Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
Vint documents de Vila-real
10 d'abril de 2006
Introduïm vint documents relatius a la vila de Vila-real amb dates extremes entre 1274, any de promulgació de la carta pobla per Jaume II, i 1310, moment en què el rei Jaume II declara la vila unida a perpetuïtat al patrimoni reial. Procedeixen fonamentalment de les matrius conservadas a l'arxiu reial de Barcelona

1274, febrer 20. València
Jaume I atorga la carta de població de Vila-real, a fur d'Aragó, incloent la concessió de mercat setmanal i fira anual
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 19, f. 105r/v. Original. / Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 859, f. 235r/v. Còpia de 1336. / Arxiu Municipal de Vila-real. Còpia autoritzada de 1340
Garcia Sanz, Arcadi - Garcia Edo, Vicent. La carta pobla de Vila-real. 1995, pp. 67-69

Quod cum ad reges et principes spectet populacionibus quas faciunt certos terminos asignare, et earum populacionibus foros seu consuetudines concedere, sub quibus vivere debeant atque regi; idcirco Nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani, per nos et nostros successores, damus et concedimus vobis universis et singulis populatoribus populacionibus Ville Regalis, quam in termino Burriane statuimus facienda, terminos certos, scilicet a cequia majori Burriane, sursum versus dictam populacionem, et exinde, sicut afrontat cum termino de Nuules, et exinde usque a.l antiguor vocatum Misquitiella, quod est versus Bechin, et exinde usque ad mollonem cohopertum cabecii, in quo scinditur petra, et usque ad rivum de Millars.
In quo quidem termino habeatis usum aquarum et lignorum et erbarum, et petre ac calcis, et aliorum necessariorum vobis seu usui vestro et ganatorum vestrorum, libere et in pace, et nullum vobis in hiis impedimentum facere valeat, vel contrarium ullo modo. Salvo tamen quod habitatores Burriane et sui ganati, habeant usum predictorum in dictis terminis, exceptis hereditatibus quas vos et vestri laborabitis, sicut hactenus habere consueverunt, et vos similiter in terminis aliis Burriane.
Volumus etiam et concedimus vobis, dictis populatoribus et vestris imperpetuum, quod sitis populati in dicta populacione ad forum Aragonum, et ad illam franquitatem ad quod seu quam homines Burriane sint populati, et in carta quam inde a nobis habent plenius continetur. Et nos de presenti ipsum forum et franquitatem, sicut ipsi homines Burriane ea a nobis habent, vobis et vestris concedimus atque donamus.
Concedentes vobis et vestris imperpetuum, quod omnes et singuli illi qui hereditates vel possessiones infra dictos terminos habent seu habuerint, teneantur pro ipsis vobiscum et cum vestris contribuere in peitis, cenis, monetatico et in redempcione exercituum, et in quibuslibet aliis regalibus exaccionibus et demandis, et vicinitate facere in dicta populacione Ville Regalis.
Concedimus etiam vobis et vestris imperpetuum, mercatum tenendum in dicta villa seu populacione singulis diebus sabatinis, et firam, etiam semel quolibet anno tempore quo vos volueritis, dummodo non sit eo tempore quo fira tenetur in Castilione vel locis aliis circunstantibus Burriane. Nos autem, per nos et nostros recipimus sub firma custodia nostra, proteccione, comenda et guidatico speciali, sub pena quingentorum morabatinorum auri, omnes et singulos ad ipsum mercatum et firam, in veniendo scilicet ad ipsum mercatum et firam, et stando ac redeundo, nisi fuerint raptores, latrones, homicide, banditi vel de aliis maleficiis, pro quibus capi debeant, inculpati seu etiam accusati, vel debitores aut fideiussores manifesti.
Est tamen sciendum quod retinemus nobis in predicta populacione, furnos, molendinos, carniceriam, pensum et almudinum, et operatoria sive tendas.
Insuper etiam, per nos et nostros enfranquimus et franchos ac liberos facimus vos, dictos populatores et vestros, hinc ad decem annos primos venturos et continue completos, et omnia bona vestra presencia et futura, ab omni peyta, questia et cena, et exercitu et cavalcata et redempcionibus earundem, et a qualibet alia exaccione sive demanda regali. Ita, videlicet quod in predictis decem annos, non teneamini vos vel vestri dare nobis vel nostris aliquid pro predictis vel aliquo eorum, nec nos vel nostri, ea a vobis vel vestris, infra ipsos decem anno petere valeamus, set sitis inde per ipsum tempus franchi et liberi, cum omnibus bonis vestris et penitus absoluti.
Mandamus itaque firmiter baiulis, curiis, justiciis, juratis, alcaydis, procuratoribus et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observent ac faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Valencie Xº kalendas marcii anno Domini Mº. CC. LXXº. tercio.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum, Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: frater Arnaldus episcopus Valencie, Jacobus episcopus oscensis, Bernardus Guillermi de Entença, Blaschus Maça, Sanccius Martinez de Oblitis.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti, hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.


1274, març 4. Ulldecona
Jaume I atorga franquesa per sis anys, a tots els qui vagen a la fira de Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 19, f. 112r. Original.
Garcia Sanz, Arcadi - Garcia Edo, Vicent. La carta pobla de Vila-real, 1995, p. 70

Per nos et nostros concedimus vobis, universis et singulis populatoribus Ville Regalis, tam presentibus quam futuris, quod firam quam vobis concedimus in dicta populacione tenendam singulis annis, habeatis francham et liberam vos et venientes ad ipsam firam, per sex scilicet annos, primos venturos et continue completos.
Ita scilicet quod aliqui mercatores vel alii ad ipsam firam venientes, non teneantur alium ipsam firam durabit, nec introytu vel exitu eiusdem fire, dare nobis vel nostris vel alicui loco nostri, pro mercibus vel rebus qua sibi vendant seu ement, pedagium aliquod sive lezdam, set sicut inde franqui et liberi per sex annos predictos. Post predictos vero VI annos, sint nobis iura nostra salva in eadem fira.
Mandantes et cetera.
Datum Uyl de Cona, III nonas marcii anno Domini millesimo CCº. LXXº. tercio.


1274, març 4. Ulldecona
Jaume I atorga el bovalar i la gabela de la sal de Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 19, f. 111r. Original.
Garcia Sanz, Arcadi - Garcia Edo, Vicent. La carta pobla de Vila-real, 1995, p. 71

Per nos et nostros damus et concedimus vobis, universis et singulis populatoribus Ville Regalis, tam presentibus quam futuris, gabellam salis in dicta Villa Regali, et unum miliarium montis termini ipsius proprius pro boalario, super cequiam eiusdem populacionis.
Ita, inde quod semper sit gabella salis in dicta Villa Regali, de qua vos et alii quicumque, salis habere et accipere valeatis vobis et ipsis.
Dantes nobis et nostris pro ipso sale quam inde accipiatis, tantum quantum inde datur seu dabitur nobis in Burriana, et habeatis etiam unum miliarium, ut dictum est, de monte termini dicte Ville Regalis pro boalario, a usus vestros et vestrorum ac bestiarii vestri.
Mandantes et cetera.
Datum in Uyl de Cona, IIIIº nonas marcii anno Domini Mº. CCº. LXXº.


1274, març 6. Tortosa
Jaume I confirma els establiments fets pels seus oficials a Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 19, f. 112r. Original
Garcia Sanz, Arcadi - Garcia Edo, Vicent. La carta pobla de Vila-real, 1995, p. 72

Per nos et nostris, damus et concedimus et confirmamus vobis, universis et singulis populatoribus populacione nostre Villa Regalis, omnes donaciones et asignaciones vobis factas de patius ad opus domorum, et aliis hereditatibus nostris, quas habetis in dicta populacione per fideles nostros Arnaldi Scriba, baiulum nostrum Valencie et procuratori regni eiusdem, et per fratrem Petri Peyronam, comendator Burriane domus milicie Templi, et per Petri de Juneda, vicinum Burriane, divisores dictarum hereditatuum et patuorum, prout ipsas hereditates et patua tenetis et possidetis.
Mandantes baiulis et cetera.
Datum Dertuse, IIº nonas marcii, anno Domini Mº. CCº. LXXº. tercio.


1277, març 31. València
Pere el Gran obliga a tots els habitants de Vila-real a residir en dita vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 39, f. 177v. Original
Suposem que hi ha un error en la data i que en realitat correspondrà a l'any següent, ja que en aquesta data de 1276 el rei Jaume I encara hi vivia

Petrus Dei gratia rex Aragonum.
Fideli suo Salamon Vitali, baiulo de Ville Regali. Salutem et gratiam.
Mandamus vobis quatenus [..... .....] visis presentibus, omnes populatores Ville Regalis absentes, et veniant ad faciendum residenciam in ipsa villa, et assignetis eis ad veniendum tempus ydoneum infra quod possint venire, secundum quod videbitur vobis.
Et hereditatibus qui sunt in termino Villeregalis, cuiuscumque persone sunt illorum, scilicet qui non venirent infra tempus per vos eis assignatis, nisi ergo ab ipsa residencia elongati fuerint a domino regne felicis recordacionis patris nostri cum carta sua, possitis distribuere quibuscumque personis idoneis volueritis, tam christianis quam sarraceni quam iudeis, sicut vobis melius visum fuerit faciendum.
Nos enim, ratum et firmum habemus, quicquid per vos predictis actum fuerit.
Datum Valencie IIº kalendas aprilis anno Domini Mº. CCº. LXXº. sexto.


1277, juny 28. València
Pere el Gran ratifica les franqueses concedides a Vila-real, relatives a l'exempció del pagament de lleuda i peatge
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 39, f. 214v. / Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 859, f. 235. Còpia de 1336

Noverint universi, quod nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum, per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis, universis et singulis populatoribus de Villeregali et vestris, franquitatem lezdarum et pediagiorum eandem videliçet ad quam homines Burriane populati fuerunt et sunt, prout in carta quam dominus Jacobus, inclite recordacionis regis Aragonum, pater noster, vobis fecit plenius continetur.
Mandamus universis officialibus et subditis nostris, quod predicta firma habeant et observent et faciant observari.
Datum Valencia, quarto kalendas julii, anno Domini Mº. CCº. LXXº. VIIº.
Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum.
Testes sunt Eximinus de Orreja, Guilabertus de Crudilis, Raymundus de Orchau, Petrus de Offegato, Bernardus de Montepaone.
Sig+num Raymundi Escorna, dicti domini Regis scriptoris, qui mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.


1279, setembre 12. València
Pere el Gran convida els musulmans de la frontera de Castalla i Biar per a traslladar-se a viure a Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 42, f. 137r. Original

Fidelibus suis universis sarrecenis de in fronteria de Castailla et de Biar constitutis, ad quos presens littera pervenerit. Salutem et gratiam.
Significamus vobis quod si venire volueritis ad populandum apud Villam regalem, sita satis prope villam de Burriana, placebit nobis; et ibidem de domibus et hereditatibus que ibi vacant, vobis dare faciemus.
Nos enim, vos ad dictam villam veniendo, assecuramus cum omnibus bonis vestris.
Datum Valencie, IIº idus septembris [anno Domini Mº. CCº. LXXº. VIIIIº.].
R. Escorna.


1280, gener 13. Vila-real
Pere el Gran ratifica els privilegis atorgats a Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 44, ff. 196v-197r. Original

Noverint universi, quod nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum; viso privilegio domini Iacobi inclite recordacionis regis Aragonum patris nostri, in quo dabat et concedebat universis et singulis populatoribus populacionis Villeregalis ceteros terminos, et quod essent populati ad forum Aragonum et ad illam franquitatem ad quod seu quam homines Burriane sunt populati, in quo etiam privilegio concedebat eisdem populatoribus mercatum et firam.
Viso etiam quodam privilegio in quo concedebat eisdem populatoribus mercatum et firam.
Viso etiam quodam privilegio in quo concedebat ipsis populatoribus, tam presentibus quam futuris, gabellam salis in Villaregali, et unum miliarii montis terminis ipsis populacionis pro boalario, supra cequiam eiusdem populationis.
Viso etiam quodam privilegio in quo faciebat francos et liberos omnes mercatores venientes ad firam Ville Regalis, per sex annos primos venturos et continue completos.
Viso etiam quodam privilegio eiusdem domini Regis, in quo laudabat, concedebat et confirmabat universis et singulis populatoribus seu hereditariis populationis Ville Regalis, in perpetuum, domos et hereditates quas in dicte populacione et suis terminis habent ex sua donacione vel partitorum suorum, et quas per unum annum tenuerunt et possederunt in pace et sine mala voce.
Idcirco, per nos et omnes successores nostros, laudamus, concedimus et confirmamus universis et singulis populatoribus Ville Regalis, tam christianis quam iudeis et sarracenis, presentibus et futuris, et eorum successoribus imperpetuum, populacionem predictam, firam et mercatum, et terminos et omnes franquitates et donaciones ipsis populatoribus concessas per predictum dominum Regem, cum suis privilegiis predictos, ut in eis plenius continetur.
Ita quod nullus officialis vel subditus nostri audeat vel presumat dicti populatoribus vel eorum successoribus facere aliquam violenciam vel gravamen, contra franquitates et concessiones in predictis privilegiis contentas.
Immo, ipsa privilegia ipsis populatoribus et eorum successoribus observent imperpetuum, et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant si de nostri confidunt gracia vel amore.
Datum in Villa Regali, Vº idus ianuarii anno Domini Mº. CCº. LXXº. nono.
Sig+num Petri, Dei gratia regis Aragonum.
Testes sunt: P. de Montecatheno, Berengarius de Entença, Poncius de Cervaria, Bernardus de Montepavone, Guilabertus de Noguera.
Sig+num Petri Marchesii, scriptoris domini Regis predicti, qui mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.


1280, febrer 22. València
Pere el Gran posa sota la seua protecció l'aljama musulmana de Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre nº 42, f. 222r

Nos Petrus et cetera.
Assecuramus et sub nostra proteccione et custodia speciali, constituimus universos et singulos sarracenos qui venerint ad populandum sive habitandum ad Villam Regalem nostram.
Ita quod cum omnibus bonis et cetera, veniant et stent salvi et securi, et nullus eos impedire, gravare, vel molestare audeat, ipsis solventibus iura nobis debita et facientibus querelantibus de se justicie complementum.
Mandantes omnibus officialibus et cetera, quod predicta eis observent et faciant observari.
Datum Valencie, VIIIº kalendas maii [anno Domini millesimo CCº. LXXº. nono.]
G. de Sancto Clemente.


1280, maig 13. Cabanes
Pere el Gran atorga franquesa de certs imposts als musulmans que es van instal·lar a Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 48, f. 20v. Original

Noverint universi, quod nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum; universis et singulis sarracenis qui venistis ad populandum apud Villam Regalem, vel qui de cetero venient, quod hinc ad primum venturum festum sancti Michaelis et ab eodem festo usque ad primos duos annos venturos et continue subsequentes, sitis franchi et inmunes ab omni peita, questia, cena, et qualibet alia exaccione regali.
Ita quod per totum dictum tempus, nichil teneamini peitare seu contribuere nobis et nostris, vobis tamen solventibus decimam et primiciam, prout christiani residentes in eodem loco dare ipsam decimam et primiciam, et exsolvunt ad certo vero termino in antea, volumus quod teneamini dare et detis omnia iura que alii sarraceni regni Valencie nobis dare tenentur et debent, iuxta açuna sarracenorum.
Concedimus etim vobis, quod habeatis açunam vestram, ac ipsa utamini prout utuntur sarraceni dicti regni.
Damus etiam et concedimus vobis ravale et hereditates vestras, sicut vobis divise et assignate fuerint per Johannem Petri de Bitoria, et Salomonem Vitale, baiulinus ville Regale.
Mandantes procuratori et aliis officialibus nostris regni Valencie, quod predicta vobis observent ut superius sunt contenta, et non contraveniant nec alium contravenire permittant aliqua racione.
Datum apud Cabanes, IIIº idus may anno Domini Mº. CCº. LXXXº.


1280, gener 15. Barcelona
Pere el Gran dona llicència als habitants de Vila-real, per a poder vendre una tercera part de les seues heretats a la vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 49, f. 2r. Original

Petrus.
Concedimus vobis, un[iver]sis populatoribus ville Regalis, et habentibus hereditatem in eodem loco, quod possitis [emere] cuicumque [vel] q[ui]buscumque personis volueritis consimilibus vestris, terciam partem totius hereditatis quod ha[betis] in predicto loco [contra] [.....] [durare] volumus per decem annos a tempore citra quo vobis dicte hereditates [con]cesse fuerunt.
E[lap]sis vero ipsis decem annis, po[ssi]tis omnia ipsas hereditates dare, vendere, impignorare [et] alienare quibuscumque personis [vo]lueritis, excep[tis] [militi]bus, [sanctis] [et] personis religiosis.
Datum Barchinone, [VIº] [kalendas] [januarii] anno Domini Mº. CCº. octuagesimo.


1286, setembre 20. València
Alfons el Lliberal fa als veïns de Vila-real remissió d'alguns imposts
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 64, f. 126r. Original

Nos Alfonsus et cetera.
Absolvimus, remittimus et relaxamus vobis, universis et singulis populatoribus seu habitatoribus Ville Regalis, tam christiani scilicet quam judeis, hinc ad quatuor annos primeros venturos, omnem exercitum, cavalcatam, peytam, morabatinum, monetaticum, et quamlibet aliam exaccionem quam a vobis exigere possemus infra dictum tempus.
Ita, quod vos vel alius loco nostri, per dictum tempus IIIIor. annorum, non possimus a vobis exigere predicta, vel aliqua de predictis. Immo, sitis de predictis omnibus et singulis per dictum tempus, quieti et penitus absoluti.
Mandantes portariis et collectoribus et cetera.
Datum ut supra [Valencie, XIIº kalendas octobris anno Domini Mº. CCº. LXXXº. sexto].


1288, febrer 26. Barcelona
Alfons el Lliberal protegeix els veïns de Vila-real front als atacs rebuts d'alguns homes de Borriana i dels comanador dels ordes del Temple i de l'Hospital a dita població
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre nº 74, f. 85r. Original

Nobili viro Petro Ferrandi procuratori nostro in regno Valencie, vel eius locumtenenti.
Ex parte proborum hominum Ville Regalis, fuit nobis conquerendo mostratum, quod Eximinus de Thovia et Martinus Ennegueç, et comendatores domorum Templi et Hospitali Burriane, et quodam alii homines Burriana, venerunt ad locum nostrum seu populacionis de Villareyal, et iniuste sine causa [.....] [fuerint] homines dicte populacionis, dicendo eisdem quod non intrent terminum dicte populacionis, nec laborent ibi seu [.....] alios quod interficerent eos ibi, et supplicaverunt nobis iidem homines Ville Regalis, quod omni ipsi sint in possessione dictorum terminorum et ville paciffice et per annum et diem, iuxta forma possederint, absque mala voce terminos supradictos, et ipsis hominibus Burriane consentientibus et videntibus dicta Villa Regalis fuerit populata et privilegia [.....] [.....] [.....] quatenus homines Villa Regalis predictos, et populacione eorum et terminos suos manuteneatis et deffendatis, et iure eorum et eos non permitatis a dictis hominibus Burriane, seu aliiis indebiti ayguari seu impediri contra privilegios eorundem, ipsis firmantibus ius super eo et dantibus fidancias de directo.
Datum Barchinone Vº. kalendas marcii anno Domini Mº. CCº. LXXXº. septimo.


1292, març 2. Barcelona
Jaume II confirma els privilegis de Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 192, f. 103r. Original

Nos Jacobus et cetera.
Visa quadam carta illustris domini regis Jacobi et cetera., qua sic incipit: "Noverint universi, quod cum ad reges et principes spectet populacionibus quas faciunt certos terminos assignare, et earum populatoribus foro seu consuetudinibus concedere, sub quibus vivere debeant atque regi, idcirco nos Jacobus et cetera, per nos et nostros successores, dantes et concedentes vobis, universis et singulis populatoribus populacionis Ville Regalis, quam in termino Burriane statuimus faciendam terminos certos seu a sequia et cetera"; et finit: "nec aliquem contravenire permittant aliqua racione. Datum Valencie Xº kalendas marcii anno Domini Mº. CCº. LXXº. tercio"; et fuit clausa per Simonem de Sancto Felicio, scriptor ipsius domini Regi.
Visa etiam alia carta illustris domini regi Petrus et cetera., in qua ipse dominus rex laudavit, concessit et confirmavit universis et singulis populatoribus de Villa Regalis et suis, franquitatem lezdarum et pedagiorum eandem, videlicet ad quam homines Burriane populati fuerunt et sunt, prout in carta quam domino rex Jacobus et cetera eis fecit lacius continetur.
Idcirco nos, Jacobus et cetera, laudamus, approbamus ac eciam confirmamus vobis, universis et singulis hominibus Ville Regalis presentibus et futuris imperpetuum, predictas cartas sive privilegia a predictis nostris antecessoribus vobis concesse, et omnia in eis contenta, prout lacius in ipsis cartis continetur, et prout melius in eis usi fuistis et sicut melius dici et cetera.
Mandantes et cetera.
Datum Barchinone II kalendas marcii et cetera [anno Domini millesimo CCº. LXXXXº. primo, terrarum et regnorum nostrorum anno primo].
Sig+num Jacobi et cetera.
Testes sunt: [1ª. col.] Ermengaudus comes Urgellensis. [2ª. col.] R. Rogerii comes Pallarensis, Alvaro vicecomes Agerensi. [3ª. col.] Petro de Montecatheno et Huguetus de Impuriarum; et fuit clausa per Matheum Botella, scriptorem ipsius domini Regi.


1294, setembre 9. Tortosa
Jaume II fa cessió d'uns drets als veïns de Vila-real, perquè els destinen a la construcció de les muralles de la vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 194, f. 49r/v

Noverint universi, quod coram nobis, Jacobus, Dei gratia et cetera, comparuerunt nunciis seu procuratoris Ville Regalis, exponentes et humiliter suplicantes ut, cum locus predictus, eo quod non est muratus nec vallatus, nec ad eo fortis, quod per homines dicti loci posset deffendi vel tueri aliquotenus, propter guerram fuerit de relictus, dignaremur eis ad certum tempus pro construendo muro in dicto loco, ad deffensionem eiusdem, redditus dicti loci concedere ac etiam assignare, dictis nunciis seu procuratoribus per se in dicta universitate astringentibus quod finito dicto tempore dictus redditus, loco predicto valebunt nobis plus in medietati quam odie valeant ut inferius declaratur; unde nos, Jacobus, Dei gratia rex predictus, exposicione et supplicacione predictis benigne admissis, damus, concedimus et assignamus vobis, hominibus Ville Regalis predicte, per X annos continue venturos et a kalendas mensis januarii proxime venturi in antea computandos, omnes redditus nostris dicti loci Ville Regalis, convertendos in construendo muru ad deffensionem dicti loci, per duos probos homines ex vestris, quos fidelis noster P. de Libiano, baiulus generalis dicti regni Valencie, vel alius qui pro tempore fuerit baiulus dicti regni duxerint eligendos.
Mandantes per presentem cartam nostram dicto Petro de Libiano vel alii cuicumque qui per ipsi fuerit baiulus dicti regni, predictos redditus tradant et tradi faciant per dictos X annos.
Illis duobus probis hominibus ex vobis, qui ad hoc per eos fuerint deputati, qui redditos ipsos accipiant et convertant in construccione muri dicti loci, vobis tamen assecurantibus ydonee in posse dicti baiuli nostri Petri de Libiano, quod finito dicto tempori, redditus predicti valeant quolibet anno plus in medietate quam odie valeant ipsis redditibus hodie computatis, et valentibus octingentos solidos regalium.
Et sic teneamini nobis quod dicti redditus valebunt quolibet anno nobis de cetero mille sexcentos solidos regalium, transsacto deccenio predicto.
Datum Dertuse VIIº idus septembris anno Domini Mº. CCº. XºC. IIIIº.


1295, maig 29. Tortosa
Jaume II dona llicència als veïns de Vila-real per a que puguen canviar la ubicació de l'església major de la vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 195, f. 145v. Original

Noverint universi, quod nobis Jacobo, Dei gratia et cetera; fuit pro parte universitatis Ville Regalis, site in regno Valencie humiliter supplicatum ut, cum ecclesia dicti loci sit constructa in loc minus idoneus, et velint ipsam in loco alio dicte ville idoneo transferre seu rehedificare, et ad construendum ipsam emere quaddam operatorium situm in dicta villa, quod Bertrandus Bovis de Vilarnaldo tenet pro nobis ad censum unius morabatini, et aliud operatorium quod Maria Gaya tenet ibidem per nos ad censum unus morabatini, dignaremus eisdem dictos duos morabatinos censuales et totum ius ac dominium quod in eisdem operatoriis habemus et habere debemus, ob honorem Dei et beate Marie matris eius, de benignitate regia concedere ac etiam assignare; unde nos Jacobus, Dei gratia rex predictus, supplicacioni predicte benigne condescendentes, gratis et ex certa sciencia, per nos et nostros presentes et futuros damus, concedimus et assignamus vobis, fidelibus nostris hominibus Ville Regalis perpetuo, dictos duos morabatinos censuales et totum ius ac dominium quos et que habemus et accipimus, et habere debemus in dictis duobus operatoriis, quod dictus Bertrandus Bovis et Maria Gaya pro nobis tenent ad censum dictorum duorum morabatini us superius continetur; vobis tamen ementibus ipsa duo operatoria et construentibus eisdem ecclesia ut supradictum.
Mandantes procuratoribus, baiulis, justiciis, juratis et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predictam donacionem et concessionem nostram firmiter habeant et observent, et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Dertuse IIIIº kalendas junii anno Domini Mº. CCº. XCº. Vº.


1295, juliol 3. València
Jaume II aprova el projecte dels murs de la vila de Vila-real
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 194, f. 151r. Original

Jurati et universitati Ville Regalis et cetera.
Visa suplicacione nobis pro parte vestra porrecta continetur qualibet Petri de Libiano, baiulus noster in regno Valencie generalis, ordinaverit et consignavatur murum construhendum in dicto loco, et quod secundum construccione ipsius muri compositeratis cum magriis que dictum murum construhere debunt, sub certis modis et condicionibus et mensuris, infra octo annos primos venturos, vobis dantibus et tradentibus ipsis magriis pro construccione dicti muri, omnes redditus dicti loci per X annos primos venturos, per quos nos ipsos redditus vobis concesseramus pro construhendo muro predicto; significamus vobis quod approbamus et acceptamus ordinatione et compositionem predictam.
Concedentes vobis quod possitis dictis magriis redditus dicti loci, per dictos decem annos obligare et tradere, pro construendo muro predicto, prout per nos vobis dicti redditus sunt concessi ad construccionem dicti muri per decennium antedictum, dum tamen a dictis magris idoneam et sufficientem caucionem recipiatis, ut infra dictos octo annos construxerint murum predictum, et complevituropus ipsum sub modis et condicionibus comprehensis.
Datum Valencie Vº nonas julii, anno Domini M. CC. XC. quinto.


1302, febrer 26. Cervera
Jaume II dóna llicència als veïns de Vila-real per a que facen anualment elecció del justícia de la vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 199, f. 54v. Original

Nos Jacobus et cetera.
Ad humilem supplicacionem nobis pro parte hominum et universitatis Ville Regalis factam, concedimus ac potestatem plenariam damus vobis, dictis hominibus et toti universitati ipsius ville, quod de cetero possitis anno quolibet, in festo Nativitatis Domini, elegere in justicia ipsius loci aliquam personam ydoneam de vestris convicinus, qui per nos si in regno Valencie fuerimus, vel baiulum nostrum generalem ipsius regni si absentes inde fuerimus, confirmetur sicut alii justicie aliorum locorum regni predicti, et hoc fiat annuatim in dicto festo.
Mandantes per presentes universis et singulis hominibus dicti loci et terminorum suorum, quod dicto justicie sic electo et per nos aut dictum baiulum, ut dictum est, confirmato, pareant, obediant atque respondeant, de omnibus et singulis quibus justiciis ipsius loco olim preteritis consuetque sunt respondere.
Iidem vero justicie [censeantur] de esdevenimentis et iuribus dicti iusticiatus, cum nostro baiulo generali ipsius regni, qui est vel qui pro tempore fuerit, computare et de ipsis iuribus eidem baiulo respondere.
Datum Cervarie Vº kalendas marcii, anno predicto [anno Domini Mº. CCCº. primo.]
Matheus Botella, mandato B. Boneti.


1304, octubre 15. Vila-real
Jaume II ratifica als veïns de Vila-real el privilegi d'elecció anual del justícia de la vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 202, f. 171v. Original

Nos Jacobus et cetera.
Attendentes nos concessisse et potestatem plenariam dedisse vobis, hominibus et [toti universitati] Ville [Regalis], quod possitis anno quolibet in festo Nativitate Domini eligere in justicia ipsius loci aliquam personam idoneam de vestris convicinis, qui per nos si in regno Valencie fuerimus confirmetur, sicut alii justicie aliorum locorum regni predicti; prout in carta nostra inde confecta lacius continetur; et nunc fuerit nobis pro parte vestra humiliter suplicatum, quod cum super hoc vobis impedimentum fieret, quod baiulum nostrum dicti regni, in eo quod asserebat vos debere eligere tres personas ex vestris convicinis et non una, tamen ut sint in aliis locis dicti regni, quarum una erat ad ipsius justiciatus tenendum officium deputanda, vobis asserentibus quod ad hec una persona tamen erat per vos, iuxta tenore dicte carte nostre eligenda, dignaremur hoc declarare et cartam nostram vobis tradere super eo.
Nos itaquod suplicacione ipsa benigne admissa, tenore presentis carte nostre, declaramus ac etiam volumus et concedimus, quod vos de cetero teneamini eligere ac eligatis in dicto festo Nativitatis Domini quolibet anno, unam personam idoneam de convicinis vestris, tantum modo et non plures, quam personam per vos ut predicitur electam, presentetis nobis si in regno Valencie fuerimus, vel baiulo nostro generali, aut etiam nostro baiulo de Villa Regali, prout vobis magis videbitur expedire, ut sit per vos vel unum ex dictis baiulis, cui facta fuerit presentatio persona electa per vos, in justiciam confirmetur.
Hoc tamen de presentacio facienda per vos, si volueritis, baiuli de Villa Regali [idem] confirmacione per eum facienda durare volumus, quamdiu de nostre processerit beneplacito et voluntatis.
Mandantes per presentem dicto baiulo generali presenti et qui pro tempore fuerit, et aliis officialibus nostris presentibus et futuris, quod hanc declaracionem et concessionem teneant inviolabiliter et observent, ac teneri et observari faciant ut [superius] continetur.
Datum in Villa Regali, idus octobris anno predicto [anno Domini Mº. CCCº. quarto.]


1310, octubre 15. València
Jaume II declara la unió de Vila-real a la corona reial d'Aragó, del patrimoni de la qual forma part
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 207, f. 173v. Original

Noverint universi, quod nos Jacobus et cetera.
Attendentes fidem puram et devocionem sinceram, quam vos ho[mines] popule Ville Regalis regni Valencie, erga predecessores nostros semper gessitis et geritis erga nos, et quia illustrissimus dominus rex Jacobus, felicis recordacionis avus noster construxit et edificavit popula supradictam; ideo ad humilem suplicacionem vestram, per presens nostrum privilegium concedimus, ordinamus et statuimus perpetuo, quod dictus locus sive popula Villeregalis, sit semper de corona Aragonum, et quod per nos vel aliquos successores nostros, per vendicionem, permutacionem seu concambium, aut alio quovis modo vel aliqua racione, non possit a dicta corona Aragonum aliquatenus separari.
In cuius rei testimonium, presens privilegium valiturum semper et duraturum, vobis dictis hominibus et successoribus vestris, habitatoribus ac populatoribus dicti loci sive popule Villeregalis, fieri iussimus nostro sigillo maiori appendicio comunitum.
Datum Valencie IIIIº nonas decembris anno Domini Mº. CCCº. Xº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, ac comitis Barchinone.
Testes sunt: [1ª. col.] Jacobus, dominus de Xericha. [2ª. col.] Bernardus de Serriano, Franciscus Carrocii. [3ª. col.] Raimundus de Montechateno, Gondisalbus Eximeni de Arenoso.


© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I