Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
Documents de l'orde del Temple
10 de març de 2006
Introduïm 30 documents relatius a l'orde del Temple, de procedències diverses, però en bona part del cartulari d'aquesta institució conservat a l'Arxiu de la Corona d'Aragó, a Barcelona (registre 310)

1219, agost 3. Montsó
Jaume I confirma la donació feta a l'orde del Temple del castell i la vila de Palau
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 43r/v. Còpia de finals del segle XIII

In Christi nomine. Sit notum cunctis quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; recognoscimus et cum hac presenti carta perpetuo duratura profitemur, quod magnum colloquio apud Montesonum in presencia venerabilium consiliariorum nostrorum dompni Sparargi archiepiscopi Terrachone, Berengariis episcopi Ylerdensi, Guillermi episcopi Vicensi, Guillermi de Cervaria, Exemini Cornelii, Petri Aunos et aliorum nobilium et religiosorum virorum etiam atque magnatum terre nostre, vidimus et audivimus fratrem Poncium, menescalum, comendatorem et frater Montissoni, proponentes quod clare memorie illustris rex Aragone dominus pater noster castri et villam de Palatio cum suis terminis et pertinenciis universis atque cum eo quod ibi habebat Raymundo de Castro Veteri, donavit perpetuo possidendum; idem sane Raymundus titulo perfecte donationis in Poncium menescalum comendatorem et fratres Templi, castrum contulerat memoratum, et idem in sua ultima constituit voluntate, ut hec omnia sub predictorum presencia per instrumenta inde confecta dicti fratres evidenter ostenderunt.
Predictorum igitur omnium auctoritate atque aliorum comunicato sapientum consilio, cum omnibus in sua summus justitia debitores, castrum predictum et villam confirmamus de Palacio cum habitatoribus suis et terminis et pertinenciis suis universis, heremis et populatis, per nos et successores nostros prefate domui Templi et fratribus eiusdem presentibus et futuris, confirmamus et concedimus imperpetuum et laudamus. Ita quod sepe dictum castrum de Palacio, cum omnibus que ad idem pertinent et pertinere debent, aliqua racione vel causa, habeant dicti fratres Templi et teneant et possideant plenarie et potenter, prout in cartis suis et instrumentis melius et plenius continetur.
Datum apud Montemsonum III nonas augusti, per manum Bernardi Vacce, notarii domini Regis, et mandato eius scripta a Berengario de Parietibus anno ab Incarnatione Domini Mº CCº nonodecimo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rey testes sunt: dompno S. archiepiscopo Terrachone, dompnus Berengarius episcopus Ylerdensis, dompno Guillermus Vicensis, Exemenus Cornelii, Blascus de Alagone, Petrus Aunes, Atto de Focibus, Guillermus de Cardona, Guillermus de Cervaria, Guillermus R. senescalcus, Guillermus de Cervilione, Petrus Gomez, Bernardi Ermengaudi, G. Sunnarii et alii multi.
Ego B. Vacca, domini Regis notarii hec scribi feci die et anno predictis et hoc signum fecit.


1218, gener 18. Montsó
Jaume I confirma els privilegis de l'orde del Temple
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 43r. Còpia de finals del segle XIII

Sit omnibus manifestum quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; piis gestis antecessorum nostrorum cupientes pro vicibus inherere, privilegia, libertatis et inmunitatis concessionis et donativum que serenissimus actavus nostri Raimundi Berengarii comes Barchinone et clarissimus avus noster Ildefonsus et felicissimus pater noster P. reges quondam Aragonum, de universis honoribus et hereditatibus per regnum nostrum vel dominium alicubi constitutis, quiquidem privilegia venerabili domo Templi milicie concederunt, sicut ex ipsorum tenore colligitur evidenter, laudamus, concedimus et confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, et eos tenere et possidere omnes hereditates eorum franchas, liberas et inmunes, et specialiter hereditatem de Daymuz volumus perhenniter et laudamus.
Siquis autem a venerabili domo Templi vel eiusdem fratribus pro hereditate sua aliqua vel honore, aliquod peteret iispiam servicium vel sucurssum, vel aliquod privilegiorum suorum casu aliquo presumpseret violare, iram et indignacionem Dei et nostram et penam mille morabatinos vel membrorum suorum defectum, dampno et contumelia illatis dupliciter restitutis, se nosceret absque remedio incursurum.
Datum in sollempni curia Montesonis, XV kalendas febroarii anno Domini M. CC. septimo Xº.
Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Testes huius rey sunt: B. vicecomes Cardone, Eximeni Cornelii, G. de Montecateno, P. Aunisu, G. de Cervaria, B. Maça, R. de Montecatanus, Balagarius.
Blascus domini Regis scriptor eius mandato scripsit et manum fecit loco die et anno prefixis, cum literis suppraponitis in IIª linea, ubi dicitur "comes Barchinone"


1233, juny 17. Borriana
Jaume I dóna a l'orde del Temple les alqueries de Benihamer i Matella, del terme municipal de Borriana
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 480, nº 26R. Còpia autoritzada de 1291.
[Garcia Edo, Vicent. "Los escribanos de la Cancillería Real en la conquista de Valencia por Jaime I (el problema de Guillem y Guillemó)". Boletín de la Sociedad Castellonense de Cultura, 1988, pp. 284-285. Transcripció efectuada a partir d'una còpia del segle XVII. Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Ms. 1240C, s/f]. Revisada la transcripció el 16-VII-2006 a partir del manuscrit de referència

Hoc est translatum fideliter sumptum, septimo kalendas aprilis anno Domini millesimo CCº nonagesimo primo, a quodam instrumento cuius tenor talis est:
Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti carta per nos et successores nostros donamus, concedimus, et laudamus per propriam hereditatem, liberam et francham, in perpetuum, vobis dilecto nostro R. Patot, domorum Templi in Provincia et Yspania magistro, et per vos sancte domui Templi et fratribus eiusdem, tam presentibus quam futuris, alqueriam que dicitur Benahamer et alqueriam que dicitur Matella, que sunt in termino Burriane.
Ita quod predictas alquerias emparetis in continenti, et eas tradimus vobis, et vos in possessione mittimus earundem cum hac carta.
Quas habeatis cum terminis et pertinenciis suis, cum introitibus et exitibus, cum pratis, pascuis, herbis, aquis et lignis, cum furnis et molendinis, cum domibus sive rahallis qui sunt vel fuerint infra terminos earundem, et cum decimis etiam universis omniun fructuum, expletorum et exituum terre ipsarum alqueriarum, et cum aliis universis que pertinent ad easdem, ad habendum, tenendum, possidendum et expletandum, ad dandum, etiam vendendum, impignorandum, alienandum, populandum, stabiliendum et collocandum, et ad omnes vestras voluntates perpetuo faciendas.
Mandantes universis nostris subditis et nostrum locumtenentibus, tam presentibus quam futuris, quod hanc nostram donacionem firmam habeant et observent, et non contraveniant in aliquo, non faciant vobis ibi ullum impedimentum, si confidunt de nostri gratia vel amore.
Datum in obsidione Burriane, XV kalendas julii Era millesima CC. LXX. prima.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli, et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] S. episcopus Cesarauguste, Berengarius episcopus ilerdensis, [2ª col.] Rodericus de Liçana, Fortunius de Bergua, Lupus Exemeniz de Castelot, [3ª col.] Ferran Deiz, majordomus curie, Petrus Periç justicie Aragononum, Sancius de Vallibus.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis hanc cartam scripsit, loco die et era prefixis.
Sig+num Bernardus de Celma, justicie Valencia, quod huic translato auctoritate sua prestitit et decretum.
Sig+num Jacobi de Fonte, publici notarii Valencie et curie eiusdem pro Guillermus Scribe, qui de mandato dicti justicie huic translato auctoritatem suam apposuit et scribsit die et anno prefixis.
Sig+num Salvatoris de Minorisa, Valencie notarii publici testis. Sig+num Jacobi de Verneto, notarii publici Valencie testis.
Sig+num Guillermi de Verneto, notarii publici Valencie, qui hoc feci fideliter translatari die et anno in prima linea contentis, cum raso et emendato in quinta linea ubi dicitur "quas".


1233, juliol 9. Borriana
Jaume I confirma tots els privilegis de l'orde del Temple
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310. Còpia de finals del segle XIII. - Registre 1896, f. 14, còpia de finals del segle XIV

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani. Pie ad memoriam reducentes dilectionem ac bonam, et in Domino laudabilem voluntatem, quam predecessores nostri erga domum militie Templi et fratres hactenus habuerunt; idcirco, corde bono et volenti animo, ob remedium anime nostre et parentum nostrorum, per nos et per omnes successores nostros, precibus et amore dilecti nostri fratris Raimundi Patot, venerabilis magistri domus militie Templi in Provincia et Yspania, donamus, concedimus, et laudamus in perpetuum, domino Deo et eiusdem domui militie Templi, et prenominato magistro et fratribus, presentibus et futuris, quod ab hac hora in antea ab hominibus domus Templi, christianis scilicet iudeis et sarracenis, quos in toto regno Aragonie et Catalonia tota habere noscuntur, vel in futurum ex largitione nostra aut successorum nostrorum, aut aliorum collacione fidelium, aut emptione aut commutatione aut aliis iustis modis ibidem adquirere poterunt, nullam questiam vel peitam, nullam fortiam vel toltam, nec hostem vel cavalcatam vel appellitum, vel eorum redemptionem aliquam nullumque malum servicium vel demandam, nullumque bovaticum vel monedaticum, nullumque erbaticum vel carnagium vel usaticum, nullamque lezdam vel portaticum, vel consuetudinem, novam vel veterem, constitutam vel constituendam, nullamque aliam exactionem, regalem vel vicinalem, vel aliam aliquam, que dici vel nominari possit, queramus aut demandemus unquam, aut demandari sinamus in aliquo loco terre nostre ullo modo; facientes in perpetuum fratres domus milicie Templi, et eorum homines et feminas, cuiuscumque dignitatis vel legis vel conditionis sint, per totam terram nostram cum omnibus rebus et mercibus suis propriis, franchos, liberos et immunes, et penitus alienos a supradictis omnibus et singulis per secula cuncta.
Ita quod neque nos, neque aliquis homo noster vel alienus, supradictis fratribus militie Templi vel eorum hominibus ubicumque sint vel erunt, aliquid de predictis audeat demandare unquam, vel ad illorum aliquid dandum vel solvendum, vel faciendum, vel aliquid aliud, quod cogitari possit, distringere vel forciare presumat, aliquo modo vel aliqua ratione.
Predictis autem fratribus militie, et eorum hominibus, presentibus et futuris, ubicunque sint vel erunt, hanc franchitatem et libertatem et perpetuam concessionem et donationem damus et facimus, quamvis hoc diu datum est et concessum sit eis a nostris predecessoribus, et specialiter omnibus illis hominibus et feminis, maioribus et minoribus, et eorum posteris, quos eadem domus Templi et fratres habent nunc, vel habituri sunt in castro suo de Montesono, et in Literia, et in Segano, eorumque terminis universis, a quibus vero omnibus et aliis universis, cum hac carta perpetuo duratura, eos omnes et eorum successores cum aliis omnibus hominibus eiusdem domus, christianis scilicet et iudeis et mauris, cum omnibus rebus, mercibus et hereditatibus suis, franchos facimus et inmunes, nunc et semper, ac penitus alienos.
Quia vero ea omnia, que a predecessoribus nostris et nobis ipsis iusta, et secundum Deum facta sunt et concessa, eidem domui Templi et fratribus eiusdem debent semper inviolata manere.
Idcirco, omnia privilegia et quelibet alia instrumenta, omnesque donationes, concessiones, franchitates eidem domui militie Templi et prenominato magistro, et fratribus eiusdem, presentibus et futuris, laudamus, concedimus et presentis scripti patrocinio communimus.
Decernentes ea robur perpetuum obtinere, sicut melius, sanius et utilius dici potest, ad communem utilitatem sepedicte domus, et firmiter confirmantes atque laudantes, omnes res suas et possesiones, quas nunc alicubi habent in tota terra nostra, vel in antea dante Domino poterimus adipisci, sicut eas iuste et quiete possident, et in eorum instrumentis et privilegiis inde factis a nostris predecessoribus et nobis ipsis, plenius continetur.
Excipimus tamen et retinemus quintam partem de adquisitione terre sarracenorum, quam Domino adiuvante facere poteritis, quamvis prefate domui Templi a nostris predecessoribus esset data.
Preterea volumus, statuimus et mandamus, ut fratres Templi si aliquem in causam traxerint, vel ab aliquo tracti fuerint, crucis insigne ferentes, aut eos super aliquo casu placitari contingerit, non donent nec dare unquam teneantur in aliquo loco dominationis nostre, aliquam justitiam vel caloniam, vel expensas ullo modo alicui vel aliquibus personis, sub quorum examine litigaverint.
Mandamus ergo firmiter et districte maioridomus, senioribus, merinis, repositaris, iustitiis, çalmedinis, judicibus, alchaldis, adenantatis, vicariis, baiulis, pedagiariis, lezdariis, statutis et statuendis, et nostris subditis universis, presentibus et futuris, ut hanc cartam nostram et omnia que in ea continentur firma habeant et observent, et ab omnibus et singulis faciant inviolabiliter observari, et contra non veniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione, si de nobis et suis volunt confidere personis, et rebus.
Quicumque autem contra hanc cartam nostram venire in aliquo attemptaverit, iram Dei omnipotentis et gloriose virginis Marie, omniumque sanctorum incurrat, et de communione corporis et sanguinis Christi alienus penitus fiat et extorris, et cum Iuda traditore partem habeat, et pena Datan et Abiron a Domino puniantur, et ne pena temporalis ei desit, nostrum et successorum nostrorum se sciat inimicum, et post amisionem rerum suarum, a nobis tanquam traditorem sine aliquo remedio puniendum.
Datum in obsidione Burriane septimo idus julii anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonie et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: [1ª col] Berengarius Ilerdensis episcopus, S. Cesaraugustanus episcopus, Pontius Dertusensis episcopus, D. Segobricensis episcopus, [2ª col.] F. infans Aragonum, B. de Alagone majordomus Aragonie, Raimundus de Liçana, Petrus Cornelii, B. Maça, [3ª col.] Vallesius de Bergua, Bernardus Guillermi, Berengarius de Entença, Assalitus de Gudal, Raimundus Ximinus de Lusia. [4ª. col.] F. Petri de Pina, Suerus Melendi, Peregrinus de Bolas, Ferrandus Didaci majordomus curie, Petrus Petri, iusticia Aragonum, [5ª. col.] Ferrario de Sancto Martini, Guillermus de Cardona, Bernardus de Sancta Eugenia, Guillermus de Ça Guardia, Guillermus de Aquilone.
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui de mandato domini Regis hoc scripsit, loco, die, mensis et anno prefixis.


1236, març 15. Saragossa
Jaume I dicta sentència per tal que Rodrigo Jiménez de Luesia no dispute a l'orde del Temple la possessió del castell de Xivert
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 481, nº 54R. Còpia en paper del segle XVIII

Anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto, die mercurii idus marcii.
Nos Jacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; existentes in Cesaraugusta querelam et querimoniam dilecti nostro dompni Roderico Eximiniz de Lusia, recepimus in hunc modum, et obtulit suum libellum, tenor cuius talis est:
“Ista est demanda quam facit dompnus Rodericus Eximiniz de Lusia, ad magistrum et ad fratres milicie Templi.
Demandat eis castrum et villam de Exivert, quod dominus rex Jacobus dedit ei, propter multa servitia que fecit ei et patri suo, in quo castro vide modo fratris ordinis militie antedicte, quos ipse multociens rogavit et vocavit ante dominum Regem, ne castrum illud et villam de Exivert intrarent, cum dominus Rex antedictus illud castrum et villam sibi dediset, super quo rogat dominus Regem quod faciat sibi reddi.
Ad hec magister Templi, scilicet frater Hugo de Montelauro respondit quod non tenebatur, de iure, litigare sub nobis, nec sub nostro foro, set sub ecclesia.
Adversario replicante quod cum ipso sit aragonensis et castrum illud sit in Aragonia, sub foro nostro litigari magister et militie tenebantur.
Nos igitur, habito sapientum consilio ad petitionem partium interlocuti fecimus in hunc modum:
Quod dictus magister, cum sit persona religiosa et possideat castrum de Exivert, non tenetur litigare sub nobis nec sub foro nostro, nec ad hoc de iure ipsum cogere debeamus.
Ad hec magister, recepto iudicio, de voluntate et de gracia et non de necessitate, dixit et promisit subire iudicium nostrum, secundum ordinem suum, salvo iure et privilegiis sibi competentibus, sub ecclesiastico iudice, ut illis omnibus uteretur sub nobis quibus uteretur sub iudice suo, super demanda illius castri, et super hoc magister petit libellum sibi dari.
Et altera pars allegavit quod non tenebatur dare libellum secundum forum Aragonie.
Demum, salvo foro suo, dedit libellum.
Et dato libello pars magistri inducias postulavit, quas ei interloquentes dedimus usque ad decem dies.
Magister vero, gracia promisit se sequenti die iovis adversario responsurum.
Et sic ipsa die iovis sequenti, nobis existentibus in capitulo Sancte Marie Cesarauguste, presentibus partibus, idem magister libello respondit in hac forma:
Videlicet quod vere possidebat castrum et villam de Exivert, set quod adversarius ius haberet aliquod in eo, ratione donationis nostri, vel alio modo nesciebat, hoc nec credebat, ei posito, quod facta eset sibi donatio a nobis non valeret, secundum quod ipse ostenderet loco et tempore per exceptiones competentes et peremptorias et alia iura sua.
Ad hec dictus Rodericus Eximiniz ostendit publicum instrumentum donationis nostri, in quo continebatur quod nos illum castrum sibi dedimus, quod illus teneret per nos ad consuetudinem Barchinone.
Tunc pars magistri suplicavit nobis quod faceremus sibi fieri copiam de instrumento predicto, ut melius deliberare posset.
Parte altera contradicente, quod de foro Aragonie non tenebatur sibi facere copiam.
Nos igitur, interloquentes diximus de iure, quod sibi facere copiam tenebatur, quia per directum se misit in posse nostro.
Ad hec Rodericus Eximiniz dixit quod videbatur quod contra forum Aragonie pronunciabimus, et noluit facere copiam instrumenti predicti, sed nominavit fideiussores super donacione sua.
Et tunc magister dominavit alios fideiussores suos, scilicet dompnum P. Ferrer de Albarrazyn et dompnum Valesium de Bergua, et Ferrandum Diez, super possessione sua, qui manus elevantes fideiussionem concesserunt.
Et sic dictus Rodericus Eximiniz, et pars sua, dixerunt, quod ad presens nichil amplius facerent, nec procederent in hac causa.”
Et nos loco audito, mandavimus dicto Roderico Eximeniz et parti sue, ne magistrum vel fratres Templi nec bona sua pignorarent, ratione predicti castri, nec eos in aliquo de cetero agravarent, et sic a causa illa, et nostra curia recesserunt.
Lata fuit sentencia loco die et anno predictis.
Presentibus Petro Ferrer, Garcia Romei, Petro Cornelii, Fortunio Açnariç, Garcia de Orta, Sancio de Podio, Petro Sesse, Valesio de Bergua, Petro Maça, Dominico Lopiç de [Monterde] et tota curia.
Et fuit scripta mandato domini Regis, pro Guillermo Rabasie, notario suo, per manum Guillermi Scribe.


1236, novembre 15. Lleida
Jaume I declara el caràcter voluntari del monedatge que paga l'orde del Temple
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 47r/v. Còpia de finals del segle XIII

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti carta confitemur et recognoscimus vobis dilecto nostro fratri Hugoni de Monte Lauro, domorum Templi in Provincia et in Hyspania magistro, quod de gracia et pro auxilio exercitus et obsidionis civitatis Valencie, dimititis nobis accipere ab hominibus vestris istud monetaticum quod nunc primo et pro manulevamus in nostrum regnum et per hanc gratiam quod nobis facitis modo in auxilio scilicet exercitus supradicti, nolumus quod in antea vobis vel hominibus nec vestris libertatibus nec privilegiis que habetis a nostris predecessoribus et a nobis, possit aliquod preiudicium generari.
Date Ylerde XVII kalendas decembris anno Domini M. CC. XXX. VI.
Signum Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rey testes sunt dompnus Ferrandus infans Aragonum, Bernardus Guillermi, Raymundus Berengari d'Ager, Berengarius de Podio Viridi, G. de Cardona, Asallitus de Gual, Eximinus de Urrea, Palacinus de Focibus.
Signum Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro domino Berengario Barchinonense episcopo, cancellario suo, hanc cartam scripsit, loco die et anno prefixis.
Lecta fuit domino Regi.


1237, agost 15. Lleida
Jaume I dóna a l'orde del Temple l'alqueria de Seca, situada al terme de Borriana
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Carpeta 481, nº 57R. Còpia autoritzada de 1322
Garcia Edo, Vicent. "Los escribanos de la Cancillería Real en la conquista de Valencia por Jaime I (el problema de Guillem y Guillemó)". Boletín de la Sociedad Castellonense de Cultura, 1988, pp. 288-289

Sit omnibus manifestum quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes quod venerabilem domum Templi habeamus et teneamur inter ceteras domos ordinis terre nostre diligere et fovere, et nostris beneficiis ampliare, quod nunc et semper facere proponimus, Deo dante; idcirco, cum presenti carta perpetuo valitura, per nos et omnes successores nostros, ob remedium anime nostre et parentum nostrorum, de liberalitate nostra et gratia speciali donamus, concedimus, laudamus et tradimus imperpetuum, per hereditatem propriam, liberam et francham, vobis venerabili et dilecto nostro fratri Hugoni de Montelauro, magistri Templi, et per vos domui et fratribus eiusdem domus, tam presentibus quam futuris, alqueriam nostram que dicitur Cecha, que est in termino Burriane, cum terminis et pertinenciis suis, cum introitibus et exitibus, cum melioramentis ibi factis et faciendis, cum pratis, paschuis, herbis, aquis et lignis, cum terris cultis et incultis, cum ortibus et arboribus fructiferis et infructiferis, cum vineis et furnis et molendinis, et cum aliis universis et singulis pertinentibus et pertinere debentibus ab eandem, ad habendum perpetuo et tenendum, possidendum et expletandum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, commutandum, collocandum et stabiliendum, ac etiam populandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates et vestrorum successorum omni tempore faciendas, sine omni nostra retentione.
Datum Ilerde XVIII kalendas septembris anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Petrus Cornelii, majordomus Aragonie, Assalitus de Gual, R. Berengarii de Ager, Guillermus de Montecateno, Petrus de Montecateno, Jacobus de Cervaria, Arnaldus Gurdus, Sanccius Lupi de Albero.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis, pro domino Berengario, barchinonensi episcopo cancellario suo, hec scribi fecit loco die et anno prefixis.


1244, octubre 24. Biar
Jaume I dóna llicència al mestre de l'orde del Temple per poder fer construir unes cases al mur de Borriana
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 481, nº 78R. Original

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros, damus et concedimus licenciam et liberam potestatem vobis, venerabili et dilecto fratri Guillermo de Cardona, magistro milicie Templi, et per vos universis fratribus Templi, presentibus et futuris, imperpetuum, construendi et edificandi domos sive staticos supra murum Burriane, continentes tantum quantum pertinencie ipsorum domorum vestrarum quas ibidem habetis tenent.
Que statica sive domos ibi edificatas et constructas habeatis imperpetuum franchas et liberas perpetuo, teneatis, possideatis et expletetis.
Ita tamen quod dimitatis viam portale et introitum ad murum ville eundum et transiendum. Quod portale teneatis semper clausum, et cum necesse fuerit pro deffensione ville, illud aperiatis et apertum teneatis.
Data in obsidione de Biar, VIIII kalendas novembris anno Domini Mº CC XLº quarto.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: [1ª col.] Dompnus F. infans Aragonum. P. Cornelii. [2ª col.] Rodericus de Lizana. P. Maza. [3ª col.] Artaldus de Luna. Gombaldus de Entenza.
Signum + Guillemoni Scribe, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.


1219, setembre 10. Osca
Jaume I dóna a l'orde del Temple el castell anomenat Ceboller i el seu pont
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 44r/v. Còpia simple de finals del segle XIII

Universis hec legentibus innotescat, quod nos Jacobo Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone, domino Montispesulani; auctoritate consilio et assenssu venerabilis patris S. divina voccacione Terrachonense archiepiscopo, Eximenii Cornelii, Guillermi de Cervaria, Petri Aunesii, qui a domino papa consiliaria nobis assignati esse noscuntur, aliorum etiam quamplurimum in generali curia apud Oscham, collato consilio, cum hoc presenti instrumento publice confecto, concedimus, donamus et tradimus vobis frater Poncio, menescalici, preceptori et fratribus Montisonis, presentibus et futuris, villam et castrum que vulgariter appellatur Castellon Ceboler, cum militibus, infanzonis, hominibus et feminis, cum heremis et populatis, aquis, pascuis, nemoribus, garrigiis, silvis, terminis, pertinenciis suis ac tenenticis, cum exercitibus, cavalgatis, cum omnibus omnino iuribus que ad vos in predicto castro et villa ac terminis suis pertinere noscuntur, juste vel injuste, gratis vel vi racione jurisdictionis vel qualibet alia racione vel causa.
Concedimus inquam donamus et tradimus vobis, predicto Poncio et fratribus presentibus et futuris, predictum castrum et villam cum suis terminis et pertinenciis, ut superius est notatum, ab habendum, tenendum, possidendum, expletandum, permutandum, vendendum seu alienandum, ad omnes vestras vestrorum voluntates perpetuo faciendas, sicut melius dici vel intelligi potest ad vestrum vestrorumque intellectum comodum ac salvamentum.
Item, donamus, concedimus et tradimus pontem cum molendinis, terris, vineys, passaticis et lapidibus, usibus et cum omnibus iuribus et suis tenementis et pertinenciis suis, ad habendum et possidendum vel quolibet alio modo alienandum, ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas.
Preterea obligamus nos et successores nostros, promitendo vobis predicto Poncio et fratribus memoratis, presentibus atque futuris, de eviccione et garencia legitima, contra omnes personas que dice valeant vel nominati.
Recognoscimus etiam confitemur quod propter hanc concessionem, presentem donacionem atque tradicione, recipimus causa permutacionis et concambii a vobis Poncio sepedicto et fratribus presentibus et futuris, mille solidos jaccensis censuales, quos vobis ac successoribus nostris singulis annis percipiendos in gesto sancti Michel dabitis vos et successores vestros de exitibus Montssoni. Recognoscentes et confitentes quod predicti mille solidos plus valent hac die in qua hac carta scribitur qua nobis castrum valeat antedictum, cum sepedictum castrum nobis non computetur, nisi ad unam cavalleriam, preter cenam que ultra centum solidos nominatin ettendi consuevit.
Unde nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, adicimus quod si predictum castrum et villa industria vestra, ingenio vel labore, vel alio quolibet modo melioraverit seu augmentaverit a vobis vel successoribus vestris in suis terminis vel alienis occasione ac racione castri sepedicti aliquod fuerit factum augmentatum seu mlioramentatum vos et vestris successoris ob remedium anime nostre et omnium parentium nostros in helemosina habeatis, possideatis libere et quiete, sine aliqua nostra nostrorumque retencione in perpetuum.
Volentes vos et vestros omnia predicta et singula integre ac pacifice possidere.
Item, nos, Poncius, menescalici, comendator et fratres Montissonis, habito diligencia tractatu, considerantes utilitatem et perfectum et ex presenti permuitacione et concambio nobis provenientes et successoribus nostris, omnia predicta et singula concedentes, approbantes et recipientes, quemadmodum notata sunt superius, determinata et comprehenssa, assignamus, donamus, concedimus et tradimus per nos et successores nostros cum hac presenti scriptura perpetuo valitura, vobis, domino Jacobo, Dei graria regi Aragonum et successoribus vestris, mille solidos jaccensis censuales annuatim, in festo sancti Michel vobis dandos de reditibus Montissoni, absque nostro nostrorumque obstaculo et contradicto, obligantes nos et successores nostros ad supradictam solucionem temporibus perpetuis faciendam, stipulacione etiam subnixa, promitentes quod vos ac successores vestros faciemus prefatos mille solidos jaccenses habere percipere ut est dictum, atque pacifice possidere, scienter, prudenter, ac consulte, renunciantes ne in posterum possimus dicere vel acceptare aliquo modo vel casu quod present permutacio non sit facta ad comodum, utilitatem nostam et successorum nostrorum.
Item ne possimus in poterum obicem quod presens tractatus citra iuris ac legis regulas factus habeatur omni iuri renunciamus, ac si hic essent specialiter adnotatum.
Datum Osce IIIIº idus septembris era Mª. CC. LVII. anno Domini M. CC. XVIIII, per manum Bernardi Vacce notarii nostri.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Sparagus, Dei gratia terrachonensis archiepiscopus, Berengarius, Dei gratia ylerdensis episcopus, G. de Cervaria, R. de Montechateno. R. senescalbus, fratri P. menescalici, preceptoris Montisonis, frater E. subpreceptor, frater R. de Almis, camerarius, frater Poncius Gestelli, Eximinus Cornelii, P. Aunesii, Blascus de Alagone, P. Cortilii, Valesius de Aveu, frater Martinus de Anessa, preceptore de Sites, frater Martinus Crispel, preceptor Calamunie, frater Bernardus de Siurana, preceptor ville Montsonis, R. de Cervaria, G. de Angularia, G. de Cervilione, G. de Terragone.
Ego Bernardus Vacca, domini Regis notarius ipsius mandato scribi iussi et hec signum feci loco die et anno et era predictis.


1250, febrer 25. València
Jaume I atorga protecció a la casa de l'orde del Temple a València, incloses persones i béns
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 482, nº 96R. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; recipimus et constituimus in nostra proteccione et guidatico speciali domui Templi de Valencia et fratres et omnia bona eiusdem domus ubique habita et habenda.
Ita quod nullus sit ausus fratres vel res aliquas eiusdem domus gravare, pignorare vel marchare, seu in aliquo molestare in aliquo loco regnorum, terrarum et dominationis nostre, in terra videlicet nec in mare, vel qualibet aqua dulci, culpa crimine vel debito alieno, seu culpa crimine vel debito aliorum fratrum vel aliarum domorum eiusdem ordinis.
Mandantes vicariis, baiulis, curiis, et aliis nostris subditis nostris, quatinus hanc proteccionem et guidaticum nostrum firmum habeant et observent et faciant ab omnibus observari, et non permitant predictam domum vel fratres aut aliquas res eidem domus ab aliquibus pignorari vel molestari, dum fratres eiusdem domus fuerint parati prose ipsis et pro predicta domo facere querelantibus iusticie complementum.
Quicumque autem contra hec guidaticum nostrum venire attemptaverit, iuxta nostre voluntatis arbitrium punietur.
Datum Valencie Vº kalendas marcii anno Domini Mº CCº XLº nono.


1251, novembre 20. Saragossa
Jaume I comunica als seus oficials del regne d'Aragó, l'atorgament de protecció concedida a les persones i béns de la casa del Sant Redentor, pertanyent a l'orde del Temple
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 649B, f. 51r/v. Còpia del segle XV?

Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; fidelibus suis maiorisdompno, merinis, iusticiis, çavalmedinis, juratis, suprajuntariis, juntariis, et omnibus aliis subditis nostris ad quos presentes pervenerint. Salutem et gratiam.
Cum fratres milicie Templi et omnes homines et res eorundem super omnes alios nostri regni religiosos teneamur diligere, defendere tanquam res proprias et iuvare, et eis omnia iura sua illibata servare, vobis universis et singulis dicimus firmiter et mandamus, quatenus homines Sancti Redemptoris quos ad dominium fratrum spectant iure pleno, et quos in nostro speciali guidatico et proteccione, emparancia, custodia et comanda recipimus cum hac carta, eos non gravetis nec impediatis in aliquo vel res eorum, ymo eos cum omnibus rebus suis ab omnibus malefactoribus emparetis, protegatis, diligatis, et tanquam nostra propria defendatis, non exigentes ab eis neque compellentes eos aut res eorum, ad aliquid dandum, peitandum, serviendum in regali servicio vel vicinali.
Volumus etiam et mandamus firmiter et districte quod si aliqui homines nostri tenuerint vel possederint campos, domos, vineas, seu possessiones aliquas que sint vel fuerint Sancti Redemptoris, pro illis possessionibus serviant fratribus Templi, secundum convenciones aut condiciones que sunt vel fuerint inter predictos homines Sancti Redemptoris, et homines nostros super predictis hereditatibus et possessionibus universis.
Siquis autem contra predictam cartam venirent, iram et indignacionem nostram et penam ducentorum aureorum dampno illato primitus restituto se noverit incurssurum.
Datum Cesarauguste XIIº kalendas decembris anno Domini Mº CCº Lº primo.


1257, abril 4. Lleida
Jaume I reconeix a l'orde del Temple haver obligat els habitants de Tortosa i Monzón, que eren dels templers, a donar-li una quantitat de diners
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 52r. Còpia simple de finals del segle XIII

[Noverint universi] quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros recognoscimus vobis venerabili fratri Ugoni de Yoy, magistro milicie Templi in Aragonie et Catalonia et omnibus fratribus eiusdem ordinis, quod ex licencia et voluntate vestra compellimus et distringimus cives Dertusensis et homines Montissonis, ad prestandum et solvendum exaccione sive servicium pecuniarium nobis et vobis, propter multas injurias et gravamina multa que olim ipsi vobis intulerunt et iidem.
Unde volumus et concedimus quod ex hoc multum vobis vel ordini seu fratribus Templi in predictis locis vel aliis, possit prejudicium subjecto vel servicius aliqua in posterum generari, nec nobis vel nostris aliquid jurisdiccionis vel dominii possit unquam adquiri, quoniam hec non ex aliqua juridiccione vobis dominio quod ibi competat nobis facimus, set quia vobis placuit propter amorem et preces nostras spontanee sustinere.
Datum Ylerde II nonas aprilis anno Domini M CC L septimo.
Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comite Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Testes huius rey sunt: Eximinus de Focibus, P. Martin de Luna, R. vicecomes Cardone, P. de Montecateno, R. de Urgio.
Signum Michael de Alcoario, qui mandato domini Regis pro domino fratre Andrea, episcopo valentino cancellario suo, hec scripsit loco die et anno prefixis.


1262, juny 20. Montpeller
Jaume I atorga a l'orde del Temple drets d'aigües per a regar un hort a Masdeu
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cartes reials de Jaume I

Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et cetera.; per nos et nostros damus et concedimus et tradimus firmiter imperpetuum vobis, venerabili fratrum Guillermo de Montegrino, preceptori, et fratribus ac toti conventui domus milicie Temple Mansi Dei, et omnibus successoribus vestris inviem plenam facultatem percipiendi aquam que labitur de recho Poncii Pa..ci, que transit ante hostium boaliis vestre et hostium orti vestri, ad irrigandum ipsum ortum vestrum qui est iuxta recum molendinorum nostrorum, et iuxta domum fratrum minorum et ad auriendum dictam aquam ad [.... ....] vestros vestrorumque et quorum volueritis, dum modo quantum ad aquam dicte çequie nullum possit preiudicium generari.
Ita quod nullus vobis impediat dictam aquam vel vobis aliquam molestiam inferat.
Mandantes et cetera., quatenus dictam donacionem ex parte nostra et auctoritate faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem venire permittant aliqua racione.
Datum in Montepesulano XIIIº kalendas junii anno Domini Mº CCº LXº secundo.


1264, desembre 21. Ricla
Jaume I declara l'obligació que tenen la totalitat dels vassalls de la corona de retre honors a l'orde del Temple
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 55r. Còpia de finals del segle XIII

Notum sit cunctis quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie et comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et successores nostros damus et concedimus vobis venerabili fratri Guillermo de Pontonibus, domus milicie Templi in Aragone et Catalonia et magistro et universsis fratribus eiusdem domus presentibus et futuris, quod omnes homines commorantes in civitatibus, villis, castris et locis nostris tocius terre nostre et regnorum nostrorum tenentes et possidentes honores et possessiones ac domos in villis castris et locis nostris, illos honores possessiones ac domos vobis et vestris successoribus perpetuo serviant et pro ipsis vobis et vestris successoribus servicium prestent et faciant secundum quod homines villarum et locorum vestrorum vobis facient.
Mandantes vicariis, curiis, baiulis, merinis, alcaldis, zavalmedinis, justiciis, et aliis officialibus et nostris subditis universsis presentibus et futuris, quod hanc concessionem nostram firmam habeant et observent et eam ab omnibus faciant firmiter observari, et contra eam non veniant nec aliquam contra eam venire permittant, immo ab ad serviendum dictos honores et possessiones ac domos vobis predicto magistro et fratribus Templi et successoribus vestris ipsos comppellant homines fortiter et distringant.
Datum apud Riclam XII kalendas ianuarii anno Domini M. CC. LX. IIIIº.
Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie et comitis Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Testes huius rey sunt frater Andreas episcopo valentinus, Garcias Ortiz de Azagra, Hugetus de Cervilione, M. Petri justicie Aragonum, Arnaldus de Fontova.
Signum Jacobi de Roccha, qui mandato domini Regis hec scribi fecit et clausit loco die et anno et mensse prefixis.
Et lecta fuit Regi.


1267, agost 19. Lleida
Jaume I atorga llicència a l'orde del Temple per a poder prendre aigua de la séquia de Lleida, davant les cases de Pere de Sanahuja
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Registre 310, f. 56r. Còpia de finals del segle XIII

Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Contentio vertentur inter venerabilem fratrem A. de Castro Novo, magistrum milicie Templi nomine sui et fratrum domus militie Templi, ex una parte, et fratres Exeminum de Luna, tenentem locum castellani Emposte, et comendatorem et fratres domus Hospitale Jherosolimitani Ilerde, ex altera, super aqua que discurit a flumine siccoris coram civitate Ylerde, quam antedictus magister se debere recipere dicebat superius, iuxta quandam stoledoi hospitalis ultra ex etiam ultra ubicumque ad utilitatem ipsorum et molendinorum suorum conpetencius posset .... .... a dicto stoledoi usque ante domos Petri de Sanaugiia ad ...tere dictam aquam et novum alveum operati, contra que prefatus frater Exeminus de Luna, tenens locum castellani Emposte, nomine suo et domo Hospitale Jherosolimitani opponens se dicebat quod predicta fieri non debebant, pro eo quod de pacto erant inter antecessores eorundem quod predictam aquam possent predicti templarii accipere usque ad dictum locum P. de Sanaugia in amplis ubicumque vellent et non ultra, et quia aqueductus ulterius non erat eis concessus non poterant nec debebant alveum constuere prelibatum.
Ad que predicti templarii respondebant quod predictam non obstabant eo scilicet quia flumen erat publicum, et erat ut ius publicis observandum et pactis privatorum iuri publico non derogatur, maxime cum sit ius comune quod aqua ex tali flumine publico discurente possit ubicumque accipi et per quodcumque locum, ipso a capiente convivinas hereditates possidentes ab omni dampno et instrumento servante.
Ad que hospitalarii respondebant dicentes quod quamvis flumen siccoris sit publicum seu comendator nichilominus obstabat templariis pactum cum instrumentum valeat ea scilicet ratione quia quilibet potest iuri suo renunciare. Item, quia pacta sunt servanda maxime cum non sint contra bonos mores, et sic aqua non erat per eos recipienda, ad hec cum hinc inde fuisset plurimum disputatum, nos Jacobus Dei gratia rex predictus, visis et auditis racionibus utriusque partis et instrumento pacti antedicti, habitoque consilio sapientum, attendentes et considerantes quod comunis utilitas preferenda est private, et predicte aque recepcio pro sit non tantum templariis ....... et civibus nostris Ylerde ac aliis confidentes etiam pocius de nostre plenitudine potestatis cum aque rupes ligna et pascua ad nos pertineant et sine nobis in talibus vel circa hec non possit aliquis pactum vel legem aliquam imponere, tam de iure nostro quam et officio quam etiam de iure ad templarios pertinere, et quam de iure comuni, pronunciamus quod prefatus magister et fratres milicie Templi possint aquam siccoris extrahere et predictam locum aducere ad ...... alveum.
Ita quod redundet sive intret in dictum alveum in loco ante domos P. de Sanaugia, prout est dictum.
Ita tamen quod si ex ipsa aduccione aque per novum alveum contigerit quod aliquid dampnum veniat vel contingat, molendinus hospitalarium quoquomodo videlicet exc........... aque illud totum predictus magister et fratres milicie Templi eis restituat penitus et emendent, sine aliqua intromissione seu iuris promissioni, ad cognicionem baiuli et curie ilerdense.
Lata sentencia Ylerde XIIII kalendas septembris anno Domini M. CC. LX. VII; presentibus nobilibus R. de Monthecatano, B. de Angularia, B. Arnaldi de Angularia, Jacobo de Cervaria, Gaucerando de Pinos et Thomasio de Sancto Clemente et Raimundi Petri et G. de Na Muntacuda, civibus ilerdensis et aliis.


1268, març 19. Alzira
Jaume I ordena a tots els seus oficials que respecten a l'orde del Temple l'exempció del pagament de lleuda i altres imposts en el lloc de Montcada i en la resta del territori del regne de València
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 482, nº 120R. Còpia autoritzada de 1275

Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani. Fidelibus suis justiciis, juratis, judicibus, çalmedinis, baiulis, lezdariis, pedagiariis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, ad quos presens pervenerit. Salutem et gratiam.
Dicimus et mandamus vobis firmiter, quatenus non compellatis homines milicie Templi de Moncada, vel alicuius loci regni Valencie, ad dandum vel solvendum aliquas leudas, pedagia vel portagia, seu passagia, in aliquo loco nostro, pro aliquibus rebus suis propriis, nisi tantum pro mercaturis, quas ducent vel habebunt.
Et hoc aliquatenus non mutetis.
Datum in Algezira, XIIII kalendas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo


1268, novembre 5. Tàrrega
Jaume I absol a l'orde del Temple d'unes obligacions pecuniàries que aquesta institució tenia amb la corona
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cartes reials de Jaume I

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Volentes evitare ut fratres vel homins Templi aut bona sua non possint indebite ab aliquo vel aliquibus molestari per nos et nostros, volumus et concedimus vobis venerabili et dilecto nostro fratri A. de Castronovo, magistro milicie Templi in Aragone et Cathalonie, et fratribus eiusdem ordine presentibus et futuris, quod non teneamini solvere vel solvatis aliqua manuleuta quam frater P. Peyronet ordine Templi expensarius nostri fecerit, seu aliquid debitum in quo se obligaverit qualibet racione quibuslibet personis postquam scilicet vobis fuit et de domo nostra, nec aliqua etiam manuleuta quam de cetero faciet vel accipiet a quibuslibet personis vel debitum etiam aliquid in qua de cetero se obligabit, dum nobiscum fuerit et de domo nostra et in nostro servicio constitutus, nisi tamen probaretur quod manuleutas ipsas seu debita comissa sint in utilitatem Templi.
Mandantes firmiter universis baiulis, curiis, justiciis, zalmedinis, juratis, alcaldis et universis aliis officialibus et subditis nostris, ad quos presentes pervenerint, quod contra predictam hanch concessionem nostram vos vel homines vestros aut res vestras vel eorum non impediant pignorent vel molestent nec impediri, pignorari vel molestari permitant aliqua racione, immo predicta firma habeant et observent ac faciant observari, ut superius continetur.
Datum apud Tarregam nonas novembris anno Domini Mº CCº LXº octavo.


1272, abril 25. Lleida
Jaume I absol l'orde del Temple de qualsevol demanda relativa a la tinença i administració de la batllía de Tortosa
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 56v. Còpia simple de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros absolvimus et diffinimus ac remittimus vobis frater A. de Castro Novo, magistro milicie Templi in Aragonia et Cathalonia et fratribus eiusdem ordinis imperpetuum, omnes peticiones et demandas reales et personales, directas vel indirectas, et cuiusccumque generis vel speciei sint, quas habemus et habere facere vel movere possumus vel possemus contra vos seu templum aut bona sua, occasione seu racione baiulie et civitatis Dertuse, quicumque modo vel quacumque racione vel causa, racione scilicet reddituum serviciorum et donorum et quorumlibet aliorum propter quam racione dicte baiulie usque in presentem diem quo presens scribitur carta vobis vel vestris peticionem seu demandam possemus facere vel movere racione predicte civitatis et baiulie Dertuse. Facientes inde vobis et Templo semper bonum finem et firmum pactum de non petendo, ita videlicet quod racione predicta non possimus vobis vel fratribus aut rebus Templi facere vel movere unquam peticionem aliquam nec demandam, set sitis inde vos et fratres Templi presentes et futuri liberi et inmunes ac perpetuo penitus absoluti, sicut melius et utilius divi scribi et intelligi potest ad vestra et vestrorum bonum et sanum ac sincerum intellectum.
Retinemus tamen in huiusmodi absolucione quod non intelligimus diffinite vobis peticione quam vobis facimus super domibus quas petimus in zuta Dertusie, nec emptiones vel acquisiciones per vos vel fratres Templi factas in Dertusia vel terminis suis, post cartam composicionis factam inter nos et fratrem G. de Montaynana, olym magistrum Templi usque modo in quibus emptionibus et adquisicionibus nos medietatem retinemus.
Nos tamen nos ipsas empciones vel adquisiciones confirmaremus vel conceseremus. Et sic volumus et concedimus per nos et nostros vobis et vestris successoribus, quod homines Mirabeti et de Orta non teneantur emere de sale nostrarum salinarum, nec ire pro sale eis necessarium emere in Dertusa, et sale Dertusia uti, et non aliqua.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis, curiis, justiciis, juratis et universsis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia firma habeant et observent et faciant ab omnibus observari inviolabiliter, ut superius continetur, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum Ylerde VII kalendas madii anno Domini Mº CC LXXII.
Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, et comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Huius rey testes sunt: R. vicecomes Cardone. R. de Montecatano, P. de Berga, R. de Montecatano, Br. de Angularia.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scribi fecit et clausit, loco, die, et anno prefixis.


1272, abril 25. Lleida
Jaume I confirma a l'orde del Temple la possessió de tots els seus béns
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 57r. Còpia simple de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis fratri A. de Castro Novo, magistro milicie Templi in Aragone et Catalonia et fratribus eiusdem ordinis in perpetuum, omnia castra et totas hereditates et possessiones que et quas habetis hodie et tenetis et possidetis ex donatione nostra vel nostrorum antecesorum, que et quas iusto titulo usque hodie adquisistis a quibuscumque personia atque tenetis. Ita ut eas habeatis, teneatis, possideatis et expletetis in pace et sine contradiccione et impedimento alicuius persone vobis facientibus inde querelantibus vestris complementum iuris sicut debeatis nisi partes convenirent quod coram nobis vel nostris causa tractaretur.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis, curiis, justiciis, juratis et universsis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firmam habeant et observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, ut superius continetur, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum Ylerde VII kalendas madii anno Domini M. CCC. LXXII.
Signum Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie et comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Huius rey testes sunt: R. vicecomes Cardone, R. de Montecatano, P. de Berga, R. de Montecatano, Br. Arnaldi de Angularia.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scribi fecit et clausit, loco, die, et anno prefixis.


1272, setembre 20. Agde
Jaume I confirma la divisió feta entre l'orde del Temple i el consell general de Teruel i les seues aldees, per raó de la delimitació dels termes respectius
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. registre 310, ff. 58v/59r. Còpia de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus divisionem factam inter venerabilem fratrem A. de Castro Novo, magistrum Templi, ex una parte, et concilium ville et aldearum Turolii, ex altera, de terminis de quibus erat contentio inter dictum magistrum et dictum concilium ville et aldearum Turolii, prout in instrumentis inde confectis melius et plenius continetur.
Promittentes quod contra dictam divisionem non veniemus nec aliquam contravenire permitemus aliqua racione.
Mandantes nichilominus judicibus, justiciis, juratis et aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod dictam confirmationem nostram firmam habeant et observent, et non contraveniant nec aliquam contravenire permittant aliqua racione.
Datum in Acde XII kalendas octobris anno Domini Mº CCº LXXII.
Signum Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Testes sunt: Jaufridus de Rochabertino, G. de Castro Novo, R. de Montechatano, R. de Urgio, R. Fortis.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini Regis hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.


1272, novembre 4. Montpeller
Jaume I atorga llicència a l'orde del Temple, per a poder transportar lliurement d'una casa a altra de l'orde, per tots els estats de la corona, blat o altres mercaderies necessàries per al seu manteniment
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 59r. Còpia simple de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, venerabili fratri A. de Castro Novo, magistro milicie Templi in Aragone et Catalonie, ac vestris successoribus, qui post vos magistri fuerint in eisdem partibus comendatoribus ac fratribus universsis eiusdem ordinis Templi, presentibus et futuris, quod possitis per totam terram et juredictionem nostram portare de loco ad locum seu de una domo seu loco ordinis Templi ad aliam domum sive locum eiusdem ordinis, vel de quilibet locis nostris seu terre nostre ad ipsas domos vestras, per terram scilicet et per mare, ac qualibet aqua dulcem, seu facere portari frumentum ordeum et qualibet aliud bladum et quilibet alia victualia conveniencia habueritis ad usus vestrus et familie vestre, in domibus et quibuslibet locis vestris.
Et possitis etiam extrahere vel portare aut facere extrahi vel portari de terra nostra ad partes ultramarinas bladum et qualibet alia victualia et equos ac quaslibet alias res ad usus et opus Templi et familie sue, libere scilicet et sine impedimento et contradiccione alicus persone.
Et hec omnia predicta possitis vos et comendatores ac fratres Templi personaliter vel per alium seu per alios facere, ut dictum est. Non obstante vedamento aliquo bladi vel equorum aut quorumlibet aliorum a nobis facto vel a nobis seu nostris in posterum faciendo.
Item, tamen quod frater seu fratres extrahentes sive portantes predictam vobis aliquo tempore teneantur iurare et iurent super ordinem suum vel alie persone que pro ipsis fratribus Templi ipsa extrahunt et portabunt teneantur iurare et iurent ad sancta Dei euvangelia, quod ipsum bladum vel victualia seu alie res et equos que quas vel quos extrahent et portabunt seu ducentur sint Templi et portent seu ducant ipsa ad domos vel alia loca Templi, ad opus et usus fratrum Templi et familie sue.
Et quod aportent baiulo nostro loci de quo predicta extrahent ad portandum albaranum de loco ipso ad quod ipsa portabunt, in testimonium quod portaverint ipsa illuc quod albaranum aportandum intelligimus de locis sitis in portibus citra mare.
Mandamus itaque firmiter vicariis, baiulis, curiis, justiciis, alcaydis, merinis, suprajunctariis, lezdariis et pedagiariis ac universsis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta firmam habeant et observent ac faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum in Montepesulano II nonas novembris anno Domini Mº CCº LXXº IIº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Testes huius rey sunt: Jaufredus vicecomes Rochabertini, G. vicecomes Castri Novi, R. Fortis de Bello Podio, et Bertrandus de Bello Podio, G. de Turre, miles.


1272, novembre 5. Montpeller
Jaume I atorga llicència a l'orde del Temple per a poder fer unes vendes a Paüls, terme de Tortosa, sense obligació de donar una part a la corona
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 59v. Còpia simple de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, venerabili et dilecto nostro fratri Arnaldo de Castro Novo, magistro milicie Templi in Aragone et Catalonie, et fratribus eiusdem ordinis, presentibus et futuris, plenam licenciam et potestatem emendi pro duobus mille mazmodinis jucefiis, in loco vocato Pahul, qui est in termino Dertuse, et in omnibus suis terminis, quandocumque vobis vel vestris successoribus videbitur expedire, non obstante eo quod si templum in Dertusa et terminis suis emeret non in ipsa emptione medietatem haberemus.
Nos enim dictam emptionem vobis franche et libere concedimus faciendam. Et nos empcionem quam inde feceritis usque ad dictam sumam ut dictum est, laudamus et de presenti concedimus ac firmamus.
Mandantes firmiter vicariis baiulis curiis et universsis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predicta firma habeant et observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Data in Montepesulano nonas novembris anno Domini Mº CCº LXX secundo.
Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rey sunt Jaufredus vicecomes Rochabertini, Ermengaudus de Urgio, R. Fortis de Bello Podio, Bertrando de Bello Podio, G. de Curte, miles.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.


1272, novembre 5. Montpeller
Jaume I ordena que els veguers reials no puguen obligar els vassalls de l'orde del Temple acusats de ruptura de pau i treva a efectuar cap reparació de dret, fins que aquesta ruptura haja estat prèviament comprovada
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 59v. Còpia simple de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montipesulani; per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, venerabili fratri Arnaldo de Castro Novo, magistro milicie ordinis Templi in Aragone et Catalonie, et eidem ordini imperpetuum, quod cum aliqui vicarii vel alii officiales nostri, aut locum eorum tenentes dixerint aliquos homines villarum vel locorum Templi terre nostre fregisse pacem et treuguas, non possint eos compellere seu distringere ullomodo ad firmandum racione pacis vel treugue fractarum, donec cognitum fuerit ipsos homines pacem et treuguas fregisse.
Et cum cognitum fuerit ipsos homines fregisse pacem et treuguas teneantur firmare in posse vicariorum nostrorum pro ipsis pace et treugas fractis.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis et aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod firma habeant et observent et faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum in Montepesulano nonas novembris anno Domini Mº CCº LXXII.
Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt Jaufredus vicecomes Rochabertini, Ermengaudus de Urgio, R. Fortis de Bello Podio, Bertrandus de Bello Podio, G. de Curte, miles.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.


1275, novembre 24. Lleida
Jaume I ratifica a l'orde del Temple l'obligació que tenen tots els posseïdors de cases i terres en llocs de l'orde a retre-li homenatge i pagar-li els corresponents imposts; i també l'obligació de vendre en el termini d'un any totes les possessions que tinguen, cas de volver anar-se'n a viure a una altra població
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 57r/v. Còpia simple de finals del segle XIII

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros statuimus et donamus, concedimus ac indulgemus vobis, venerabili viro fratri Bn. de Podio Alto, comendatori Miraveti et gerenti vices magistri Templi in Aragone et Cathalonie, ac universis fratribus Templi presentibus et futuris, quod omnes et singuli homines sub quacumque dominacione existant qui tenent seu possident vel tenebunt de cetero habebunt seu possidebunt honores et qualibet alias possessiones in castris, villis, et locis Templi, teneantur pro ipsis honoribus et possessionibus contribuere et solvere partem sua ac servire Templo pro rata eorumdem honorum et possessionum cum aliis hominibus ipsorum castrorum, villarum et locorum Templi, in omnibus scilicet cenis et questiis et exercitibus ac cavalcatis et redempcionibus eorundem, ac aliis omnibus contribucionibus, tallis et exactionibus regalibus et vicinalibus, que de mandato et assensu vestro et vestrorum successorum fient in ipis castris, villis et locis, secundum scilicet quod ceteri homines Templi eorundem castrorum, villarum et locorum Templi solvent, servient et contribuent in eisdem.
Et si forte aliquis seu aliqui homines Templi christiani scilicet et cuiuslibet alterius nationis qui comorentur et habeant nunc vel in futurum domos, hereditates seu possessiones alias in castris, villis et locis Templi, se ad aliquas villas nostras seu loca nostra, vel ad alium quemlibet locum alterius dominacionis seu jurisdictionis vel districtus quam Templi se transtulerint seu mutaverint sive domicilium causa residendi ibidem, habeant et teneantur vendere hominibus Templi vel aliis residentibus in ipsis castris villis et locis Templi monicione aliqua non premissa ipsas domos hereditates seu possessiones quas ibi habent vel habuerint seu tenebunt infra unum annum scilicet computandum et numerandum a die quo inde ad alium locum se cum suo domicilio transtulerint dictum est superius seu mutabunt. Ita quod in predictis dolum aliquem non adhibeant neque fraudem.
Et si forte illi talem qui de castris, villis, et locis Templi se transfferent seu mutabunt ad alia loca alterius dominacionis infra unum annum computandum ut dictum est a tempore ipsius transaccionis seu mutacionis, domos, hereditates seu possessionis quatenus in ipsis castris, villis et locis Templi habent seu habuerint non vendiderint ut superius est expresum, liceat vobis et fratribus Templi ipsas eidem ordini vendicare omnino, et extunc tanquam proprias perpetuo retinere.
Ita quod cum vobis seu Templo non possit moveri seu fieri petitio aliqua seu demanda, nec inde in iudicio seu extra eisdem qui sit ipsas hereditates amitent, non teneamini respondere.
Mandantes firmiter vicariis, baiulis, curiis, çalmedinis, justiciis, suprajunctariis, senioribus et merinis atque alchaldis aliisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia firma habeant et observent ac observari faciant, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Data Ilerde VIIIº kalendas decembris anno Domini millesimo CCº LXXº quinto.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maoricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Raymundus vicecomes Cardone, Berengarius Arnaldi de Angularia, Berengarius de Podio Viridi, Eximinus de Urrea, Artaldus de Luna.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scribi fecit cum supraposito in tercia linea ubi dicitur "alias", et clausit loco die et anno prefixis.


1224, abril 17. Barbastre
Jaume I absol l'orde del Temple de la meitat de la quantitat que anualment li pagava per la donació del castell anomenat Ceboller i el seu pont
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 43v. Còpia simple de finals del segle XIII

Manifestum sit notum cunctis, quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; attendentes quod domus milicie Templi et comendator et fratres milicie Templi Montissoni enormiter agravantur, in solucione mille solidorum quam nobis faciunt annis singulis pro castilione Ceppollario et pro ponte, cum ipsi non percipiatur inde iust vix et quingentos solidos annuatim; attendentes etiam labores et expenssas maximas quas vos frater Archibaldus de Sanna, comendator Montissoni, sustinuistis et fecistis pro pace et comodo regni nostri, cum eas vobis reddere nuncio teneamur, in reconpenssacione omnium predictorum et in relevacione vestri gravamini, bono animo et gratuita voluntate, cum hac presenti scriptura perpetuo valitura, remittimus et condonamus et relaxamus atque absolvimus in remissionem omnium predictorum nostrorum vobis Archimbaldo, comendatorum et fratribus supradictis, presentibus et futuris, quingentos solidos annuatim de mille solidis supradictis. Ita quod vobis solventibus annuatim illos quingentos solidos censuales ab aliis quingentis solidis, sitis liberi et immunes ac perpetuo absoluti, non obstante priorum, attemto a nobis super predictis mille solidis inpetrato.
Preterea cum hac presenti carta perpetuo valitura vobis fratribus supradictis laudamus, concedimus et confirmamus donationem illam quam vobis fecimus de castro et villa de Castilione Cepollario, ut secundum quod in carta ipsius donationis majori continetur, ipsum castrum et villam vos et successores vestri habeatis plenarie et teneatis potenter et iure hereditario possideatis in pace et cum militibus et infançonibus hominibus et feminis et terminis et pertinenciis suis, heremis et populatis, cum aquis et pascuis, nemoribus, garrigis et silvis, cum exercitibus et cavalcatis, et cum omnibus ommino iuribus que ad nos in predicto castro et villa ac terminis suis pertinere noscuntur, iuste vel iniuste, gratia vel ut racione iurisdiccione vel qualibet alia racione vel causa.
Item, laudamus ac vobis concedimus et confirmamus donacione pontis in eadem carta maiori, carta a nobis vobis factam, ut pontem ipsum cum molendinis, terris, vineis, passaticis et lapidibus, usibus, cum omnibus iuribus suis et detenimentis et pertinenciis vos et vestri habeatis ad omnes voluntates vestras et vestrorum inde perpetuo faciendas, secundum quod in eadem prima carta predictarum donacionum pleniter continetur.
Data apud Barbastrum XV kalendas madii era Mª CCª LXª secunda.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, et comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rey testes sunt: S. archiepiscopus Terrachone, F. Aragonum, Nuno Sancii, P. Ferrandi de Zagra, dominus sancte Marie de Albarrazino, Petrus Aunisii, Otto de Focibus, maiordomus Aragonum, P. Lupi de Sadava, R. Fulco de Cardona, R. Berengarii de Ager, G. de Angularia, G. de Sancto Vicencio.
Signum + Bernardi de Villanova, qui mandato domini Regis et Guillermi Rabacie, notarii domini Regis, hoc scripsit loco die et era prefixis.


1220, juliol 19. Albarrasí
Jaume I nomena al frare Eimeric d'Estuga, de l'orde del Temple, col·lector de les rendes reials al regne d'Aragó
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 480, nº 24R. Original

Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani.
Dilectis et fidelibus suis militibus, merinis, repositariis, zavalmedinis, justiciis, judicibus, alcaldis, juratis, monetariis et magistris monete, judeis, sarrazenis atque subditis suis, ad quos littere iste pervenerint. Salutem et dileccionem.
Satis concedimus vos, non ignorare qualiter dominus papa Innocentus, inclite recordationis, subposuit nos et submisit nutriture et custodie magistri milicie Templi, quem etiam et quosdam magnates terre nostre nobis consiliarios asignavit.
Nunc autem, consilio et deliberacione predicti magistri et consiliorum predictorum, et ingenti providencia, deliberavimus ut unum fratrem in Aragonia et alium in Cathalonia constituamus, qui generaliter in omnibus factis nostris, tam super pignoribus redimendis, quam super universis negociis nostris, et redditibus et exitibus nostris colligendis et recipiendis, et omni dileccione et cautela provideant diligenter.
Constituimus vero in Aragone Eimericum de Stuga virum providum et discretum, et quem pater noster bone memorie multum in vita sua dilexit.
Unde nos rogamus atque vobis auctoritate presencium firmiter precipiendo mandamus, quatenus cum ad vos pervenerint, ipsum benigne et honoriffice recipiatis, et tam in pignoribus extrahendis, quam in compotis ab omnibus recipiendis, sibi benigne et humiliter pareatis, et cum ab ipso requisiti fueritis, consilium et auxilium totis viribus inpendatis.
Nos autem, sibi plenariam dedimus potestatem in recipiendis compotis ab omnibus recipiendis et universis.
Et quos invenit negligentes inutiles vel tepidos in factis nostris, consilio et auctoritate nostra, possit penitus inmutare et alios eorum loco penitus substituere et subrogare.
Albaranos quos ipse vobiscum fecerit, habebimos firmos et ratos.
Pretera eidem Eimerico dedimus plenam licentiam et potestatem, ut in omnibus exitibus et redditibus nostris, sicut a predecessoribus nostris constitutus fuit.
Decimam recipiat sine aliqua dificultate et contradiccione.
Scituri pro certo quod siquis in aliquo de supradictis contrarius vel rebellis sibi extiterit, iram et indignacionem nostram prorsus incurret, et ab officio et aministracione sua, sine aliqua spe restitucionis penitus submoveatur.
Item, mandamus vobis firmiter et districte, ut quocienscumque a fratre Eimerico vel ab aliquo alio fratre milicie fueritis requisiti, ab omnibus qui domui Templi fuerint in aliquo injuriati, vel de quibus ipsi vel querimoniam exposuerint, non expectato mandato nostro plenam eis justiciam faciatis, cum ipsi sint parati omnibus querelantibus facere in posse nostro justicie complementum.
Datum in obsidione de Albarrazino, anno Domini Mº CCº XXº, XIIIIº kalendas augusti, per manum P. Vitalis, Tirasone archidiaconus, et domini Regis notarii.
Ego B. Parisiensi, mandato domini archidiaconi hec scripsi cum litteris supraponitis in Vª linea, et hoc sig+num feci.


1230, abril 17. Mallorca
Jaume I dóna a l'orde del Temple el castell o almudaina dels jueus de la ciutat de Mallorca i el port d'Almonacir, al sud de la ciutat
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 45r. Còpia de finals del segle XIII

In Dei nomine.
Manifestum sit omnibus presentibus et futuris quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone et dominus Montispesulani et regni Maioricarum; attendentes grata et liberalia servicia atque merita que vos dilecte ac venerabiles fratres B. de Campaniis, comendator Mirabeti et tocius riparie, tenendo locum magistri et fratri Poncio menescalci et alii fratres militie Templi nobis facitis cotidie, et fecistis specialiter in exercitu et captione regni Maioricarum, in quibus fuistis honorifice cum multitudine militum vestrorum et hominum armatorum, ad laudem nostri nominis et honorem, et sustinuistis labores maximos et expensas, bono animo et gratuita voluntate, consulte et ex certa sciencia, assenssu et voluntate ac consilio venerabilium patruum Berengarium barchinonense, G. gerundense, episcoporum, Nunonis Sancii, P. Hugonis, comitis Ampuriarum, R. Berengarii de Ager, Guillemone de Montecatano, F. de Sancto Martino, B. de Sancta Eugenia, Guilabertino de Crudiliis, B. de Monteregali, et B. de Episcopali, curatoribus, Gastoneti de Biarno et multis aliis nobilibus, militibus, civibus et populis qui ad capiendam civitatem Maioricarum nobiscum pariter convenerunt, damus, concedimus et laudamus Deo et vobis, fratribus predictis presentibus et futuris, et per vos sancte domui milicie Templi in civitate Maioricarum, castellum videlicet quod vulgo appellatur castrum sive almudayna judeorum, contiguum muro civitatis a parte meridiana, per staticam vestram propriam ut ibi prpetuo habitetis.
Item, damus vobis, concedimus et laudamus ortum iuxta dictum castrum infra menia civitatis situm a tribus partibus inter partem ville hominum Terrachone et viam que vadit iuxta fossatum ipsius castri, et pervenit ad partem hominum Terrachone, sicut aqua currit versus mare et vadit usque mezquitam que est infra eosdem terminos, contiguam domibus et orto assignatis abbati sancti Felicis Gerunde, sicut clauditur dictus ortus antiquis parietibus cum domibus et mezquita et aliis que sunt infra ortum predictum extra muros, autem damus vobis terram contiguam valle sicut semita iuxta cequiam incipit subtus aljub qui est citra porta qui dicitur Bepalbet, et vadit versus mare, usque ad quandam mansum qui est in via que exit de vestro castro et peragit usque ad exeream et usque ad mare.
Item, damus, concedimus et laudamus vobis portum que vulgo dicitur Almonecir, et est extra civitatem verssus meridiem, quasi per medium miliarii, ubi sunt due turres cum fonte sive aqua dulci que ad tempore currente dicitur qui est ibi.
Hec omnia et singula vobis damus concedimus et laudamus perpetuo pacifice possidenda, cum ingressibus et egressibus suis, et pertinenciis pectis et pectaturis, cum directis, cum vestro canone de aqua qua accipiatis ubi melius poteritis ad utilitatem vestram, et ducatis ad castellum et ortum ad bibendum et aquam de irigandum, et ad vestros usus alios exercendos, et per castrum nulus habitator Maioricarum vel alius intret vel exeat vobis invitis, sed sicut quondam fuit porta et via publica civitati, ita sit de cetero via et porta vestra privata et vestrorum, sicut melius vobis et utilius videbitur expedire. Ortum etiam cum arboribus natis et nascituris, portum cum fonte predicto, cum quibusdam ortulis, cum ficulneis circumquam positis et omnia alia predicta et singula habeatis, possideatis et expletetis salve et secure, potenter et integre, et sine aliqua diminucione, sicut melius dici scribi vel intelligi potest, ad vestrum vestrorumque salvamentum et bonum intellectum et in possessione vos personaliter inducimus corporalem per manum dilecti nostri Petri de Pomar, militis, ad vestras vestrorumque voluntates ibi perpetuo faciendas.
Date apud Maioricas XV kalendas madii anno Domini M. CC. XXX.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone et regni Maioricarum et domini Montispesulani.
Testes huius rey sunt: B. barchinonense episcopi, G. gerundensi episcopi, Nunonis Sancii, P. Hugonis, comitis Empuriarum, R. Berengarii de Ager, Guillemoni de Montecatano, F. de Sancto Martino, curatoris Gastoneti de Biarn, Bernardus de Sancta Eugenia, Guilaberti de Cruellis, B. de Monteregali, B. de Episcopali, qui prescripta omnia et singula concedimus, confirmamus atque laudamus.
Signum Petri de Sancto Melione, scriptoris, qui de mandato domini Regis et aliorum nobilium scripsi pro Guillermo Rabaçia, notario suo, loco, die et anno prefixis.


1262, juny 20. Montpeller
Jaume I dóna al comanador de l'orde del Temple a Masdeu, un pati a Argilès
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Cartes reials de Jaume I

Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et cetera; per nos et nostros damus et concedimus vobis, dilecto nostro Guillermo de Montegrino, comendatori Mansi Dei, domus milicie Templi, et toti conventui eiusdem, et fratribus presentibus et futuris, pro francho et liberio alodio, quoddam patuum terre sive solum quod est in villa inferiori de Argiles, et afrontatur ex tribus partibus in vallo, ex alia parte in via publica.
Quod patuum sive solum terre habeatis, teneatis, possideatis et expletetis imperpetuum per franchum et liberum alodium, sine omni retencione nostra et nostrorum, ad ad construendum et hedificandum ibi domos vel quecumque hedificium volueritis, et ad faciendum inde vestras proprias voluntates.
tradentes vobis plenam et corporalem possessionem dicti patui sive soli terre vel quasi, tam iuris quam facti.
Datum in Montepesulano, XIIIº kalendas junii anno Domini millesimo CCº LXº secundo.


1264, setembre 20. Perpinyà
Jaume I ordena al batlle de Perpinyà que obligue a tots els veïns de la població a coure el pa únicament en el forn de l'orde del Temple
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Cartes reials de Jaume I

Jacobus Dei gratia rex Aragonum et cetera. Fidelibus suis baiulis Perpiniani presentibus et futuris. Salutem et gratiam.
Mandamus vobis quatenus prohibeatis sub pena sexaginta solidorum, ne aliquis sit ausus decoqui de cetero panem suum ad aliquod furnum in Perpiniano, nisi ad furnum Templi, nec facere fornellos intus domos suas, nisi prout in testamento et cartis Guinardi quondam domini Rossilionis inde factis, et etiam in carta composicionis facta inter nos et fratres Templi videbitis contineri.
Et siquis contra dictam prohibicionem nostram venerit ab eodem, dictam penam sexaginta solidorum ad opus nostri sine remedio habeatis.
Et hoc aliquatenus non mutetis.
Datum in Perpiniano [XII]Iº kalendas octobris anno Domini Mº CCº LXº quarto.


© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I