Documents del monestir de Piedra
10 de juny de 2006
Incorporem 29 documents del monestir saragossà de Piedra conservat a l'Arxiu Històric Nacional, a Madrid, iniciant la transcripció de la col·lecció completa de pergamins dels segles XII i XIII de l'esmentada institució
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, quod ego Alionor, Dei gratia regina Aragonum, do al monasterio de Piedra çinco juguerias de buejes en la mia heredat de Calamocha, e dógelo por heredat por siempre, porque prieguen a Dios por mí e por don Alfonsso mío fijo.
Et que ninguno non seya osado de contralárgelo, ni de ferles tuerto nin [......]lo. Et qui contrariargelo quisiesse, yra venga sobre.l de Dios e de santa Maria.
Dada apud [.....] X kalendas aprilis era Mª CCª LXXXIIª.
Quam caritativa et perspicua sunt omnipotentis Dei iudicia, et ei disposicio rerum valde mirabilis, qui potencialiter et gratis largiter dona hominibus quibus largientes misericorditer celeste regnum feliciter [sibi] commercantur.
Eapropter ego Ferrandus, Dei gratia rex Castelle et Toleti, ex assensu et beneplacito, genitricis mee domine B. regine, una cum fratre meo infanti domino Alfonso, recipio sub defensione et proteccione mea, monasterium et Petra, et homines suos et omnes res suas. Mandans et firmiter precipiens, quod nullus pocius regni mei, sit ausus violenciam vel dampnum aliquod vel rapinam illis facere.
Domo eciam et concedo, dicto monasterio et vobis domino Xemeno instanti abbati eiusdem monasterii, vestrisque successoribus, et universo conventui, presenti et futuro, ibidem Deo servienti, quod numquam in toto regno meo aliquid persolvatis portaticum, de omnibus rebus quascumque ad opus monasterii vestri emeritis vel vendideritis, vel undecumque ad usus monasterii a[t]uleretis.
Siquis vero hanc cartam, protectionis et defensionis, necnon et donacionis et concessionis mee, infringere vel diminuere in aliquo, ausu temerario presumpserit, iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et regie parti mille aureos incauto persolvat, et dampnum quod fratribus vobis [..]tulerint, restituant duplicatum.
Facta carta apud Soriam, XIIIIº kalendas junii Era Mª [CCª] Lª sexta, anno regni nostri primo.
Et ego rex Ferrandus, regnans in Castella et in Toleto, hanc cartam q[ua]m fieri iussi, manu propria roboro et confirmo.
Rodericus toletane sedis archiepiscopus et hispaniarum primas confirmat.
[1ª col] Tellus palentinus episcopus, confirmat. Mauricius burgensis episcopus, confirmat. Rodericus segontinus episcopus, confirmat. Garsias conchensis episcopus, confirmat. Melendus oxonensis episcopus, confirmat. Gerardus secobiensus episcopus, confirmat. Johannis domini regis cancellarius, abbas sancti Anderii, confirmat. [Signe rodat] Ferrandi regis Castelle + signum. Lupus Didaci alferiz domini regis confirmat. Gonzalvi Roderici maiordomus curie regis confirmat. [2ª col.] Comes Ferrandus, confirmat. Rodericus Didaci, confirmat. Alvarus Didaci, confirmat. Alfonsus Tellii, confirmat. Rodericus Roderici, confirmat. Garsias Ferrandi maiordomus domine regine, confirmat. Gonzalus Petri de Arenellis, maior[do]mus in Castella, confirmat.
Dominicus Al[varez iussu cancellarius regis ... ?] [tapat pel plec del pergamí al microfilm].
Quia nullus sub presentis vite conditione constituttus sine pecatto vivit, quo anima cuiuslibet eterna dampnatione dampnatur, nisi opera karytattis fuerit operatus, et monasteriis que fidelium indigent elemosinis de bonis a Deo sibi collatis dicta tempus habet large con curaverit providere, cum karitatis et elemosina sicut aqua extinguit ignem peccata sanguant.
Idcirco, in Christi nomine, sit notum cunctis, quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, ob remedium et salutem anime nostre et parentum nostrorum bono animo et spontanea voluntate, per nos et omnes successores nostros damus in perpetuum et cum hac presenti carta nostra perpetuo valitura concedimus et laudamus, domino Deo et eius gloriose genitrici semper virginis Marie et vobis dilecto nostro fratrem Poncio venerabili abbati de Petra et per vos eiusdem monasterio vestro de Petra et universis fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris, totam villam ab integro de Villa Feliz cum omnibus terminis et pertinenciis suis heremis et populatis, et cum terris cultis et incultis, et cum hominibus et feminis christianis videlicet et sarracenis in ea habitantibus et habitaturis, cum planis, montibus, nemoribus, lignis, silvis et arboribus diversis generis, cum pratis, erbis, paschuis, aquis, rivis, fontibus, rupibus et petris, cum garricis sive carraschalibus, cum venationibus et piscationibus, cum molendinis et furnibus, et cum questiis, placitis, firmamentis, toltis, fre[nis], [prestitis], ademprivis, cenis, precariis et pedidis, et cum inventionibus sive trobis, et cum omnibus etiam omnino aliis iuribus et donationibus que ad memoratam villam de Villa Feliz pertinent aut pertinere debent ullo modo, ullo iure et ulla racione vel causa.
Hanc itaquod villam de Villa Feliz cum omnibus et singulis superius nominatis habeatis semper vos et omnes successores vestri in perpetuum et teneatis libere et potenter ac quiete et iure hereditario possideatis et expletetis per vestrum franchum et proprium alodium et liberam hereditatem, ad populandum videlicet et in melius augendum, et ad dandum etiam vendendum, impignorandum, comutandum, seu quocumque alio modo volueritis alienandum, et ad omnes alias voluntates vestras et vestrorum inde faciendas per secula cuncta libere et in pace, et sine omni nostro nostrorumque retentu et contrarietate et sine alicuius persone obstaculo, sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et monasterii vestri ac successorum vestrorum comodum et utilitatem.
Datum apud Calataiubii XVII kalendas januarii, per manum Ferrarii notarii nostri et mandato nostro et ipsius scripta a Berengario de Parietibus Era Mª CCª XLª nona, anno ab incarnatione Domini Mº CCº undecimo.
Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Dompnus Ferrandus abbas Montis Aragone, dompnus Garssias episcopus Tirasone, dompnus Hyspanus episcopus segobricensis, dompnus Pelegrinus prior Montis Aragone. [2ª col.] Eximinus Cornelii, Michael de Lusia, Garssias Romei, Artallus de Alagone, Eximinus de Ayvar. [3ª col.] Martinus Enegez, Lop Ferrenchus de Luna, Guillermus de Podio, Raimundus de Podio, Assalitus de Gudal.
Sig+num Berengarii de Parietibus, qui mandato domini regis et Ferrarii notarii sui hoc scripsit cum litteris supprapositis in linea XIIª, loco, die, era et anno prefixis.
Manifestum sit cunctis, quod ego Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, ob remedium et salutem anime mee, meorumque parentum cum presenti scripta inviolabiliter duratura, per me et per omnes successores meos, libenti animo et spontanea voluntate, dono et in perpetuum concedo domino Deo, et monasterio sancte Marie de Petra et tibi Poncio abbati eiusdem loci, universoque fratrum conventui, presenti atque futuri, illam meam caldariam tincturie de Calatajud, salvis P. Azba illis XLª solidis, quas ibi habet ex donacione mea, in vita uxoris sue nomine Marie.
Statuo itaque et firmiter mando, quod nullus qui de gratia et amore meo confidit, audeat vel presumat aliam caldariam vel tincturiam facere vel statuere in eadem villa de Calatajub vel in terminis eius.
Huiusmodi autem donationem facio prememorato monasterio, et tibi Poncio abbati et fratrum eiusdem loci conventui, et de mea in vestram trado et in presenti transfero potestatem et dominium ad faciendum exinde vestram propriam voluntatem ad sanum vestrum intellectum tempore omni.
Datum apud Calatajub mense decembris, per manum Johannis de Berix domini regis notarii, et mandato eius scripta a Petro scriptore sub Era Mª CCª XLª prima.
Signum + Petri regi Aragone et comite Barchinone.
Testes Raimundus episcopo in Cesarauguste, Garssia episcopo in Tirasona, Arnaldus de Alascuno majordomus, Berengarius de Attencia senior in Turol, Garcia Rumei senior in Calatajub, Blascus Romei in Tirasona.
In Dei nomine.
Sit cunctus presentibus atque futuris, quod ego Dominga de Campello, et ego Johannes Garcia filius eius, per nos et per omnes successores nostros vendimus, tibi P. abbati de Petra, omnique conventui presenti ac futuro, vinea nostra que est in Ortiç, cum olmeda, omnibusque pertinenciis ad omnem vestram voluntatem faciendam.
Et ego Dominga accipio de vobis per singulos annos duos alqueces de musto in tempore vindemiarum, et duos circulos et III furchas. Et hoc tamen in vita mea. Post mortem autem meam usus fructus vinee illius quam ego tamen habeo in ea remaneat vobis libere et quiete in perpetuum ad omnes vestras voluntates faciendas cum ipsa vinea et olmeda.
Facta carta apud Petram, VIIII kalendas octobris, anno ab incarnatione Domini Mº CCº IIIIº.
Sig+num P. abbati de Petra.
Sig+num Helie prioris. Sig+num Sancii cellararii.
Sig+num Dominga de Campello. Sig+num Johannis Garcie filius eius.
In Christi nomine.
Sit notum cunctis, quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, et comes Barchinone, attendentes quod eis qui orationibus et caritatis operibus et aliis quibuslibet vite fructus sentiatur in terris invigilant et intendunt, caritatis et largitatis manum extendere nos convenit et oportet; idcirco considerantes paupertatem monasterii de Petra quod novella plantatio est et nostris indiget subsidiis et beneficiis educari, damus, concedimus, laudamus et assignamus, ob remedium anime nostre et parentum nostrorum domino Deo et eius gloriose genitrici virgini Marie et monasterio de Petra, et vobis dilecto nostro Poncio honorabili abbati et successoribus vestris et monachis et fratribus eiusdem presentibus et futuris in perpetuum, triginta kafizcios boni salis ad mensuram de Calataiub, accipiendos singulis annis in mense augusti in termino de Calataiub in salinis de monte de Montert, per secula cuncta, sine omni honere vestro et expensa et sine omni contradictione in pace.
Mandamus igitur firmiter et districte baiuli cuilibet presenti vel futuro qui predictas salinas per nos tenuerit, quod hos XXXª kafizcios boni salis donet vobis singulis annis integre et in pace, in prenominatis salinis, mense augusti, antequam inde aliquid donetur vel levetur vel accipiatur ab aliquo ullo modo.
Datum Cesarauguste, III idus marcii Era Mª CCª XLª septima per manum Ferrarii notarii nostri.
Signum + Petri Dei gratia regis Aragone et comitis barchinonensis.
Testes huius rei sunt: [1ª col.] Dompnus R. episcopus Cesarauguste, comes Sanccius, Garssias Romei. [2ª col.] Eximini Cornelii, Michael de Lusia, A. de Alascuno, Lop Ferrenc de Luna. [3ª col.] P. Sesse, Pardus merinus totius Aragone, Bartholomeus scriptor, et alii quamplures.
Ego Ferrandus notarius domini regis hoc scribi feci mandato ipsius loco die et anno prefixis.
Quam ea que scripture mandantur melius memorie comendantur, idcirco in nomine sancte et individue Trinitatis, ego G. Dei gratia tirasonensis episcopo ob remedium anime mee et antecessorum meorumque successorum et intuitu pietatis et religionis difinio et dimito, per me et per omnes successores meos et per omnes clericos episcopatus mei domino Deo et sancte Marie de Petra, et tibi P. abbati eiusdem loci et monachis tam presentibus quam futuris ecclesiam de Petra que quondam fuit parrochitana, cum omnibus directis et pertinenciis suis et cum omnibus que inde habuistis usque ad presentem diem.
Preterea difinio et dimito vobis sicut superius dictum est amore pietatis et intuitu religionis, quicquid usque ad hodiernum diem acquisistis in Calataiub, et in terminis suis hereditatis vel pecunie fidelium oblacione vivorum vel defunctorum. Ita quod nemo clericorum vel laicorum super hoc vobis predictis monachis movere possit questionem.
Insuper quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presenti iuste et canonice possidet aut infuturum largicione regum vel principum vel nobilium seu oblacione fidelium in episcopatu nostro procurante Domino poterit adipisci auctoritate nostra et concessione firma et illibata permaneant,vobis monachi de Petra in eternum.
Retinemus nobis tamen quocienscumque accipere voluerimus in defunctionibus parrochianorum nostrorum decimam decime iuxta leviticum ordinem in hereditatibus quas monachis de Petra reliquerint, que decima decima sit apreciata ad consilium proborum hominum et dent ipsi monachi denarios pro illa sicut valuerit et ipsi probi homines viderint pro bono.
De mobilibus vero retinemus nobis decimam. Relique totum de mobilibus habeant ipsi monachi de Petra liberum in perpetuum.
Actum est hoc IIIIº nonas junii anno Domini Mº CCº Xº, Era Mª CCª XLª VIIIª.
Ego G. episcopo tirasonensis laudo + et confirmo.
Ego P. Pedriç calataiubensis archidiachonus laudo + et confirmo. Ego G. Frontini prior sancte Marie de Calataiub laudo + et confirmo. Ego Egidius de Mercat tirasonensis canonicus laudo + et confirmo. Ego Augustinus tirasonensis ecclesie canonicus laudo + et confirmo. Ego Florencius archipresbiter in Calataiub laudo + et confirmo.
Ego frater Martinus de Villafelici canonicus tirasonensis et monachus pruliacensis scripsi et hoc + feci.
In Christi nomine.
Sit notum cunctis presentibus et futuris, quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, volentes semper ea operari que corpus et anime expedire videntur, idcirco ob remedium anime mee et parentum nostrorum, damus et plenam concedimus licenciam et potestatem corde bono et animo volenti domino Deo et beate Marie de Petra, et vobis dilecto nostro Poncio venerabili abbati et universo conventui eiusdem et successoribus vestris in perpetuum, vendendi, impignorandi, comutandi, seu quocumque modo volueritis alienandi cuicumque et quibuscumque volueritis, grangias illas vestras scilicet Perils et vilar de Saltse, que sunt in termino de Turol, quas dominus rex pater noster bone memorie quondam monasterio vestro de Petra dederat et concesserat, ob remedium anime sue et successorum suorum.
Concedimus itaque et per nos et nostros omnes perpetuo confirmamus, omnes grangias illas, omnibus illis quicumque sint qui eas in vobis habuerint racione emptionis, inpignoracionis, comutattionis, aut alia qualibet alienacione a vobis facta eisdem qualibet modo vel qualibet racione, ad habendum et tenendum et iure hereditario possidendum, ad omnes eorum voluntates inde per secula cuncta faciendas.
Si vero forte vos vel successores vestri aliquo tempore, aliquos populatores in locis predictis populare volueritis, liceat vobis eos ibidem populare ad quocumque volueritis consuetudinem vel forum, et sicut melius et utilius expedire videris [....] monasterio vestro supradicto, sine nostro et nostrorum retentu, et sine contradictione alicuius persone viventis.
Datum in obsidione de Castelfabib, kalendas julii sub Era Mª CCª XLª octava, anno Domini Mº CCº decimo, per manu Ferrarii notarii nostri, et mandato nostro scripta a [Bereng]ario de Parietibus.
Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Garssia Romei, Atto Orella. [2ª col.] Blaschus Maça, Gombaldus de Tremaceto, Johannes Garcez de Ciresola, [3ª col.] Petrus de Villa Rotunda, Martinus Egidii de Tramacastel, Petrus Lupi de Sadava.
Sig+num Berengarii de Parietibus, qui mandato predictorum suprascripsit, loco, die, mense, era et anno prefixis.
In Dei nomine.
Hec est carta de auctoritate et de venditione, quam facio, ego, Ponç Dei gratia, abbas de Petra et totus conventus eiusdem monasterii, bono animo et spontanea voluntate, quod vendimus vobis P. Sesse, et vestre uxori domine Belengarie, Peralillos et Cellerosos, casas et ortos, et molinos, et aquas, et pastos, et ligna, et vineas, et totum heremum et populatum, sicut nos melius habemus, vel habere debemus.
Et habet afrontaciones, ista venditio de Peralillos, et de Cellerolos, de parte de Turol illud barancum, quod est inter Perales e Las Covas, et de alia parte versus Alfambram, illa azud, de los molinos de Peralillos, sicut barango tallant qui est endret d'azud, e de parte Villar Plano, sicut aque vertunt, de la roca quam homo [videlicet] de Perales, per quam rocam transit via que vadit ad villar plano, et de porto Escoriolla sicut aque vertunt, que veniunt in rigo de Alfambra, et sicut [tenet] terminum de Cellerolos, per mille et dece morabetinos bonos de auro et recti ponderis, alfonsis, aliala paccata, de quibus summus bene paccati ad nostram voluntatem, et stamus inde de manifesto omni tempore.
Sed sciendum est quod in predicta vendicione, et hereditates retineo ego abbas de Petra et conventus eiusdem monasterii, ecclesiam cum suis directis, decimam scilicet et primiciam, de panibus, et de fructibus, et de omnibus ganatis qui ibi erunt.
Et ego P. Sesse, et mea uxor Belenguera promitimus per nos et nostris, quod predictas decimas, et primicias donemus et dare faciamus, de omnibus fructibus et ganatis qui in predicta hereditate erunt bona fide et sine ingenio.
Et ego abbas de Petra, et conventus eiusdem monasterii sic vendimus et quitiamus vobis P. Sesse, et uxori vestre dommpne Belengarie, et filiis vestris, et omni vestre proienie predictam hereditatem, per vendere et dare, et inpignorare, et facere totam vestram voluntatem vos et vestri per omne tempore.
Et ego Ponç Dei gratia abbas de Petra et conventus eiusdem monasterii damus vobis, P. Sesse, et uxori vestre dompne Belengarie fidanças de salvetate de suprascripta venditione per forum terre, G. Romeo et M. Sanç.
Testes Dominico Panicio, et P. Munnoç.
Facta carta apud Calataiub, per manum Mengoti scriptoris G. Romei, mense octobris Era Mª CCª XLª VIIIIª,
ABC ABC ABC
In Christi nomine.
Sit notum cunctis, quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, attendentes quod quicquid monasteriis et locis religiosis in presenti misericorditer largitur, ab eo qui bonorum omnium est [tri]butor in eterna vita remuneratur; ob remedium et salutem anime nostre et parentum nostrorum libentes et voluntarii, per nos et omnes successores nostros damus inperpetuum et cum hoc publico privilegio nostro perpetuo duraturo concedimus et laudamus domino Deo et eius gloriose genitrici semper virginis Marie, et vobis dilecto nostro fratri Poncio venerabili abbati de Petra, et per vos eidem monasterio vestro de Petra et universis fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris, omnes tendis sive operatoria nostra que nos habemus et habere debemus infra muros ville de Calataiub vel extra in aliquo loco.
Ita quidem, quod tendis sive operatoria illa vos et omnes successores vestri conducatis sive logetis cuicumque vel quibuscumque volueritis, et magis placuerit vobis, de quorum logerio accipiatis et retineatis semper vobis et monasterio vestro, mille solidos vel centum morabetinos alfunsinos in auro singulis annis, [in] beneficium a nobis vobis et monasterio vestro de Petra in perpetuum assignatos.
Residuum autem totum illius logerii quodcumque fuerit, vos et omnes successores vestri dabitis singulis annis fideliter et sine omni diminucione in pace, illi vel illis quibus nos vel nostri voluerimus aut mandaverimus, verbo vel scripto aut alio quolibet modo.
Verumtamen et statuimus atque mandamus, quod de residuo illius logerii levatis prius mille solidis supradictis, redirigantur et rehedificentur ac preparentur semper prefate tende et operatoria nostra, quandocumque fuerit necesse.
[.....] autem superaverit inde, reddietur et tradatur nobis vel nostris, prout a superioribus continetur.
Datum apud Calataiub, XVIIº kalendas januarii, per manu Ferrarii notarii nostri et mandato nostro et ipsius scripta a Berengario de Parietibus, Era Mª CCª XLª nona, anno Domini Mº CCº undecimo.
Signum + Petri Dei gratia regis Aragone et comitis Barchinone.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Garsias episcopus tirasonensis. Peregrinus prior Montis Aragone. [2ª col.] Eximinus Cornelii. Garsias Romei. Michael de Lusia. [3ª col.] Eximinus de Ayvar. Martinus Enegez. Assalittus de Gudal. [4ª col.] Petrus de Navascos. Fortunius Aznarii. Petrus majordomus.
Sig+num Berengarii de Parietibus, qui mandato domini regis et Ferrarii notarii sui hoc scripsit, loco, die, era, et anno prefixis.
In Dei nomine et eius gratia.
Notum sit cunctis presentibus et futuris, quod ego M. Xemeno facio convenienciam cum monachis de Petra sub tali modo, quod vendam omnem hereditatem meam in Molina, et emam hereditatem de pecunia illa in Somet, et teneam illam in omni vita mea, et faciam de fructu eius omnem voluntatem meam in vita et in morte, et de omni alio meo mobili quod modo habeo et de cetero habitura sum. Radicem vero ullo modo vendere vel inpignorare vel alienare possim.
Si autem quod absit pervenero ad aliqua adeo gravissimam infirmitatem ut rebus meis providere non possim, accipiant monachi universa mea mobile scilicet et immobile et providant mihi secundum quod definitum est in presencia domini M. quondam episcopi de Sigonça, et P. abbatis de Petra, scilicet ut locent mihi unam ancillam, quam ipsi vestiant pascant et calcient et mihi serviat et, XXX fanecas tritici unoquoque anno scilicet in refeccione ambarum, et VIII alqueces vini, et II arrovas casei, et I arrovam olei, et XL solidos pro expensa, et unum porcum, et moleam semper in eorum molendinum absque maquila.
Et nos P. abbas et prior et conventus de Petra concedimus vobis M. Xemeno pro bona fide et sine malo ingenio hec quod supradictum est.
Insuper damus vobis illum palomar quam habemus in Somet cum illa domo que est iuxta illud et ortum ad voluntatem vestram, et hec tamen in vita vestra.
Insuper concedimus vobis sepulturam in Orta sicut vos et maritus vester promisistis, nisi domnus abbas et conventus de Orta aliquam super hec erga nos et vos egerint dispensacione.
Factum est hoc in Petra in die sanctorum Fabiani et Sebastiani in presencia domini M. episcopi, et P. abbatis de Petra, pro fide et sine malo ingenio, prout melius et sanius dici et intelligi potest, sub Era Mª CCª Lª.
Ego frater D. Romeus iussus scribsi et hec + feci.
Testes domnus M. episcopus in cuius presencia actum est. Martinus de Canis et P. monachus, Martinus de Sant Martin, P. Garciae, J. Dominici, Olivero, J. Palmero.
ABCDEFGHK
In Dei nomine et eius gratia. Hec est carta et auctoritate et de vendicione quam facio ego dona Maria nieta de Petro Secundo in voce de Ysabel filia de Petro Congel, et mea que est.
Placuit mihi quod vendo vobis don Michel filio de don Melian, uno campo in termino de Ceç quod Petro Congel lexave a sua filia. Abet afrontanones de una parte campo de Dominico Cornel, et de alia parte via, et de alia parte campo de Johan d'Espinosa, sicut iste iamdicte afrontationes includunt vel dicidunt per circuitum sic vedimus vobis predicto campo toto abintegro con suas entradas et suas exidas soltamente per XII solidos de de monete curribile aliala paccata de quod ego Maria sum vestra paccata [...] inde de manifesto homni tempore.
Et ut habeatis vos don Michael, predicto campo salvo et libero et quitio per vendere et dare et impignorare et per facere inde tota vestra volumptate ab [habetat] sicut de vestra propria inde ipsa causa vos et filii vestri et omnis generacio vestra per secula cuncta, amen.
Et ut firmiter et melius sitis securo ego dona Maria dono vobis don Michael fidancias de salvetate per forum terre per salvare vobis predicto campo, don Julian de Barrinou et Guillem Ardallans.
Sunt testimonias de hec supra scripto, don Johan Cantarer, et Petro de Ceç.
Facta carta mense agusto Era Mª CCª Lª. Johan de Foces scripsit.
Ad noticiam cunctorum presencium ac futurorum perveniat, quod ego frater Xemenus dictus abbas de Petra cum voluntate et assensu tocius conventus, damus et concedimus vobis dompne Berengarie uxori dicte dompni Petri Sesse vestrisque filiis Petro et Sancio vestreque etiam posteritati, ecclesiam nostram de Perales cum omnibus possessionibus suis atque pertinenciis silicet que pertinent vel pertinere debent, plene et integre habeatis et possideatis iure perpetuo vos et filii vestri et totalis vestra posteritas.
Tali tamen conveniencia ut nobis et domui nostre de Petra teneamini de iure redere singulis annis et hoc perpetuo, tributum hoc silicet XX et V fanecas tritici et XXV fanecas ordei ad mensuram de Torol. Ita quod semper persolvatur ad festum sancti Michaelis absque aliqua contradictione sive gravamine in domibus nostris que sunt in Torol, et ut dentur que superius dicta sunt hominibus nostris sive monachis sive fratribus ibidem commorantibus sive venientibus.
Et si aliquis de genere vestro contra hoc quod institutum est inter nos et vos rebellaret non persolvendo nobis et domus de Petra dictum tributum, nos nostrique successores et dicti monachi domus de Petra reciperent predictam ecclesiam de Perales in propriam potestatem sine contradictione cum omnibus iuribus suis atque pertinenciis perpetuo possidendam.
Et si vos dompna Berengaria et filii vestri silicet Petrus et Sancius vestrique successores compleant totum hoc sicut iam superius dictum est, habeatis et posideatis supradictam ecclesiam cum omnibus possessionibus et pertinenciis suis sicut superius dictum est, nunc et inperpetuum plene et integre, sicut melius dici vel intelligi potest.
Si qua vero persona ecclesiastica voluerit contra vos et filios vestros sive posteritate vestram de predicta ecclesia querimoniam proponere, sicut de cenis et aliis questis que ad episcopum, vel archidiachonum, vel ad archipresbiteum pertinent, nos monachi de Petra per nos et successores nostros teneamur respondere pro vobis et defendere querimonie tocius causam ecclesie supradicte.
Huius rey testes sunt qui hoc in capitulo monacorum de Petra conceserunt libenti animo, frater Petrus de Tarraga prior qui hoc sig+num fecit. Et frater Sancius subprior qui hoc sig+num fecit. Et frater Dominicus sacrista qui hoc sig+num fecit. Et frater Johannes major cellerarius qui hoc sig+num fecit. Et frater Ennecus cantor qui hoc sig+num fecit. Et frater Vitalis hostiarius qui hoc sig+num fecit.
Sig+num mei Egidii qui hoc rogatu predicti abbatis et conventus propria manu scripsi.
Et ego frater Xemenus abbas dictus de Petra qui suprascripta superscripcionem sigilli nostri munimine confirmo Era Mª CCª L IIIIª.
Lites que compositione amicabili sopiuntur, scripture debent memorie comendari, ne denuo citra ea que de assensu partium spontaneo sunt statuta, temeritate quorumlibet questio recidiva consurgat.
Ad cunctorum igitur qui hec audierint noticiam volumus pervenire, quod cum inter venerabiles Guillermum de Monte Rotundo magistrum et fratres domus milicie Templi ex una parte, et reverendos Eximinum abbatem et conventum de Petra cisterciensis ordinis et diocesis tirasonensus ex altera, super decimis proventuum Ville Felicis, et caldarie tincturie ac quarundam tendarum de Calataiub, quos quidem proventus memorati abbas et conventus ex donatione inclite recordationis domini Petri illustris regis Aragone adepti sunt in presentia delegatorum iudicum questio verteretur, predictis magistro et fratribus asserentibus decimas ipsorum proventuum ad se ex donatione bone memorie domini Raimundi Berengarii comitis Barchinone et principis regni Aragone, successoribus etiam ipsius eandem donationem approbantibus pertinere.
Tandem cum inter partes super hiis esset aliquandiu coram memoratis iudicibus litigatum, de utriusque partis assensu, mediantibus iudicibus ipsis et aliis magnis viris prudentibus et discretis, inter partes memoratas, huiusmodi compositio intercessit.
Ut videlicet dicti abbas et conventus de Petra et successores eorum omnes pro decimis proventuum predictorum et quorundam etiam aliorum locorum et rerum dicti monasterii que inferius exprimentur, centum quinquaginta solidos jaccensis monete curribile, prefatis magistro et fratribus ac domui militie annuatim in festo assumptionis beate virginis persolvere perpetuus temporibus teneantur.
Quia cum locus ipse de Petra in quo eiusdem abbatis monasterium est fundatum, et grangia que dicitur Vilar de Salz, necnon et triginta kafizcia salis in salinis de Monterd a recolende memorie regibus Aragone eidem monasterio [....] fuerunt liberalitate concessa, et supradicti magistri et fratres [ra]tione premissa decimas de eis poterant a nominatis abbate et conventum exigere, predictis mediatoribus tractantibus [actum] est inter partes, ut ipsi abbas et conventus et successores eorum omnes a prestationes decimarum de proventibus v[estro]rum locorum et kafizciis salis, per solutionem predictorum CL solidorum penitus reddeantur inmunes.
Statutum etiam fuit partibus consentientibus inter eos, ut de premissa pecunia percipiant magister et fratres ac successores eorum perpetuo, quinquaginta solidos in reditibus Ville Felicis, et alios L solidos in reditibus caldarie de Calataiub, atque in illis que de premissis tendis provenient, alios quinquaginta. Quod si forte predicta omnia Villam Felicem videlicet, caldariam, et tenda[s] vel aliquod horum trium in personam vel personas alias seu loca, ratione aliqua transferri contigerit, significetur antea comendatori de Alhambra qui pro tempore fuerit, et tunc res que transfferetur ex illis, cum honere suo transeat, domui scilicet militie sua iusticia conservata, et a solutione predicte pecunie quantum illud fuerit, monasterium liberetur.
Actum est hoc Ylerde, VIIII kalendas marcii, anno verbi incarnati Mº CCº sextodecimo, Era Mª CCª Lª quinta.
Sig+num fratris Guillermi de Monte Rotundo magistri domus militie Templi, in Provincia et quibusdam partibus Hyspanie. Sig+num fratris Petri de Pertegaz, comendatoris domus militie de Alhambra. Sig+num fratris Bernardi de Campania, comendatoris domorum militie de Riparia.
Sig+num Eximeni abbatis de Petra. Ego frater Dominicus sacrista de Petra, subscribo, et hoc signum + facio.
[Sig+num] fratris A. abbatis Populeti. Sig+num fratris Geraldi de Stabulo domus populetensis.
[Sig+]num Guillermi de Cervaria. [Sig+num] Arnaldi ylerdensis precentoris. Sig+num Guillermi de Calidis, archidiaconi Ripacurcie. Sig+num Andree. Signum + B. [.....]. [Sig+num ..... .....] iuris qualisqualis minister et ylerdensis canonicus subscribo. Ego magister Vitale archidiaconus terraconensis domini pape subdiachonus, sub+scribo.
Signum + Bononati canonici ylerdensis, qui hoc scripsit, loco, die, anno, et era prefixis.
In Dei nomine et eius gratia.
Hec est carta donationis et confirmacionis, quod calataiubense concilium cotidie videns et audiens Andream Habib cum filiis et amicis suis clamantem et conquerentem de injuriam et dampno, que passus fuerat, et a consilio postulantem misericordiam, misertum esse fui concilium, et ut ipse et filii eius et posteritas eius esset sine querimonia de concilio et viverent in concordia et pace cum eo, calataiubense concilium dedere ei illos canizares de Carenas in illo rivo de Somet, heremum et populatum, sicut aque currint undique, et de illa era, et de illo canare que fuit de Sanctio Arafena, usque ad illum canalem de Petro Perez qui est sursum iuxta illum locum quod dedit concilium ad Johannem Dominicum.
Et P. Esquierdo judex frater Dominici Bermundi, et isti alcaldes videlicet, Menguiro, et Micael Gambron, Dominico Alhobero, et Micael Monioz de Monjo Alcalde, et Martin de Torres, fuerunt pro mandamento de concilio et apedgaverunt predictam hereditatem, et ad vocem de Andreo Habib miserunt in eam P. Perez de Terer, et filios de Abehabib, Christofalum scilicet et Johanne, ut predicta hereditas sit de Andreo Habib et de filiis eius et de sua posteritate, per vendere et impignare, et ad totam eorum voluntatem facere, et [u]t concilium disfaciant illos canares de illo rivo.
Fuerunt autem fidiatores de salvamento pro consilio ad Andream Habib et ad suos filios, Micael Azahrano, et Bartholomeus archipresbiter, et Johannes de Magora ierno de Abudent.
Testes qui in loco fuerunt, P. Perez, Egidius eius filius, Lop Galindez de Terrer, Julian Çedmir, et Johannes de Magister, et Mengomeguez ierno de Monzo alcalde, Andres Paian.
Mediante januario Era Mª CCª VIIª.
In Christi nomine et eius gratia.
Ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone, et marchio Provincie, facio hanc cartam donationis atque confirmationis tibi Andree Habib.
Placuit mihi libenti animo et spontenea voluntate, quod dono atque concedo tibi Andrea et omnibus filiis tuis, et omni generationi et posteritati tue propter multa servicia que mihi habes facta totam illam hereditatem de Carenas cum ipsa turre et cum suo corral, et cum omnibus terminis et pertinenciis suis heremis, et populatis, cum aquis cum paschuis, et cum omnibus aliis que ad illam hereditatem ullomodo pertinent vel pertinere debent, et cum ingressibus suis.
Sunt autem termini de illa hereditate, sicut aque discurrunt undique, et per omnes partes et de illa era, et de illo canare quod fuit de Sancio Arafena, usque ad illum canarem de Petro Pedriz, qui est sursum justa illum locum, quod dedit consilium ad Johannem Dominicum.
Sicut ab illis terminis clauditur et terminatur supradicta hereditas, sic ego dono atque concedo tibi Andrea, et omnibus filiis tuis, et omni generationi et posteritati tue, quod tu Andreas et omnes filii tui, et omnis generatio et posteritas tua, habeatis et teneatis illam hereditatem liberam francham, et ingenuam per donare per vendere, et per inpignorare ad quamcumque personam volueritis, per secula cuncta amen.
Salva mea fidelitate, et de omni mea posteritate per secula cuncta amen.
Volo etiam atque mando, quod si aliquis homo in illam hereditatem contra tuam voluntate intraverit, per peschare vel per pasturare, vel ullam aliam vim in illa hereditate tibi fecerit, quod pectet michi mille solidos, er perdat meum amorem.
Signum + Ildefonsi regis Aragone, comitis Barchinone et marchionis Provincie.
Facta carta in Calatajub, mense augusti, Era millesima CCª VIIª, regnante me rege in Aragone et in Barchinona et in Provincia, episcopo Martino in Tirassona, episcopo Petro in Cesaraugusta, episcopo Guillermo Petri in Ilerda, comitte Arnaldo Mir in Ricla, Petro de Castello Azolo in Calataiub, Sancio Necons in Darocha, Blascho Romeu maiori domo in Cesaraugusta et in Feriza, Petro Ortiz in Aranda, Ximino de Orrea in Epila, Artaldo in Alagon, Blascho Maza in Borja, Forturgo Aznariz in Tirasona, Galindo Ximeniz in Belxit, Petro de Arazuri in Oscha, Berengario fratre domini regis abbate in Monte Aragonis, Peregrino de Castello Azolo in Alchezar et in Barbastre, Deusajuda in Sos, Petro Lopiz in Lusia, Gombaldo de Benavent in Bel, Lofarent in Luna, Arpa in Loarre, Ximino de Artusela stando alferiz domini regis.
Ego Bernardus de Calidis scriba domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc sig+num.
Signum + Petri regis Aragone et comitis Barchinone.
Testes huius confirmationis P. regis Aragone sunt Blascus Romei, Lupus de Aivar, Lupus de [Ayvar], Garcia de [......ena].
In Dei nomine.
Ego Ildefonsus Dei gratia rex aragonensis, comes barchinonensis et marchio Provincie, facio hanc cartam donationis et confirmationis.
Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et propter servicium quod mihi fecistis, dono et concedo vobis, don Petro de Aierbe, illo meo prato, de Burbagana, scilicet de illa nochera de l'Aguila usque ad illam hereditatem de Eximino de l'Almunia.
Predictum vero donativum dono et concedo vobis ut habeatis et possideatis eum francum et liberum et ingenuum sine omni mala voce, vos et filii vestri et omnis generatio, vel posteritas vestra, per secula cuncta amen.
Salva mea fidelitate et de omni mea posteritate.
Signum Ildefonsi + regis aragonensis, comitis barchinonensis et marchionis Provincie.
Facta carta mense marcii, apud Oscam, Era Mª CCª XVª, regnante me Dei gratia, in Aragone, et in Barchinona et in Provincia. Episcopo Petro in Cesaraugustam, episcopo Stefano in Oscam, comite Arnaldo Mironis in Ricla, Petro Ortiz in Aranda, Petro de Castellazolo in Calataiub, Petro de Arazuri in Daroca et in Epila, Artal in Alaone, Blasco Maza in Boria, Ximino Romeo in Tarazona, Blasco Romeo in Cesaraugustam, Ximino de Artusella maiori domo, Gozalbo Capellino alferiz, Petro de Sancto Vincencio in Villella, Bertran de Sancta Cruce in Fariza.
Ego Johannis scriba domini regis precepto suo hanc cartam scripsi et propria manu mea hoc signum + feci.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Sciendum est quod Andreas Alfabib, et ego Maria uxor eius, bono animo et spontanea voluntate, damus Deo et gloriose virgini Marie, et vobis domno Willelmo abbati de Junceria, et conventui eiusdem loci presenti atque futuro, pro amore Dei et remissione peccatorum nostrorum, necnon et pro animabus omnium antecessorum et successorum nostrorum et omnium christianorum vivorum et defunctorum, et per omni parte hereditatis nostre, et omnia mobilium, que pertinebat Dominico filio nostro monacho sancte Marie de Junceria, totam hereditatem nostram de Carenas, heremam et populatam, et totum quod ibi habemus vel habere debemus, cum libero introitu et exitu, cum aquis, lignis, herbis, pascuis et omnibus suis pertinentiis sicuti terminata est, ut habeatis et possideatis iure hereditario nec et in perpetuum, ad omnem vestram voluntatem inde faciendam per secula cuncta.
Et nos facimus vobis et vestris hanc convencionem, quod voluntarie et libenti animo adiuvabimus vos et vestros, in hedificacione et constructione supradicti loci in vita et in morte.
Et est sciendum quod supradictus domnus Willelmus abbas de Junceria, et fratres eius, et supradictus Dominicus filius supradicti Andree et Marie uxoris eius, tenuerunt se per paccatus de omni parte hereditatis et mobilium quam supradictus Dominicus debebat accipere, pro supradicta hereditate de Carenas quam iam in dono acceperant.
Hoc supradictum donum laudaverunt et otorgaverunt filii supradicti Andree, Johannes, et Petrus, et Eulalia soror eorum, et Petrus Pardus maritus eius, iam dicto domino Willelmo abbati et fratribus eius, et supradicto Dominico monacho de Junceria.
Iterum sciendum est quod dompnus Willelmus abbas de Junceria et fratres eius, susceperunt Andream Alfabib et dompna Mariam, uxorem eius, in omni beneficio et societate domus sancte Marie de Junceria, in vita et in morte, et cum defuncti fuerint persolvent per eis tantum servicium quantum per uno monacho, et ipsi promiserunt quod pro amore Dei et remissione peccatorum suorum, et pro Dominico filio suo, semper facerent bene domui sancte Marie de Junceria, et domui de Carenas, et habitatoribus earum.
Factum est hoc, in presentia domini Petri cesaraugustani episcopi, et comitis Roderici, et fratris Petri de Pedrecelz, monachi de Junceria, anno ab incarnatione Domini millesimo Cº LXXº IIIIº, Era Mª CCª XIIIª.
Huius rei testes sunt Petrus Albane, Johannes Cid, Ciprianus presbiter, Johannis Calabacer, Dominicus Sororgius, Andree Alfabib, et Johannes Heçbah, Sebastianus [...] nepos Andree, et ego Benefi[...] qui iussu dompni Willelmi abbatis et Andree scripsi hanc cartam.
Actum est hoc in Calataiub mense febario, III idus eiusdem mensis, regnante Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona et in Provincia, episcopo Johanne Frontino in Tirassona, episcopo Stephano in Hosca.
In nomine Domini.
Notum sit omnibus quod ego Martinus de Marta, et uxor mea Marta cum filiis et filiabus nostris damus et vendimus tibi Petro de [Vi]lladello priori Petre, et fratribus tuis ibidem morantibus monachi et conversis presentibus et futuris, necnon et monasterio [Populeti] unam peciam de terra in fundo de illa plana, et affrontat ex una parte in vestro honore, ex duabus partibus in honore dompne Tote, ex altera in via publica.
Quantum igitur istis claudit affr[ontatur] totum donamus vobis ac vendimus fideliter et sine vestro vestrorumque enganno pro salute animarum nostrarum et parentorum meorum, ut beneficiorum [.....]lium monasterii Populeti, et Petre efficiamur participes, pro precio placibili, videlicet LXV [...] publi[... ..... .....], et de nostro nostrorumque iure et posse mittimus predictam peciam cum [.....] suis directis in vestrum vestrorumque ius et posse, ut habeatis et possideatis illam iure hereditario ad omnem vestram voluntatem ibi et inde facienda sicut melius dici vel intelligi potest ad profectum vestrum per secula cuncta.
Facta est hoc IX kalendas februarii anno Domini Mº Cº LXXXº IXº, Era Mª CCª XXª VIIª, in presencia et videntia subscriptorum testium, Galindus judex, Florentius, Martinus piscator, Dominicus de Campell[o].
Et ego Martinus de Marta et ego Marta uxor eius nos simul per nos et per omnes nostros laudamus et concedimus et iussimus scribere hanc cartam, et firmamus appositis signis.
Sig+num Martini de Marta. Sig+num uxoris eius Marte. Sig+num Bartolomei Guerrero.
Berengarius scripsit.
Ad noticiam omnium presencium et futurorum perveniat, quod ego A. Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone, et marchio Provincie, ob remedium anime mee predecessorumque meorum, dono laudo et concedo imperpetuum Deo et ecclesie sancte Marie de Perals totique conventum eiusdem loci, presenti et futuro, omniam decimam et iura que habeo vel accipere debeo in ipsis salinis de Ferreria, que omnia predicta [ecclesia], et ibi Deo servientes, libere et quiete habeant et accipiant, imperpetuum, sine aliam interdictionem.
Constituo itaque et firmiter mando, omnibus baiulis qui constituti fuerint in Daroce [ut] bene et in pace, donent et persolvant, atque accipere dimitant, predicte ecclesie et conventui, predictam decimam, et omnia iura mea illarum salinare.
Datum apud Petram Latam, mense marcii, sub anno Domini Mº Cº XCº.
Sig+num Ildefonsi regi Aragone, comite Barchinone et marchione Provincie.
Sig+num infantis Petri filii regis Aragone.
Sig+num R. de Vill[a]mulare. Sig+num Gaufredi de Rocabertino. Sig+num A. de Alagone.
Sig+num Johannis de Ba[r]ch[inone], domini regis notarii qui hanc scripsit, mense et anno quo supra.
In nomine Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Notificetur cunctis presentibus atque futuris, quam ego Lupus de Barea bono animo et spontanea voluntate dono, offero, et cum hac presentis scriptura trado quandam hereditatem quam comparavi a Sancio Uilelmo, domino Deo et beate Marie domui de Peralis, que a domino rege Ildefonso qui nunc inclite regnat vocatur Gratia Dei, ad habendum et possidendum plenarie, absque ulla diminutione, cum domibus casalibus, ortis ortalibus, cultum et incultum, et siqua iura in molendinis habet ut melius dici vel intelligi potest, et est omnia suprascripta in aldea de Vilar Cremad et in terminis eius.
Sed ego prescriptus Lupus hanc predictam donationem facio ob remissionem peccatorum meorum et parentum meorum et ut sim particebs omnium beneficiorum monasterio Populeti et sibi subiectis, ut Deus sit mihi propicius in extremo examine.
Sed ego Petrus de Talladello recepto tanto beneficio, cum voluntate et assensu fratrum meorum coligo te Lupus in omnibus beneficiis nostris, ut cartam faciam pro te in vita et in morte quantum ex uno de familiaribus et benefactoribus nostris.
Et si Deo instigante volueris venire ad ordinem nostrum recipiemus te.
Actum est hoc pridie kalendas novembris, Era Mª CC. XXX.
Sig+num ego Lupus de barea qui hanc cartam scribere mandavi testibusque firmare rogavi.
In nomine domini nostro Jhesuchristi.
In patulo fiat omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et marchio Provincie, ob remedium anime mee et parentum meorum dono laudo atque in perpetuum concedo, domino Deo et beate Marie et monasterio de Petra, et tibi Gaufrido eidem monasterii abbati, et universi eidem ecclesie conventui tam presenti quam futuro, per me et per omnes successores meos, illud castrum de Petra, cum omnibus terminis suis et pertinenciis, cum aquis et silvis, cum omni alodio culto sive inculto, ita sine aliqua retentione predictum locum vobis trado a dominio meo iure, in vestrum ius transmito ad omnes vestras voluntates faciendas, ut ubiqueque vobis placuerit in terminis eiusdem loci in honorem Dei et beate Marie ad cellebrandum divinum officium monasterium cisterciensis ordinis edificetis.
Dono insuper predicto monasterio vilare de Salice cum medietate totius hereditatum sive alodii que est inter castrum sancte Eulalie et predicto vilare de Salice, et sit [..... ..... ..... .....] de Salice, quod afrontat ex una parte versus illam cequiam maiorem que discurrit inter vilarium Cremat et vilar de Salice, in illa scilicet cequia que "Madre" vocatur, de alia vero parte in illa serra que est versus Abinrabim sicut aque dicurrunt de alia parte in extremitate ipsius vilarii videlicet in termino de Cella, de alia autem partem in honorem sancte Eulalie.
Iterum dono et vobis concedo duodecim etiam pareliatas adque iubatas alodii in rivo de Alfambra, sicut aque vertunt ex utraque parte in rivo sive valle de Alfambra.
Insuper dono laudo adque imperpetuum concedo, illud molendinum quem fratres de Alfambra nobis concesserunt, et sicut terminatur de predicto molendino, et aque discurrent versus Terol, usque sint complete duodecim parialate alodii in subriguo, ad annovem vel consuetudinem terre.
Et preterea dono vobis in castro de Sancio de Cornag duodecim parialatis alodii sive iugatas ad annovem.
Item dono vobis aldeiam de Cereloles, cum omnibus terminis vel pertinenciis suis sicut melius dici vel intelligi potest.
Dono etiam vobis aldeiam de Testos cum omnibus habitatoribus suis, presentibus atque futuris cum aquis, silvis, cum pascuis, cum omnibus terminis et pertinenciis suis.
Hec omnia itaque et suprascripta dono concedo et autorizo vobis in perpetuum libere et absolute, ac sine ullius contradicione homines et absque tocius calumpnie obiectione, ob remedium anime mee meorumque parentum, prout superius est declaratum, ut infra terminis predictorum locorum sine vestra licentia venari piscari vel aliquid agere quod vobis molestui sit, nemo presumat, ne eorum improbitate vestrum propositum impediatur.
Concedo necnon vobis, ut iuxta tenore apostolici privilegii inpetrati nullus prorsus detis decimas aut primicias de vestris laboraturis.
Et si aliqua ecclesiastica secularisve persona pro remedio anime sue offerre voluerit vobis de suo mobile sine immobile ratum habeatis a me rege, et a successoribus meis inperpetuum.
Ad ultimum dono vobis et concedo, quod in nullo terre mee loco leudam pedaticum sive ullum alium usaticum non detis, sed habeatis totum ademprivium vestrum in terra mea in emcionibus, in pascuis, in lapidibus et in aliis.
Siquis autem predictam contra donationem tam perfecte factam in aliquo venire temptaret, iram meam et indignacionem incurreret et mille morabatinos mihi pectaret.
Actum est hoc apud Calataiub mense madii, Era Mª CCª XXXª IIIIª, anno Domini Mº Cº XCº Vº.
Signum + Ildefonsus regi Aragone, comitis Barchinone et marchionis Provincie.
Sig+num infanti Petri.
[1ª col] Teste Raymundo Terrachone archiepiscopo. Raymundo in Cesaraugusta. Ricardo in Osca. Petro Cornelii in Uno Castello. Petro Sesse maiori domo. [2ª col.] Ferrarius Roderici domino in Daroca et Terol et Calataiub. Michaele de Sancta Cruce in Epila. Tarino in Tirasona.
Signum mei Bernardi de Valle + domini regi notarii.
Signum + mei Pelegrini, qui hoc scribi mandato Bernardini die et anno quo supra.
In nomine summe et individue Trine Unitatis unius et unice veritatis.
Notum sit omnibus presentibus atque futuris, quod ego Johannes de Mala Vella, bono animo et spontanea voluntate, per me et per omnes successores meos, in perpetuum laudo et difinio tibi domino meo, Petro, rege Aragone et comite Barchinone, omnia mea iura que aliquo modo habebam in castro de Petra, et in omnibus terminis suis; quod chastrum est in termino de Chalatajub.
Et hoc facio nulla penitus obpressus violentia, sed sicut superius dictum est voluntate spontaneo, et ideo accipio a vobis domino meo rege, inpresentiarum illam vestram hereditatem, que dicitur Alacho[n], cum omnibus terminis et pertinenciis suis, possidendam tantum modo in mea vita.
Et in omnibus et per omnia paccatus sum de vobis, et sicut predixi bona fide et sine omni enganno prenominatum chastellum de Petra, cum omnibus pertinenciis suis trado et difinio vobis per me et per omnes meos, ad omnem vestram voluntatem faciendam.
Testes sunt huius rei, don Michael de Lusia, et don Blascho Romeo, et don Garcia Romeo, e don Petro Navaschos.
Facta carta mense novembris, sub Era Mª CCª XXXª VIIIª.
Signum + Michael de Bordel qui per p[er]cept[or] Johannis de Mala Viella hoc scripsit.
Manifestum sit omnibus, quod nos frater Eximinus abbas, et totus conventus sancte Marie de Petra cisterciensis ordinis, per nos et omnes successores domus nostre, permutamus, ac tradimus in escambium, vobis domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum, comiti Barchinone, et domino Montispesulani, et vestris, castrum et Villa Felice quam dompnus P. rex inclite recordacionis, quondam pater vester nobis donavit pro anima sua, cum omnibus suis terminis et pertinenciis, et hominibus et feminis, cum dominicaturis, censibus, pernis [sic], cenis, questiis, toltis, fornis [sic], serviciis, adempriviis, jovis, et traginis, et cum omnibus omnino aliis exitibus, redditibus, et obvencionibus nostris, et rebus, seu hereditatibus, quos et quas ibi gratis, vel vi, per donacionem domini patris vestri, aut alterius persone, aut aliqua racione, vel aliquo modo, habemus, vel habere debemus, aut possumus cum pleno sennorivo, districto cum viis, aquis, pascuis, pratis, silvis, nemoribus, venatibus et garrigis, iriguo, secano, heremo, et populato, et cum ingressibus, et egressibus, et suis melioramentibus, et cum omnibus molendinis, excepto et retento nobis uno molendino unius mole tantum imperpetuum, quod ibi habemus ex defunctione Fortunii de Villa Felice.
Permutamus inquam predicta vobis domino regi, et vestris, pro tendis omnibus, et operatoriis cambiatorum, et fabrorum, et aliis omnibus tendis, et operatoriis, que vos habetis et habere debetis in alcaceria de Calataiub, intus et extra, et in aliis locis de Calataiubo, et pro salinis vestris de Monterde et de Avanto, et pro vinea qua vos habetis in termino Daroce, tradentes vobis pro escambio, corporaliter, ac donantes predictum castrum, et villam de Villa Felice, cum omnibus suis dictis pertinentiis, dominicaturis, et exitibus nostris, excepto dicto uno molendino tantum, ad omnes vestras vestrorumque voluntates, omni tempore faciendas, sicut melius dici et intelligi potest, vestro comodo et salvamento, et vestrorum.
Simili modo, nos Jacobus Dei gratia, rex Aragonum, comes Barchinone, et dominus Montispesulani, assensu, et consilio consiliariorum nostrorum, pro iam dicta Villa Felice, et suis pertinenciis, permutamus, tradimus, et concedimus, vobis abbati, et conventui sancte Marie de Petra, tam presentibus, quam futuris, imperpetuum, omnes tendas, et operatoria nostra predicta de Calataiub, et omnes salinas nostras de Monterde, et de Avanto, et vineam nostram de Daroca, cum omnibus eorum pertinenciis, et cum ingressibus, et egressibus, cum melioramentis, mittentes vos et domum vestram sancte Marie de Petra, inde in corporalem possessionem, et tenedonem, ad omnes vestras, vestrorumque voluntates perpetuo faciendas.
Adicientes ac firmiter statuentes, quod cambiatores, sive fabri, alibi non audeant facere, vel tenere operatoria, vel tendas, nec judei sua mercimonia vendere, nisi in illis locis, tendis et operatoriis, que vobis ut dictum est permutamus.
De quibus omnibus vobis et domui vestre semper legalem guirenciam, et defensionem faciemus, contra omnes personas.
Actum est hoc in Calataiubo, II kalendas januarii Era Mª CCª LVIIª, per manum P. Vitalis archidiachoni Tirasone notarii nostri, ab A. gramatico scripta.
Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragone comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: [1ª col.] S. episcopus Cesarauguste. G. electus Tirasone. [2ª col.] Eximinus Cornelii. P. Aones. Blascus de Alagon. [3ª col.] Peregrinus d'Aonensis. Acorelia. Arnaldus de Artusella.
Ego P. Vitalis Tirasone archidiaconus et notario domini regis, mandato domini mei regis, hec scribi iussi suumque signum aposui et hoc meum feci +.
Quam humana memoria cito libitus, scripti debent memoria comendari que fuerit in tempore, ne cum eo pariter elabantur, idcirco sciant presentes ac posteri, quod ego P. Munoz in mea plena memoria existens, divina tamen ductus compunctione, ob remedium mee anime et parentum meorum, do domino Deo necnon et gloriose virgini Marie, et vobis F. abbati totique conventui de Petra et successoribus vestris, grangiam que dicitur Çaragoçella irrevocabiliter prout sanius dici intelligi potest, cum C ovibus.
Volens et firmiter prestabiliens quatenus ipsa grangia cum omnibus bonis que deinceps ad hoc donavero vel prestabiliero sit semper ad usum et servicium infirmorum de Petra, ne liceat vobis vel successoribus vestris tam abbati quam conventui illud meum donativum factum vel faciendum in alios usus transferre vel comutare, nisi ut superius continetur.
Et si forte quod absit vos vel successores vestri qualibet racione ipsum donativum meum in alios usus transtuleretis, liceat mihi et successoribus meis qui bona mea possiderint vos super hoc firmiter distringere, et ad id ad quod donativum meum stabilitum est omnimodis observandum graviter vos compellant.
Actum est hoc VIIII kalendas decembris in domo de Petra, in presencia F. abbatis, F. Bernardi prioris, P. sancii infirmarii, P. Dominici cantoris, et Arnaldus Johannis cellerarii maioris.
Sig+num D. Juliani qui mandato ipsius hec scripsi et sigilli munimine roboravi, Era Mª CCª Lª octava.
ABC ABC ABC
In Christi nomine.
Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone, et dominus Montispesulani, attendentes quod ea que a predescessoribus nostris pie facta sunt et concessa, debemus inconcusse servare et liberaliter confirmatione nostre munire, idcirco ob remedium et salutem anime nostre et parentum nostrorum cum hac presenti carta perpetuo valitura, per nos et omnes successores nostros laudamus et concedimus ac perpetuo confirmamus domino Deo et eius gloriose genitrici, virgini Marie, et vobis dilecto nostro frater Eximino venerabili abbati de Petra et per vos monasterio vestro de Petra et conventui eiusdem presentibus et futuris, omnes cartas et donationes, et concessiones et libertates, et franchitates et inmunitates quaslibet a domino Ildefonso inclite recordationis rege Aragonum avuo nostro, et a domino Petro bone memorie patre nostro monasterio vestro de Petra concessas, et specialiter donationem et libertatem illam que continetur in privilegio domini Ildefonsi predicti avui nostri a Pelegrino scripto, mandato Bernardini tunc ipsius regis notarii, scilicet quod si aliqua ecclesiastica secularisve persona pro remedio anime sue offerre voluerit vobis aliquid de suo mobile sive inmobile, totum illud ex concessione nostra et successorum nostrorum libere inperpetuum habeatis.
Volumus igitur et statuentes firmiter precipiendo mandamus, quatinus omnia illa quecumque a predictis predecessoribus nostris vobis et monasterio vestro data sunt et concessa ullo modo, vos et monasterium vestrum et omnes successores vestri habeatis semper libere, et teneatis potenter et pacifice expletetis, sicut melius et plenius in vestris privilegiis dinoscitur contineri.
Quicumque autem ausu ductus temerario contra predicta venire attemptaverit, iram et indignationem nostram incurret, et post dampni illati prius in duplum plenarie factam restitutionem in mille morabatinis a nobis sine remedio punietur.
Data apud Calatajub, IIIIº kalendas septembris Era Mª CCª LXª secunda.
Signum + Jacobi Dei gratia rege Aragone, comite Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt; [1ª col.] G. episcopus Tirassone. Nuno Sancii. Petrus Ferrandi de Albarrazino. [2ª col.] Petrus Arcez de Aguilar. Petri Lupi de Sadava. Aznarius Layni. Ferrandus Petri de Pina. [3ª col.] Lupus Eximini de Lusia. Garcias Petri de Arbanes. Dominicus Lupi de Pumar. Paschasius Moinnoz de Turolio.
Sig+num Berengarii de Parietibus, qui mandato domini regis et Guillermi Rabaçie notarii sui, hec scribi fecit lodo die et Era prefixis.
Sea cosa connocida a los omes presentes e a los que serán, como nos dona Sancha Juvera, e dona Toda Pérez e dona Teresa Pérez, fillas de dicha dona Sancha, vendemos a vos don Xemeno abat e a todo el convent del monasterio de Piedra, a los que y son e a los que serán, las nuestras casas, que an affrontationes, el muro de la villa, e las casas de G[uillermo] Coro, e las de Mr. de Lérida, a la carrera pública.
Assí como estas affrontationes departen a derredor, assí vendimos nos avant dichas, dona Sancha, e dona Toda, e dona Teresa, por nos e por los nuestros, a vos avantdicho don abat e al convento, assí como es dicho de suso, las casas avant dichas, con sus entradas e con sus exidas, e con las pertenencias que a ellas perteneçen de çielo fasta el abisso, assí como mellor lo puede ome entellejer a buena intelligencia, que las casas avant dichas aiades posidescades e herededes, por vender por empennar, e por dar allá o quisiéredes e por far todas buestras voluntades, por todos tiempos, estis nuestro, ni de los nuestros retenimiento, ço es a ssaber, por doçientos e XX juzephios, buenos de oro e e peso, que prisiemos, de vos e somos buestras bien pagadas.
E que aquesta vendición seia estable e firme, damos nos dona Sancha, e dona Toda e dona Teresa, a vos don abat e al convent, de suso dicho, fidança, de salvedat, et es fidança don Pero Castiello.
E so dicho don Pero Castiello so fidaça de salvedat, a fuero de Toruel, de las avantdichas casas.
Esto fue fecho la prima sethmana, de abril, en la Era de mil e CC e LX e IX.
De ésto son testimonias, vededores e odidores e presentes don D[omingo] de don Julián, e don Pero Thomás, e don Enego Blascho.
Sig+num J. P. qui hoc scripi.
In Dei nomine et eius gratia.
Notum sit cunctis presentibus et futuris quod ego, Gundisalvus Petri Dei gratia dominus Moline simul cum uxore mea karissima dompna Santia Gomicii, sani existentes et in nostra plena memoria bona ducti volumptate, propter remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum vivorum ac defunctorum damus laudamus offerimus et confirmamus domino Deo et beate Marie et monasterio de Petra, et tibi dilecto nostro Xemeno abbati et conventui presenti et futuro eiusdem loci, illas scilicet domos nostras que sunt inter Sancta Maria de Collato et castrum judeorum.
Siquis autem homo vel femina christianus judeus vel paganus hanc nostram donationem quam nos facimus pro dono et animabus nostris, frangere vel rumpere voluerit vel attemptaverit, iram Dei omnipotentis et nostra habeat et habebit, et insuper nobis in coto CC morabetinis pectabit, et vobis predictis monachis dampnum in duplum restituet.
Facta carta apud Molinam, anno incarnationis Domini Mº CCº XXVIIIIº, mense januario, IIIº kalendas febroarii.
Testes, Munno Fernandez archipresbiter de Molina, Roy Perez maiordomo de don Gonzalvo, Gonzalvo Sanchez, Pero Ortiz, Domingo Gomez filio de Mr. de Torremocha. De exterminatione. Testes, don Mingillon de Garcia Blasco, Bicent Gil, Bernalt sobrino de don Beralt, Gomez clerigo de Santa Maria de Collado.
Et ego Johannes iussu domini nostri G. Petri hanc cartam feci, et hoc signum + propria manu.
Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis A. abbati monasterii de Petra et universis monachis eiusdem monasterii et vestris et eorum successoribus imperpetuum, ut quandocumque et quocienscumque aliquo vel aliquos milites seu alias quaslibet personas contigerit infirmari in vestro monasterio antedicto, et ibidem voluerint condere testamentum vel testamenta, quod quilibet monachorum eiusdem monasterii possit conficere dictum testamentum vel testamenta, et omnia instrumenta huiusmodi testamentorum que per monachos dicti monasterii confecta fuerint volumus et decernimus plenariam firmitatem habere ac si per scriptorem publicum essent facta.
Data apud Pozol, VIIIº idus madii anno Domini Mº CCº Lº primo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragone, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt, [1ª col.] P. Cornelii. [2ª col.] G. Romei, A. de Luna. [3ª col.] Egidius de Rada, S. de Antillon.
Sig+num Petri Andree qui mandato domini regis pro G. de Bello Loco notario suo hec scripsit, loco die et anno prefixis.