Incorporem una antiga transcripció d'un document de 1274 pel qual Jaume I atorga poders al canonge de Lleida Joan de Torrefreta, per tal que el represente en la causa del seu divorci de Teresa Gil de Vidaure
Noverint universi presentem paginam inspecturi, quod nos Jacobus, Dei gratia etc, constituimus, creamus et ordinamus certum et specialem procuratorem nostrum Johannem de Turrefreyta, canonicum ilerdensem licet absentem, in causa appellacionis divorcii matrimonii quam vertitur et verti speratur inter nos, ex una parte, et nobilem dompnam Teresiam Egidii de Bidaure, ex altera, coram summo pontifice vel delegatis seu auditoribus ab eo datis, et super aliis quibuslibet in romana curia agendis, faciendis seu inpetrandis a nobis, ad agendum, videlicet, et defendendum, ac impetrandum litteras simplices, et legendas, et contradicendum, et ad jurandum de calumpnia in animam nostram, et veritate dicenda, atque prestandum cuiuslibet alterius generis juramentum, et ad appellandum et prosequendum appellacionem, et ad constituendum seu substituendum alium vel alios procuratores, et ad revocandum eosdem quociescumque opus erit et sibi videbitur expedire, et omnia alia et singula facienda que nos possemus facere si presentes essemus.
Promittentes nos abere ratum et firmum quicquid per eumdem Johannem, vel constitutum seu substitutum, constitutos seu substitutos ab eo, in premissis vel aliquo premissorum, actum, procuratum, impetratum vel contradictum fuerit sive gestum, ac si a nobis personaliter esse actum.
Et volentes revelare ab honore satisdandi judicandum solvi dictum Johannem et constituale, constitutu, constitutus vel substitutos ab eo, promittimus sub ipoteca bonorum nostrorum judicatum solvi omnibus illis, quorum interest vel interesse poterit quoquomodo.
In cuius rey testimonium, presentem paginam sigilli nostri pendentis munimine fecimus roborari.
Datum Perpiniani IIº kalendas julii anno Domini Mº CCº LXXº quarto.