creditor curie se clamare et si facit non dabit terciam.
[161]
De homicidio.
Pro milite interfecto emendantur LXXXª IIIIor. aurei. Pro rustico vero XLª II.
[162]
De accusationibus.
Non fiunt hic accusaciones cum aliqua sollempnitate vel scriptura, set sic fieri consuevit. "Ego talis conqueror de tali qui occidit talem". Et si accusatus victus fuerit, fiet iusticia de eo. Si vincit accusatus, accusati penam non patitur accusator.
[163]
In iuditio consulum et proborum hominum ilerdensium.
In criminibus illis qui penam ingerunt corporalem, non iudicat curia, set consules et probi homines civitatis, quorum sentenciam mandat curia exsecucioni.
[164]
De pena accusati.
Si de crimine vel delicto aliquis accusatus fuerit precedentibus indiciis presumpcionem afferentibus, torquetur ille suspectus ad veritatem eruendam.
[165]
De hereticis.
Si episcopus cum clericis suis tradiderit nobis aliquem pro heretico puniendum, illum solemus flamis tradere concremandum.
[166]
De arbitratione penarum.
Sciendum est, quod pene omnes omnium criminum et delictorum arbitrarie sunt secundi delicti vel criminis qualitatem et quantitatem, et quibusdam aliis penis utimur quam sit iure cautum.
[167]
De usaticis.
De usaticis autem dicendum est et legibus goticis ac romanis. Maiori autem parte usaticorum utimur, set usaticis que locuntur de intestatis et exorquiis, et cucuciis non utimur et quibusdam aliis.
[168]
De legibus
goticis. Goticis vero legibus paveissimus utimur ut illis que locuntur de testamentis post mortem scribendis, et aliis forte quibusdam.
[169]
De legibus romanis.
Legibus quidem romanis pluribus utimur, pluribus non ut in cotidianis tractatibus causarum liquere potest. In his autem omnibus iste ordo servatur, quia consuetudines nostras scriptas et non scriptas, cotos, et bannos, preferimus illis et primo utimur illis, post hec vero servamus cartas nostras et privilegia principum. Postea usaticos. Consequenter leges gotas, ultimo vero loco leges romanas.
[170]
De non adhibenda fide translato sunt ex alio translato.
Temporibus Thomasii de Sancto Clemente et Petri de Vallebrera et collegarum eorundem rerum experimentis dictantibus propter comunem utilitatem huius civitatis fuit cum magna deliberatione ordinatum et constitutum ne aliqua facta vel in posterum facienda et super contractibus mutui tantum confecta habeant aliquam firmitatem in iuditio vel extra. Hoc quidem observetur de translato translati publicatione vel alia sollempnitate circa ea adhibita in hoc casu nullum aminiculum eis prebente.
[171]
Quod non possit quis uti Ilerde pluribus officiis.
Statutum fuit tempore Guillelmi de Samatano et Exmerici Ralustechs, Guillelmi de Monteroyg et Johannis de Ulznia consulum, habito prudentum virorum consilio, habita deliberatione, quod nemo baiuus sive curia Ilerdensis existents baiulus vel curia possit uti neque tenere aliquod aliud servicium neque baiuliam nisi illam domini regis vel illius domini cuius tenet et ipsam.
Expliciunt consuetudines civitatis Ilerde.