Documents del senyoriu d'Arenós
15 de maig de 2006
Incorporem 20 documents dels segles XIII i XIV, de procedències diverses, relatius a les terres castellonenques de l'actual comarca de l'Alt Millars, que composaven el senyoriu d'Arenós
Noverint universi quod nos, Jacobus, Dey gratia rex Aragonum, Mayoricarum, Valentie, comes Barquinone, et Urgeli, et dominus Monspesularii; licet nos concedimus vobis dilecto nostro Azeyt Abuzeyt nepoti Regis Miramolini, quod in tota vesta vestra non daretis quartum sive quartus, de aliquibus exitibus castrorum vestrorum, per nos et nostros succesores remittimus, absolvimus, et difinimus vobis predicto Azeyt Abuzeyt, et vestris succesoribus, et cuy et quibus volueritis in perpetum, totum illum quartum quem nos habemus, et habebimus, in reditibus et universis et singulis exitibus et probentibus castri et ville de Arenos et eorum pertinentium.
Yta quod vos et vestri heredes, aut quilibet alii, qui sunt domini dicti castri et ville de Arenos, non teneamini nobis nec nostri, nec quibuslibet aliis personis, de dicto quarto in aliquo respondere, nec illum tradere quartum seu donare; immo ab omni illo quarto et alia quilibet servitute, exactione, iure et jurisdictione nostra et nostrorum, nobis et nostris aliquatenus pertinente, habeatis absolutum et liberum dictum castrum et vilam cum suis pertinentiis universis.
Et ex nostra liberalitate, per nos et omnes succesores nostros, damus, concedimus, et laudamus vobis et vestris, et cui et quibus volueritis in perpetuum, in hereditatem propiam, francam et liberam, dictum castrum et villam de Arenos, cum hominibus et mulieribus christianis, sarracenis et judeis, habitantibus et habitaturis, cum pratis, pascuis, herbis, aquis, lignis, terminis, molendinis, fortitudinibus, bovatitiis, ribis, terris, ademprivis, venationibus, sitius, guarrigios, exitibus, cabalcatis, bayulis, mercatis, justiciis cibilibus et personalibus, omnibus melioramentis et suis pertinentiis universis a celo in abisum, et spetialiter in loco qui vocatur Mola, cum suis pertinentiis, et cum omne dominio et pleno iure nostro et in omet jurisdictione iuris, et facti, sine omnis retentione, quam ibi in predicto castro et villa de Arenoso, et dicti loci de Molina, nec in aliquibus supradictis non facimus nos et nostros ullo modo.
Extrahentes de presenti nos et nostros, ab omnibus et singulis supradictis, empcio dominium et posesionem vestram et vestrorum, et illorum quos volueritis, institutionibus et tradentibus, ad dandum, vendendum, pignorandum, alienandum, populandum, et ad omnes vestras et vestrorum voluntates, cui et quibus volueritis, liberi et perpetuo ferendas.
Datum Valentie, decimo kalendas januarii Era milesima ducentesima septuagesima sexta.
Sig+num Jacobi, Dei gratia Regis Aragonum, Mayoricarum, Valentie, comitis Barquinone et Urgeli et domini Montipesulanii.
In Christi nomine. Amen.
Innocestat presentibus et futuris quod nos, Azeyt Abu Zeyt, vel potius Vincentius, rex Valencie, nepos Almiramamolini; attendens quod principes tunc justitiam excolunt cum neminem ledunt, et ius suum unicuique tribuunt; hoc idem in iuribus Segobricensis ecclesie conservare volentes, licet non omnia que secundum divisiones inclite recordacionis regis Bambe, ab antiquo habuit partim a christianis partim a sarracenis detenta ei assignare possimus, quatenus tamen possumus procedere, cupientes omnia ea in presentiarum ad manus nostras, per nos et nostros tenemus, videlicet Arenoso, Montan, Castielmontan, Sirat, Tormo, Fuentes, Villahaleva, Villamalur, Bordelos, Arcos, Xoda, Buey Negro, Villamalea.
Et ex ipsa parte ea que in proximo volente Altissimo habere speramus, scilicet Ondam, Nules, Huxon et Almanera, cum omnibus terminis et pertinentiis suis, cum omnibus vallibus, montaneis, prout predicta castra versus Segobricam concluduntur.
Ex altera autem Alpuent, Cardeiheis, Andilla, Tuessa, Chelva, Dominio, Juliella, Liria et inde Murbedro, et omnia alia que infra ista versus Segobricam includuntur, Deum habentes pre oculis, et in remissionem peccatorum nostrorum, ab ista die in antea segobricensis ecclesie et venerabili carissimo amico nostro Guillermo, eiusdem in pastorem electo assignamus, concedimus, et damus, ut ex tunc tanquam diocesanus episcopus noster ea ad ius vestrum vestreque ecclesie habeatis, possideatis, et quatenus oportunum fuerit expletetis in eternum, et in seculum seculi usque in finem mundi, vobis et dicte ecclesie in civitate ipsa sive diocesi, castris et villis, omnia iura illa que in vicinis episcopatibus, videlicet conchensis, cesaraugustanensis, omnes ecclesie et matrices et alie percipere dinoscuntur ab integro assignando.
Promittentes vobis in eo qui dixit “Ego sum via veritas et vita”, quod in castris, villis, ruribus vel aldeis, de tam nominatis vel de aliis que infra concluduntur que iam habemus pro ut diximus cum, dante Domino, in proximo habere speramus, quam cito fidem et baptismum nostrum publicaverimus, in omnibus clericos vestros recipiemus ad omnia, que secundum canonicas sanctiones quibus diocessanus in sua potest diocesi injungere et mandare.
Hoc idem posteris nostris fidelibus filio et filiis districte mandamus, et eos ad hoc perpetuo obligamus, quod hanc concessionem nostram piam, justam, rationabilem, ratam, habeant, custodiant et conservent, et faciant bona fide quantum in eis fuerit inviolabiliter observari.
Nos autem, licet de fide nostra adhuc publicare nollumus, donec nostris commodis tempus adveniat oportunum, ab ista tamen die in antea, pro nobis et omnibus christianis nostris vos recipimus, quo ad omnia que episcopus potest in sua diocesi et in suos parroquianos, in nostrum episcopum et pastorem.
Actum est hoc apud Turolium, decimo calendas madii anno Domini millessimo ducentesimo trigesimo sexto.
Actum est hoc in presentia nobilis viri Petri Ferdinandi, domini dicte civitatis Sancte Marie de Albarrazin; et furtadi, militis ipsius Azeydi, testium ab ipso ad hoc rogatum.
Cum contencio esset inter venerabiles fratrem Andream episcopum et capitulum Valencie, ex una parte, et Blascum Eximini, filium quondam Eximini Petri de Arenosio, ex altera, super decimis valiis de Arenoso, coram nobis Jacobi, Dei gratia rege Aragonum, Maioricarum et Valencie, comite Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani, petebant namque dicti episcopus et capitulum, et dictum Blascus Eximini debebat et tenebat sibi facere homagium de decimis antedictis, ac ipsas plenarie eis dare; cum dictus Eximinus Petri quondam pater suis, de ipsis donacionem fecisset ecclesie Valencie.
Ad que dictus Blascus Eximeni respondebat quod dictum homagium eis facere non debebat, nec dare decimas antedictas, cum per ipsis iam fecisset homagium episcopo Cesarauguste.
Nos igitur, Jacobus, Dei gratia rex predictus, visis et auditis racionibus utriusque partis et diligenter intellectis, firmando pronunciamus quod si dictus Eximinus Petri fecit de dictis decimis donacionem dicto episcopo Valencie et eclesie, primo quam dictus Blascus Eximini fecisset per ipsis dicto episcopo Cesarauguste homagium, quod dicit qui fecisse, quod ipso homagio non obstante, teneatur facere homagium per predictis decimis dictis episcopo et capitulo Valencie, ac eisdem de ipsis decimis respondere.
Lata hec sentencia IIIIº idus febroarii anno Domini Mº CCº LXº VIIIº.
Hoc est traslatum bene et fideliter factum in loco de Arenos, quinta die mensis marcii anno a Nativitate Domini milessimo CCC XC quinto, sumptum a quodam privilegio in eodem utique sigilato, et in publica forma redacto, cuius tenor talis est:
Notum sit cunctis presentibus et futuris quod nos, don Blasco Eximenez, senyor de Arenoso, per nos et omnes succesores nostros, presentes et nascituros, damus, laudamus et inperpetuum concedimus vovis, omnibus hominibus et feminabus populatoriis habitantibus et habitaturis castri Arenosi et vestris succesoribus, scilicet omnes hereditates predicti castri, prout inter vos sunt divise et asignate vel de inde fuerint, ad omnes vestras voluntates et vestrosum succesorum.
A vos Francisco Perez, et Martin Gil, et Sancho Morello, et Andree de Vasaci, et Micaeli de Caballo, et Joanni de Coves, Eximenii de Rada, Dominico Perez de Calasanz, Petro Torlano, Joanni de Zaragoza, et omnibus aliis presentibus et futuris ibi comorantibus atque supervenientibus, et vestrorum successorum, damus inquam predictas hereditates francas, foras, quitas, de peyta et de monedaje, de cenis, de oste et cabalcata, quod non teneamini sequi, nisi tantum per terram nostram, quociescumque novis visum fuerit de dicta seda penitus faciatis novis et nostris.
Item, damus vovis populatoribus et vestris, et laudamus et concedimus, totam primiciam dicti castri, prout et vos et vestri sustineatis muros dicti castri, et carrerias et eclesiam et quidquid fuerit ministerium, libris, campanis, et omnibus aliis, ut melius videbitur vestre voluntati.
Predictas hereditates habeatis, teneatis, posideatis, cum montibus, planis, nemoris, lignis, cum venatione et piscariis pro omni rivo, cum caza, et aquis, ribis, et cum portis maximis et minimis, cum secano et sub riguo, cum omnibus arboribus paniferis vel impaniferis cuiusque generis sint, et cum pascuis, hervis viridis et siccis, et cum hermis et laboratis, et cum omnibus iuribus et pertinentiis, et apendenciis sive adjacenciis que dici vel nominari possint, sicut pertinet et pertinere debet predictis hereditatibus vestro bono intelectui et vestrorum, ad habendum, vendendum, dandum, permutandum, alienandum, atribuendum et quidquid volueritis faciendum, preter sanctis et personis religiosis; siquis autem quilibet posint tenere et excambiare et permutare solummodo novis et nostris faciat fidelitatem et homenaje, et sit ovediente cum bono basalo suo domino.
Et nos dominus Blascus Exemenez, per nos et nostros damus, laudamus et concedimus atque firmiter statuimus, quod vos populatores, vel qui post vos fuerint heredes vestri, quod in quolibet anno mitatis et eligatis justitiam et portelati cuiusque volueritis mitere et illi coram nostram representemini representari, et nos confirmemus.
Et quod inter vos factum fuerit et constitutum, omnia predicta et singula promitimus nos dominus Blascus observare et legitime complere, et nunquam in aliquo violare nec contravenire per nos et nostros, natos et nascituros.
Convenimus bona fide, quod contra hec non veniemus nec revocare faciemus nec consenciemus modo in presenti vel etiam in futurum, et ut hec omnia majorem obtineant roboris firmitatem, cum nostro sigilo pendente munimine roboramus et fixare mandamus.
Quod est actum apud Arenosum VIII idus aprilis anno Incarnationis M.CC.LXX primo.
Sig+num domini Blasci Eximenez, qui hec firmo.
Testes sunt Blascus de Alagon, Raymundus Eximenez, señor de Burriol, Spaniel de Capcella, Aznar Martinez miles, Blasci de Alagon.
Ego Rodericus vel Romerus Pauli, publicus notarius Cortes et juratus concilii, qui mandato Blasii Eximenez hec scripsi et munivi, sig+num feci, et suprapono ubi dicitur "mayorum".
Sig+num venerabilis Stefani de Ariniis, justicie dicti castri de Arenoso, qui iusi prefato originali huic traslatum autoritatem suam prestitit et decretum.
Sig+num Raymundi de Sancto Ilario, authoritate regia notarii publici per totam terram et dominationem illustrisimi domini regis Aragonie, qui hoc traslatum bene et fideliter trasladavi et scripsi, et cum suo originali comprobavi et autoritate dicti justicie eius iusu in hoc translatum aposuit, loco, die et anno in prima linea contentorum et clausi.
Quinto kalendas madii anno Domini millesimo CCC XIX. Aquest es translat bien et fielment sacado de una carta pública scripta en paper, la tenor de la qual es aytal:
Sit notum cunctis, quod ego dompnus Eximinus Petri confiteor et recognosco vobis dompno Açeyt Abuçeyt, netu Miralmomenini, quod vestra libera et spontanea voluntate fecistis donacionem michi et Blasco filio meo et nostris, in perpetuum, castrum de Arenoso cum carta, et in dicta donacione retinuistis vobis quod in tota vita vestra ego et dictus Blaschus teneremus dictum castrum pro vobis, et quod pro illo castro essemus vasalli vestri in dicta vita vestra; et quod juvaremus vos cum dicto castro contra omnes personas, excepto rege.
Unde cum non sint perehennes hoc retento et condicione fuerunt apposite in carta donacionis dicti castri, et quod iuris in carta dicte donacionis hec retentio et condicio non sint apposite, cum hoc presenti publico instrumento ego, dictus Eximinus Petri, per me et dictum Blaschum recognosco tenere dictum castrum per vos in tota vita vestra, ut dictum est, et cum eo promito et teneor vos juvare contra omnes personas in vita vestra, excepto rege.
Et super hoc evenio et facio me vassallum vestrum per me et dictum Blaschum, filium meum, et facio vobis homagium manum et oris, sub obligacione omnium bonorum meorum hec omnia predicta atendere et complere et in aliquo non contravenire.
Actum est hoc quinto kalendas februarii anno Incarnationis christi M CC XL secundo.
Sig+num Eximini Petri predicti, qui hoc firmo.
Testes sunt dompnus F. episcopus Valencie, magister Martinus archidiaconus, Martinus Periç, Ochova de Peralta, et Sanxius Furtadus.
Sig+num F. Dei gratia episcopi Valencie et prepositi Terrachone.
Sig+num magistri Martini, archidiaconus Valencie.
Guillermus Gaucerandi, publicus notarius Valencie hoc scripsit.
Sig+num Nicholai de Capraria, justicie Segurbii, qui huic translato auctoritatem suam prestitit et decretum.
Sig+num Martini Luppi de Morea, notarii publici Segurbi et curie eiusdem pro Nicholao de Capraria, qui auctoritatem dicti justicie eius iusso in hoc translato apposuit et scripsit die et anno prefixis.
Sig+no de Diego de Santa Cruz, notario público de Segorbe. Sig+no de Miquel Pérez de Heredia, notario público de Segorbe por actoridat del senyor rey d'Aragón, por toda la tierra et senyoria, que aquesti traslat de la original bien et leyalment fiço escrivir et con el dito original lo aprovó y con el día et anyo desús dito lo çerró.
Quia morientium vota repetita vice non redeunt, merito quidem dum corpus animam comitatur, pura debent indagatione finiri, ut sic deliberate mentis donum testatorum obtineat et rudis evitet lubricam voluntatis.
Ideoque in Dei nomine, ego Ferrandus Petri, filius Açeit Abozeyt, gravi infirmitate detentus de qua mori timeo, timens penas inferni et cupiens venire ad gaudia paradisi, tamen in meo pleno sensu et memoria integra ac loquela, meum facio atque condo testamentum, in quo pono et eligo manumissores meos scilicet dominum fratrem A. Dei gratia episcopum valentinum, et dominum Gondisalbum Petri archidiaconum valentinum, et Petri Sancii de Calatajub militem, quos in Deum karitative deprecor, ut si me mori contigerit, antequam aliud faciam seu condam testamentum, quod ipsi distribuant dividant ac largiantur omnia bona mea, sedentia et moventia, absque eorum damno, prout inferius fuerit ordinatum.
In primis eligo sepulturam meam in ecclesia sancte Marie sedis Valentie, et dimitto ibi pro quadam cappella construenda CCC morabatinos. Ita quod sepultura mea sit in illa eadem capella, et quod funera mea compleantur et fiant honorifice, et quod ponantur runc in dicta die super me purpura, de qua fiat casulla ad opus capellani qui pro anima mea quotidie celebraverit missam in dicta capella. Et volo et mando quod in dicta capella constituatur unus capellanus qui cotidie celebret missam de requiem, illis vero diebus quibus celebrare debeat, pro anima mea et parentum meorum, aliis vero diebus celebret missam beate virginis Marie, et fiat commemoratio in canone de anima mea. Ad cuius vero institutionem dimitto tria millia et quingentos solidos regalium Valencie, de quibus emantur redditus ad cognitionem uxore mee domine Taresia et manumissorum meorum, de quibus redditibus capellanus qui pro tempore ibi fuerit possit de dictis redditibus deducere vitam suam.
Item, volo et mando quod domna Teresia, uxor mea, et successores sui, habeant ius patronatus in presentationem capellani ad capellaniam predictam.
Item, dimitto capitulo valentino, si exierit ad processionem ad corpus meum sepeliendum, centum solidos.
Item, dimitto unicuique capellanorum qui interfuerit corpori meo sepeliendum et missam celebraverit XII denarios.
Item, volo et mando quod infra novenarium obitus mei, centum pauperes induantur et aliis centum detur ad comedendum.
Item, dimitto mille solidos regalium, que quibus ematur hereditas, ut de redditibus illius hereditatis fiat quolibet anno anniversarium, quod celebretur in illa eadem capella pro anima mea et remissionem peccatorum meorum. Et etiam volo et mando et firmiter statuo in perpetuum, quod domina Teresia, uxor mea, teneat dictam hereditatem et accipiat redditus, et quod de illis faciat fieri illud aniversarium in vita sua. Post mortem vero suam, teneat ille vel illa dictam hereditatem et redditos inde venientes, cui ipsa comisserit, et ipse vel ipsa vel successores eorum semper teneantur ad dictum aniversarium faciendum et complendum quolibet anno una vice.
Item, dimitto pauperibus verecundantibus CC solidos regalium, quos eis dividantur ad cognitionem fratris Gomecii confesoris mei, et gardiani valentini Fratrum Minorum qui pro tempore fuerit, et uxoris mee domine Taresie.
Item, volo et mando quod statim post mortem meam traddatur matri mee domine Marie Ferdinandi, Torralba de Vilamalur, cum omnibus iuribus suis, terminis et pertinenciis universis, sicut melius dici potest et intelligi, ad omnem suam voluntatem faciendam, tam in vita quam in morte, sine vinculo et contradictione alicuius persone.
Item, dimitto patri meo Çeit Abozeyt, nepoti de Miralmomenino, ratione legitime sibi pertinenti in bonis meis secundum forum Valentie, castrum de Ayodar cum omnibus iuribus suis, terminis et pertinentiis, ad omnes suas voluntates omni tempore faciendas.
Item, dimitto Sancie Xameniz, filie Blasci Eximenis, nepoti mee, turrem de Argelita cum omnibus iuribus suis, terminis et pertinenciis universis.
Item, dimitto Taresie Ximeni, nepti mee, filie antedicti Blasci Xameniz, castrum de Buynegre, cum omnibus iuribus suis et terminis et pertinentiis atque proprietatibus universis, exceptata turrim de Argelita.
In hunc modum et sub hac conditione quod si de castro de Ayodar satisfactum fuerit patri meo Çeit Abozeyt, ratione legitime quam habere debet in bonis meis secundum forum Valentie, quod antedicte neptes mee habeant castrum de Buynegre et turrim de Argelita, ut supradictum est, pro eis legavi sine vinculo et contradictione alicuius persone, ad omnes earum voluntates omni tempore faciendas. Tamen si patri meo Çeit Abozeyt antedicto, non fuerit sibi satisfactum in sua legitima, ut superius eam sibi assignavi, satisfiat ei in residuo dicte legitimi sibi pertinente in bonis meis in istis duobus locis, videlicet de Buynegre et de Argelita, ita quod in residuo ordinationis mee in nullo contradicatur.
Item, volo et mando et expresso confirmo irrevocabiliter illam donationem integriter quam feci integriter de castro et villa de Villamarxant et terminis suis et iuribus, uxori mee domine Taresie, prout in instrumenti sibi facto per manum Arnaldi de Jacqua notarii publici Valentie melius et plenius continetur, quod habeat villam de Villamarxant cum omnibus suis iuribus, terminis et proprietatibus et pertinentiis suis universis, sicut ipsam melius habeo et habere debeo aliquo modo vel aliqua ratione, aliquo casu, ad omnes suas voluntates omni tempore faciendas, sine aliquo vinculo et contradictione alicuius persone, sicud in testamento alio a me facto cum juramento et tactis sacrosanctis Dei euvangelis, in hoc casu istius donationis predicte sibi melius et plenius donavi et asignavi, ut in ipso melius et plenius continetur. Volo insuper et expresse confirmo et mando, quod donatio ista sit firma et stabilis nunc et semper, tam pro isto testamento quam pro alio prius a me facto, non intendens in aliquo tamen ex certa scientia et memoria bona et sana voluntate propria, aliud testamentum prius a me conditum, in hoc capitulo dicte donationis revocare, immo ipsum in hoc casu confirmo sicud melius dici potest et intelligi, ad omnem bonum et sanum intellectum sui et suorum. Et quod pater meus antedictus quamvis sibi satisfactum non esset in sua legitima, in illis locis in quibus eam sibi assignavi, volo et mando atque firmiter statuo, quod non possit aliquid petere in villa et castro sive terminis de Villamarxant, ratione defectus legitime antedicte.
Item, dimitto sibi totam cameram suam, integriter, francham et liberam.
Dimitto etiam nutrici mee domine Menga Martin C solidos.
Item, dimitto Michaeli Lopiç vassallo meo CC solidos regalium.
Item, dimitto Eliesende, filie Peironi carnificis CC solidos regalium.
Item, volo et mando quod de bonis meis, in remissionem peccatorum meorum, fiat dormitorium in domo fratrum Minorum Valencie, ut rogent semper Dominum pro anima mea, ad quem construendum atque hedificandum dimitto tria millia solidos regalium Valencie.
Item, dimitto Cecilie nutrici mee CCC solidos regalium.
Item, dimitto duobus pontibus civitatis Valencie, cuique L solidos regalium.
Item, dimitto operi fratrum Predicatorum Valentie quinquaginta solidos regalium.
Item, et operi fratrum Penitencie Valencie, L solidos regalium.
Item, et operi sancte Elisabet Valentie, centum solidos regalium.
Item, operi sancte Marie Magdalene Valentie, XL solidos regalium.
Et monasterio dominarum sancte Agnetis de Calatajub dimitto mille solidos regalium.
Item, dimitto ospitali sancti Vicentii Valentie, opus pauperum, quinquaginta solidos regalium.
Item, dimitto operi sancte Marie de Podio, quinquaginta solidos regalium.
Et operi sancti Bernardi Algezire XX solidos regalium.
Et operi sancti Felicis Xative XX solidos regalium.
Item, dimitto Bernardone, filie Bernardi Busqueti, mille solidos regalium.
Item, dimitto Fortunii Sancii et filiabus suis mille solidos regalium.
Item, dimitto Joanni Xameniz, alcaido de Villamalur, CC solidos regalium.
Item, dimitto Diego consanguineo Ruiz Periz de Miracle CC solidos regalium.
Item, dimitto Garcia Lopiç, consanguineo Lupi de Xiverre, XX solidos regalium.
Item, dimitto Martino Garcez, fratri uxoris mee predicte, CC solidos regalium.
Item, dimitto Garciolo et Raimundo, nutricis mei, cuique CC solidos.
Dimitto etiam Marie Martin, nutrici mee, CC solidos regalium.
Item, dimitto matri Cecilie et domine Marie, quinquaginta solidos pro indumentis.
Item, dimitto fratris Gomicio, cognato meo, pro libris, octingentos solidos regalium.
Et ad omnia ista supradicta persolvenda, et debita el injurias meas restituendas, volo et mando et firmiter statuo quod castrum de Villamalur et Vilafaleva, cum omnibus suis iuribus et pertinenciis universis, sicud melius dici potest et intelligi, vendantur per manumissores meos antedictos, exceptata tamen Torralba cum illis terminis quos modo possidet et habet, quam scilicet Torralbam cum predictis terminis dimitto matri mee predicte, sicut supradixi.
Et ut omnia ista que dicta sunt assignata et legata, etsi que aliqua alia debita apparuerint seu injuria, bene compleantur secundum voluntatem meam, volo et mando et irrevocabiliter statuo quod manumissores mei supradicti semper in predictis omnibus procedant de voluntate et consilio fratris Gomicii cognati mei, et confessoris et guardiani fratrum Minorum Valentie, et uxoris mee domine Teresia, quibus specialiter animam meam commissi.
Item, volo et mando quod Taresia uxor mea teneat castra de Villamalur et de Villafaleva a die obitus mei quousque vendantur per manumissores meos antedictus, et alcaydus qui nunc est vel tunc fuerit in die obitus mei hoc firmiter complere et attendere teneatur. Et quomodo dicta castra de Villamalur et de Villafaleva vendita fuerit per dictos manumissores, denarii habiti seu recepti vel qui percipi debuerint pro precio dictorum castrorum, sint et remaneant in potestate uxoris mee quousque postea distribuantur, prout supra ordinavit. Et dicta uxor mea domina Teresia, sine fraude et machinatione, teneatur reddere et deliberare dicta castra emptori seu emptoribus eorundem castrorum tantum. Et completis omnibus supradictis sicut ego ordinavi, et superius est notatum in meo bono sensu et memoria integriter, si qua aliqua alia remanserint ad dividendum, distribuantur in piis causis secundum arbitrium et consilium dicti fratris Gomecii et gardiani fratrum Minorum Valentie, et domine Teresie uxoris mee supradicte.
Hoc autem meum testamentum et nisi voluerit iure testamenti vel ultime mee voluntatis, volo ipsum valere iure codicillorum.
Quod est actum Valencie, XIº kalendas novembris anno Incarnationis Domini Mº CCº sexsagesimo secundo.
Sig+num Ferrandi Petri, filii Açeit Abozeit predicti, qui hec omnia laudavit et firmavit, et iussit sibi scribi ut superius, de verbo ad verbum, est scriptum.
Sig+num fratris A. Dei gratia episcopi valentini. Sig+num Gondisalvi Petri archidiacono valentini. Sig+num Eximinii de Tovia militis. Sig+num Petri Sancii de Calataiubo milites, manumissorum supradictorum, qui hoc firmant.
Testes huius rei sunt Guillermus Raimundi de Dertusa, civis Valentie, Johannes d'Estada, Dominicus Gilabert, Bartholomeus de Ossal et Bernardus de Busqueto.
Sig+num Raimundi Maçane, notarii publici Valencie qui hec scripsit die et anno prefixis atque loco.
Noverint universi, quod nos Caith Abuceith, nepos Miramomenini, facimus ordinacionem et confraternitatem inter nos, ex una parte, et vos Eximinum Petri de Arenoso, ex altera, ratione filiorum nostrorum et vestrorum.
Nos igitur Ceith Abuceith predictus, volumus quod Ferrandus Petri filius nostri habeat post dies et obitum nostri, predicti Ceith abuceith, castrum et villam de Villamarxant, cum omnibus terminis et pertinenciis suis perpetuo possidendam, simul cum Villamalur et aliis castris que sibi dedimus in rivo de Millars, prout in cartis sibi inde confectis plenius continetur.
Item, damus et concedimus predicto Ferrando Petri, filio nostro, post obitum nostri, predicti Ceith abuceith, totum illum honorem quem habemus et habere debemus in Aragonia pro rege Aregonum, sicut in instrumento a vobis Ferrando Petri facto continetur, et prout in instrumento quod inde habemus a rege Aragonum plenius continetur.
Item, damus Alde, predicta filia nostra, castrum et villam de Chest del Campo, simul cum aliis castris que sibi dedimus in rivo de Millars, per hereditatem propriam perpetuo possidendam post dies meos, sicut in cartis nuptialibus inter nos et vos, Eximinum Petri de Arenoso, ratione filiorum nostrorum et vestrorum confectis, melius et plenius continetur.
Item, difinimus et perpetuo penitus absolvimus vobis, Eximino Petri de Arenoso predicto, omnem petitionem, questionem seu demandam quam vobis vel vestris possemus facere vel movere, ratione alcharearum de Torrent, Betera, et Boylle; itaquod exnunc non teneamini vos vel vestri, nobis vel nostris, predictis alchareas vel alteram ipsorum reddere vel tradere, vel pretium aliquod pro eisdem, set illud ius totum quod nos habemus vel habere debemus in predictis omnibus alchareis, bono corde et libera voluntate nostra et consilio et voluntate, cum assensu similiter vestri Eximini Petri predicti, excambiamus cum Villamarchant, et quam nos Ceit Abuceith habemus et teneamus dum nobis fiunt vita comes sicut superius dictum est.
Et expressum volumus etiam et concedimus, quod vos predictus Eximinus Petri de Arenoso teneatis turrim et alchaream de Chest, cum omnibus pertinenciis suis, tamdiu quousque sitis integre et plenarie persolutus de redditibus eiusdem turris et alcharia, de duodecim milibus solidis jaccensis quos vobis debemus, et cum fructis persolutus de predictis duodecim milibus solidus de redditibus predictis, reddatis et tradatis nobis turrim et alchariam de Chest predictam, cum terminis et pertinentiis suis libere, sine aliqua contradiccione, si nos tamen tunc vixerimus, et si nos mortui fuerimus reddatis et tradatis dictam turrem et alchaream Blasco Eximino et Alde, filie nostre, uxori sua.
Ad hoc Eximinus Petri de Arenoso predictus, concedimus omnia predicta et singula sicut per vos Ceith Abuceith dictum superius ordinata sunt et narrata, et promittimus bona fide et legalitate nostra omnia prelibata pro posse nostro attendere et complere sine aliquo contradictio.
Actum est hoc apud Castellionem de Burriana, nonas julii anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo.
Sig+num Ceith Abuceith, nepotis Miramomenini, predicti.
Sig+num Eximini Petri de Arenoso, predicti, nos qui predicta laudamus et concedimus.
Testes huius rei sunt, Garcia Peris de Castaylla, Garcia Periz de Valamaçan, Sanxo Sanxis de Gorriniz, Berengarius de Taraçona, Garcia Furtado.
Sig+num Bernardi de Luça, notarii publici Valencie, qui hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.
ABC
Conoscida cosa sea a todos omnes, como nos don Blasco d'Alagón, e nos don Blasco Xeménez, señor d'Arenoso, e nos doña Alda Ferrández muller d'el, nos todos ensemble femos amigable composición entre nos e fermamos matrimonios e casamientos entre nuestros fillos, segunt la forma que en esta carta es continuada e escrita:
Primerament nos, don Blasco d'Alagón, damos e de present liuramos a vos, don Blasco Xeménez, e a vos doña Alda Ferrández, nuestra filla Mallada por muler a vuestro filio Gonçalbo Xeménez, de que case con ella que non él será de edat de XVII años complidos.
E damos a la dita Mallada por part suya partida, e por d'exovar e por freyresca quatro mil moravedís alfonsís de buen oro de dereyto peso, con vuestro fillo Gonçalbo Xeménez davant dito, o con otro fillo vuestro en defallimento d'el, esto es a saber con aquel que fuere heredero d'Arenoso. De los quales moravedís prometemos dar e pagar a vos e a vuestro fillo Gonçalbo Xeménez, en el tiempo de sus bodas tantost como el matrimonio será celebrado d'el e de Mallada, o d'ella e de otro fillo vuestro en defallimento d'el, segunt que escripto es desuso, mil moravedís alfonsís de buen oro e de dereyto peso.
E damos a vos otros mil moravedçis del dia que las bodas entre.llos serán feytas tro a tres años continuadament complidos, assí que pagaremos en cada uno de los ditos tres años CCC e XXX e tres moravedís e tercia.
E los otros dos mil moravedís permanentes, que nin vos ni ellos non nos los podades demandar en todos nuestros días de nos don Blasco d'Alagón, mas después de nuestros días queremos e mandamos que vos sean luego dados e pagados.
Los quales ditos quatro mil moravedís alfonsís assignamos e firmamos a vos don Blasco Xeménez e a vos doña Alda Ferrández, e al dito Gonçalbo Xeménez, o en defallimento d'el a aquel que con la dita Mallada casará, sobre las rendas e sobre.l castiel nuestro de Buñuel e sobre la Puebla de La Cañada e de Florença, e sobre todos lures términos, assí que vos que tengades los ditos lugares e los possedezeades e los espleyeredes, a costumbre d'axovar segúnd fuero es d'Aragón, esto es a saber que nenguna ren de las rendas ne de las exidas de los ditos lugares non vos entre en paga del dito axovar nin vos non desamparedes el dito castiello de Buñuel ni los [.....]radores lugares, tro a que los ditos quatro mil moravedís alfonsís seades bien pagados e a vuestra voluntat complidament entegrados.
Empero Mallada muriendo sines de fillos de Gonçalbo Xeménez, o de otro so ermano en defallimento d'el, segunt que dito es, los ditos quatro mil moravedís non siguen a él ne a los suyos, mas que tornen a nos dito don Blasco d'Alagón e a los nuestros.
Encara nos don Blasco d'Alagón damos e de present liuramos a vos, don Blasco Xeménez, e a vos doña Alda Ferrández, nuestro fillo Blasco por casar con vuestra filla Taresa, e assignamos al dito don Blasco por axovar e por part suya conoscida o departida, o por freyresca, el castillo e la villa de María con todos sus términos e con todas sus rendas, e Villafranca con todos sus términos e con todas sus rendas, e el castiello d'Almedíxar e del Algimia, con todas sus rendas e todas sos alcareas e sos términos, en tal forma que qualque hora el matrimonio será celebrado entre lo dito Blasco o hermano suyo, en defallimiento d'aquella, quando él será de edat de XVII años, nos que liuraremos luego a él e a so muller los castiellos d'Almedíxar e d'Algemia, con lugares, alcareas, e con todos sus términos, francos e quitios, sines todo contraste e embargo.
Mas el castiello e la villa de María, e Villafranca, retenemos de todos los días de nos, don Blasco d'Alagón, e después de nuestros días retenemos la meitad de las rendas de Villafranca e de María por V años continuadamente complidos, por [.....] nuestra alma e pagar nuestros [..... ..... ..... .....] el dito filio nuestro e so muller. E los ditos V años complidos, queremos e mandamos que los dichos [castiellos e villas de María] e Villafranca que tornen al dito fillo nuestro e a so muller francos e quitios, dines todo de lures [..... .....] de nulla persona de [.....] por [.....] de nos o de los nuestros.
Encara nos don Blasco d'Alagón, queremos e mandamos [..... .....] don Blasco fillo nuestro, o fillo nuestro en defallimiento d'el, muriesse ante que Taresa muller suya, o defallimiento d'ella e muller d'el en defallimiento d'ella, e carnal ajustamiento fuesse entre.llos [.....] conoscido [.....] la dita Teresa o [..... ..... ..... ..... .....] que dito es [..... ..... ..... ..... ..... ..... ..... ..... .....] marido e fillo nuestro, por los quales [..... ..... ..... .....] d'Arenoso [..... ..... .....] castiello e la villa de María con todas sos exidas e todas sos rendas, e lo que las rendas de María non complieren, que [..... .....] la partida cada año en las rendas de Villafranca e de Almedíxar.
E ella pagada e entegrada de los Dos. morabetinos [..... .....] de las rendas de Villafranca e de Almedíxar, tornen a nos e a los nuestros [..... ..... ..... .....] los lugares davant ditos a nos e a los nuestros.
Encara queremos e mandamos que si alguno d'estos fillos nuestros que a los ditos matrimonios fer avemos nompnados e assignados [.....] que el matrimonio fuesse feyto entre [..... ..... ..... ..... ..... .....] en su lugar, de los que sonnascidos o por nascer d'estas mulleres, exceptados ent Artal e doña Eva.
Encara nos don Blasco de Alagón prometemos a vos, don Blasco Xeménez e a vos doña Alda Ferrández e a los vuestros, que nos non casaremos nin vinclaremos ninguno de nuestros fillos nascidos, nin de los de por nascer, con nulla persona del mundo, exceptados Artal e doña Eva, tro a que los matrimonios sobreditos sean lealment entre nos acabados e complidos, segúnd de como de suso es dicho e escripto.
E por todas estas cosas sobredichas e por cada una d'ellas atender e lealment complir, ponemos en fieldat el castiello e la villa de María en poder de un cavallero e de un escudero parient, que tenga el castiello e la villa de María por comunal mano en freldat, deesús tal forma que si nos en pen de las davant ditas cosas vos falliremos, e de los matrimonios nos [....]aríamos el que vendiesse el dito castiello de María a vos don Blasco Xeménez e a los vuestros, e non seiesse a nos tenido de fe nin de homenage, por raçón del dito castiello.
E por mayor seguramiento de vos, don Blasco Xeménez, e de los vuestros, nos don Blasco d'Alagón femos a vos homenage de manos e de boca, e juramos sobre la cruz + e los santos evangelios de Dios delant nós posados, e de nor corporalment e de girado tocados, todas las sobre ditas cosas e cada una d'ellas soz pena de trayción atender e complir, e ninguna d'ellas non creba[.....] nin rovocar nin contravenir, assí me vala Dios e estos santos evangelios. Amen.
Esto todo se face entre nos en fe e en lealtat, a bueno e sano entendimiento nuestro, e queremos que todas estas cosas sobrescriptas que ayan valor e valan entre nos por a siempre.
E por mayor firmeza nos, sobredito don Blasco d'Alagón, damos fiança de salvedat al dito Blasco fillo nuestro, de la donación sobredita de los ditos castiellos e villas por fuero d'Aragón, don Martín Gil d'Esquedes, e vos mismo con él ensemble nos establimos fiança de salvedat.
E yo, dicto don Martín Gil, assí me otorgo por fiança como dito es desuso.
Testimonis son d'aquesto rogados e presentes, don Xemén Pérez d'Oriz e don García Pérez de Pina.
Esto fue feyto en Certos, IX dias andados del mes de mayo en el año de nuestro Señor de mil e dozientos e setanta e dos años.
En Johan Pérez, publici notario d'Alcañiz a estas cosas sobrescriptas present surogado, por mandamientos de los sobreditos don Blasco d'Alagón e don Blasco Xeménez e doña Alda Ferrández las escreví e las publiqué e mío sig+no aquí fiz.
Noverint universi quod ego Fernandus Ximenez de Arenos, filius quondam nobilium Blasii Ximenez de Arenosio, et domne Alde Ferrandiz, eius uxoris, non coactus vel seductus, nec aliquo [..... ..... .....] e[xt]ans in [.....] sive iure, nec vi nec dolo, fraude, vel caliditate, seu in aliquo malo ingenio per aliquo vel aliquos inducto, s[ed] bono animo et spontanea voluntate, et a toto iure meo certificatus penitus abinstructus per subscriptum tabelionem, per me et omnes successores meos presentes pariterque futuros, cum testimonio huius publici instrumenti suo robore valituro, et in aliquo non violaturi nec revocaturi, vendo, concedo, trado seu quasi trado nobilibus Jacobo Perez, domino Segurbio, et domne Sanche Ferrandiz, uxori vestre, et vestris successoribus in perpetuum, per vestra iura franca et libera alodia, et ab omni onere debitorem et alii obligationibus ac inquietudinibus penitus expedita, castrum meum et villam de Villamalur, [et castrum meum et villam de Aioder] et turrim et villam meam de Torralba, cum omnibus alquereis sitis et positis infra terminos et pertinentiis predictorum castrorum, villarum. turris atque locorum, et cum omnibus fortalitiis predictorum locorum, et cum toto pleno iure meo et dominio dictorum locorum, et cum omnibus iuribus, terminis, proprietatibus et pertinentiis eorumdem, cum domibus, campis, vineis nostris cultis et incultis, heremis et populatis, et cum omnibus silvis, nemoribus, venationibus, devesis, pastis, pasquis, arboribus fructiferis et infructiferis, fontibus, estnquis, viveriis, pexeriis, pasqueriis, molendinis, furnis, resclausis, azudis, aquis, cequis, aqueductibus et reductibus, et cum çofris, almagravis, alfardis, censibus, tributis, tertis, quartis, quintis, laudimis, fatiguis et firmamentis, et cum exitibus et cabalgatis, quotis, cenis, ademptionibus et redemptionibus eorumdem, atque cum monetatico, et cum justitiis civilibus et criminalibus, prout ipsa nos melius ibidem habemus et habere debemus, et cum hominibus et feminis ibidem habitantibus et habitaturis, cuiuscumque legis, valoris, seu conditionis sint vel fuerint, et cum plenis dominiis, iuribus dictorum locorum et suorum terminorum.
Que loca sunt terminata, et per locis terminatis ipsa loca, vobis et vestris vendo, concedo, trado et quasi trado, pro franquis et liberis alodiis, ut est dictum, sic confrontantur videlicet castrum et villam de Villamalur, et dividit terminos cum terminis de Almonazir, ex una parte, et de alia parte cum terminis castri sive loci de Zuera, et cum terminis loci de Mathet; et idem castrum et loco de Ayoder confrontet et dividit terminos, ex una parte, cum castro sive loco de Zuera, et cum terminis castri de Espadilla, de alia parte cum terminis castri de Fanzara, et de alia parte cum terminos castri de Tormo; et dicta turris ac villa de Torralba afrontet et dividit terminos cum terminis castri de Çirat, ex una parte, et de alia parte cum terminis Castrimuntan, et de alia parte cum terminis castri de Mathech.
Iamdicta itaque castra, villas, turrim et loca predicta, prout superius confrontent et terminant, cum terminis, iuribus, proprietatibus et pertinentiis eorundem, cum domibus, campis, vineis, terris cultis et incultis, hermis et populatis, cum domibus, campis, vineis, terris cultis et incultis, hermis et populatis, [et cum omnibus silvis, nemoribus, venationibus, devesis, pastis, pasquis, arboribus] fructiferis et infructiferis, fontibus, estagnis et viveris, pasqueriis, molendinis, furnis, resclausis, deezis, aquis, cequis, aqueductibus et reductibus, cum çofris, almagravis, alfardis, censibus, tributis, tertis, quartis et quintis, laudimis, fatiguis et firmamentis, et cum exitibus et cabalgatis, questiis, cenis, ademtionibus et redemtionibus eorundem, atque cum monetatico et cum justitiis civilibus et criminalibus, et cum hominibus et feminis ibidem habitantibus et habitaturis cuiuscumque legis, valoris, seu conditionis sunt vel fuerint; et cum plenis dominiis et iuribus aliis omnibus dictorum locorum et terminorum ac pertinentiis suarum, ut est dictum, vobis et successoribus vestris, in perpetuum, vendo, concedo, trado et quasi trado, pretio videlicet sexaginta mille solidorum regalium Valentie, que a vobis dictis nobilibus Jacobo petri et domne Sancie Ferrandiz ego habui et recepi, videlicet a vobis dicto nobili Jacobo Petri, trium [sic] mille solidorum, et a vobis dicta domna Sancha Ferrandiz alia triginta mille solidorum, que michi solvistis vos domna Sancia, et numerando tradidistis de uno [..... .....] de pretio quod habuistis ex venditione fructum atque redditum et presentem terris vestre de Oxet, quam facistis a duodecim annos Berengarium de Castelblanch, domino castro del Corbi, et munerum quod vobis fecit Egidius Ruiz de [.....] sua et que [.....] eodem Egidio predicto turrim predictam de Oxet, et ex quatuor centum mille solidos eiusdem monete, quos dictus nobilis in [..... ..... .....] et quia rei veritas sic se habet.
Renuntio ex certa scientia pretii predicti dictorum sexaginta mille solidorum a vobis [dicti domini Jacobi] Petri, et domne Sanche Ferrandiz, ut predicitur, non habiti et non recepti, et omni exemptione fraudis, et de [..... ..... ..... ..... .....] de quo [.....] eidem Egidii supradicto obligastis turrim predictam de Oxet, et de quatuor centum mille solidorum dicte monete quos vos nobilis Jacobus Petri vobis debebat per emptionem quam fecit a Gilaberto de Centillis, de domibus et furnis que iuxta civitate Valentie ex [.....] in parroquia Sancte Crucis de Roteros, cum omnibus pertinentiis suis.
Et quia rei veritas sic habet, renuntio ex certa scientia pretii predictorum sexaginta mille solidorum a vobis [dicti domini Jacobi] Petri et domne Sancie Ferrandiz, ut predicitur, non habiti et non recepti, et omni exceptioni fraudis et dolo, et actori inferiori, et iuris illius quod [.....] deceptis ultra dimidiam partem iusti pretii, et omnibus aliis iuribus, legibus, actionibus, foris, consuetudinibus ac constitutionibus beneficiis et auxiliis contra predicta venientibus.
Dando et concedendo vobis et successoribus vestris primo quidquid hac venditio predicta amplius modo valet vel valebit in posterum pretium antedictum, quod si forte dicta donatio excederet summam centum aureorum, donationem ipsam dividoper singulas quantitates in tot partes quousque quolibet donatium veniat ad summam centum aureorum, et non amplius, ac si nulla egeat insinuatione et pro inde sit, et habeat, ac si de universa quantitate vel de singulis quantitatibus esset facta insinuacio, et coram judice ordinario.
Et ex ea huius venditionis, donationis et cessionis, dono, trado et cedo vobis omnia loca mea, iura, voces, actiones, et rationes meas reales et personales, ordinarias et extra ordinarias, utiles et directas, varias sive mixtas, quod et quomodo ego habeo et habere debeo in predictis castris, villis, turrem, locis, terminis, iuribus, proprietatibus, pertinentiis, et omnibus aliisque supradictis, vel pro ipsis quoquomodo, causa, vel ratione. Quibus locis, iuribus, vicibus, accionibus et rationibus meis possitis vos et vestri etiam successores uti vel exoriri un curia, vel extra curiam, aut in juditio vel extra juditium, sic ego possem ante huiusmodi venditionem, donationem, et cessionem.
Instituens inde vos et successores vestros, ex ea die venditionis, donationis et cessionis, ut in rem vestram propriam actores, procuratores, dominos et potentes, ad faciendum de predictis omnibus et singulis ut superius predictis: juramus in omnibus et per omnia libere voluntates tamquam de re vestra ipsa franca et libera, et sic [vos] et vestri successoris habeatis ex nunc sic existunt, et extituri sint ex nunc per dictam venditionem, cum omnibus suis melioramentis factis, et faciendis, teneatis, possideatis, et in pace perpetuo explec[te]tis, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, obligandum, excomutandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates, tamquam de re vestra libere faciendas, sic melius, plenius, sanius et utilius potest dici, scribi et intelligi, ad commodum et salvamentum vestrum et vestrorum, prout confitens de presenti, et in veritate recognoscens predicta castra, villas, turrim et loca omnia et singula supradicta, cum omnibus iuribus, terminis espectantibus, et pertinentiis, ac omnibus aliis superius contentis vestro nomine possidende, et possitis possidere donec de predictis, plenam et liberam aprehenderitis vel quid aprehenditis possessionem vel quod possessionem quam possitis aprehendere auctoritate vestra propria licencia mea vel curie, seu alterius cuiuslibet judicis seu persone cuiuslibet minime requisita seu ei [..... ..... .....] et bona fide.
Conveniens quod predicta castra, villa et turrim, et loca predicta in totum, vel in parte, non esse vendita, data, impignorata, alienata, obligata, sive submissa alicui vel alicuius non tamen modo; et quod non feci sive dicxi, neque de cetero faciam seu dicam, concentiam aut permitam; levet machinationem aliquod tacite vel expresse, per quod esse faciens vendita seu et present carta minus cumque valeat, sive impedire posit, et tradiri, vel in aliquo revocare.
[...]dans cum testimonio huius publici instrumenti, hominibus et feminis predictorum castrorum, villarum, turrium atque locorum, et omnium terminorum pertinentium ac pertinentiarum ipsorum omnium et singulorum, presentibus pariterque futuris, quod vos habent in veros dominos et veros successores dictorum castrorum, villarum, turrium, locoroum, et omnium aliorum et singulorum predictorum, et vobis obediant et cognoscant, et iura vestra vobis solvent, et deliberent, et ex tunc non respondeant mihi, vel meis, immo teneantur vobis et successoribus vestris, primo in fidelitate, legalitate, et naturalitate, quod admodum mihi facere tenebantur ante huiusmodi venditionem, donationem et cessionem, atque presentis instrumenti afectionem.
Ego enim, ex certa scientia et consultibe absolvo hominibus et feminis dictorum castrorum, villarum, turris, locorum et omnium terminorum et pertinentiarum suarum, ab omni fidelitate, legalitate, et naturalitate mea et meorum, primo tam presentis quam futuros, ac vestros naturales ipsos facio, et dominium, naturalitatem, legalitatem et fidelitatem quam in ipsis, et supra ipsis ab eo in nos, et vestros, ac ius et dominium vestrum transfero de presenti, ac transporto cum testimonio huius publici instrumenti.
Promitens per me et omnes successores meos predictum venditionem cum omnibus suis melioramentis factis, et faciendis, vobis et vestris promitto pro franco et libero alodio defendere et salvare, et facere, habere, tenere et possidere quiete, potenter et in sana pace contra omnes personas, et [.....] vel aliquo perturbare ad forum Valentie, et tenere vobis et vestri pro inde de firma et legali evictione a bono domino ac etiam intellecti.
Et ego et mei etiam successores erimus semper inde vobis et successoribus vestris semper legitimi actores, [.....]tes et defendentes contra omnes personas ante eam et in eam, et posteam in iure et extra ius, et etiam ubique. Ita quod si forte pro aliquo vel demanda in totum vel partem huius venditionis vobis vel vestris ab aliquo, sive ab aliquibus aliquo tempore fieret, vel moveretur, tam per oblationem libeli quam alio quocumque modo, in continenti fiat nobis denuntiatio eorum, vel non facta, seu expectata denuntiationem; quam denuntiationem ex pacto speciali et expresse in hoc prenarrati aponito, vobis remito, et non obstante foro Valentie diecenti quod si venditio cum interes emptoribus quod antequam eium [.....] debeat denuntiatione venditoribus, ut in dicto foro continetur, nostris propriis missionibus et expensis in quacumque curia seu loco duxeritis eligendum vos, vel vestri.
Promitto per me et meos a nos vos et vestros ponere in iuditio et extra iuditium, et [..... ..... ..... .....] vestris successoribus respondere, et satisfacere, et vos et omnia bona vestra, et vestrorum, promitto inde ab omni damno, gravamine, missione, interesse et expensa penitus custodire; et ipsam littem, questionem, controversiam, libellos et omnem ea in nos suscipere, et in eadem causam, et ipsius rei defensionem nos oferre, et in eam causam tam principaturiis restituere, et emanda[...] promito per me et meos [..... ..... .....] volumus vestre; et volo et expresse vobis et successoribus vestris per me et successores meos promitto, quod non possimus cedere, vel modo aliquo alegare, quod factum fuit nobis injuria, si dicta venditio aut aliqua eius presens intereret a vobis vel successoribus vestris, aut que vestris vel vestrorum culpa seu negligencia sit evictum, aut pro judicis imperitiam, imo si contra vos vel bona vestra supra evictionem lata fuerit sententia, postquam mihi vel meis successoribus, per vos vel successores vestros fuerit denuntiatum, seu etiam non expectata denuntiatione quam ubi per me et meos promito, ut superius dictum est, totum illud vobis et vestris restituere plenarie, ac emendare promito per me, et meos [..... ..... .....+ vel fuerit vobis vel successoribus vestris [..... .....] sive diminutum de venditione predicta, cum omnibus damnis, gravaminibus, interessibus, missionibus et expensis, qua vel quas vos modo aliquo predictis oportuit facere, vel etiam substinere ad integrum voluntati vestre ac vestrorum.
Et hoc ex pacto speciali et expresso in hoc contractu aposito, per me et successores meos dicto permitendum, sive obtineatis in dea sive sucumbatis, et credatur inde vobis et successoribus vestris vestro volo sacramento quod ex nunch sic ex tunch vobis defero, et pro delato.
Volo per me et meos quod haberi nullo alio prelationis genere requissito.
Et per hiis omnibus et singulis supradictis atendendis, atque ampleandis, salvandis et defendendis, obligo vobis et vestris successoribus certa scientia omnia bona mea mobilia, et immobilia, ubique presentia et futura. In quibus magis aut melius habere et recipere voluistis ad vestrum vestrorumque bonum et sincerum intelectum, si qua vero huich presenti pagine defuit que aliquo vestro vel successoribus vestris predicta possent semper inteligentur esse aposita ad comodum et voluntatem vestram et vestrorum successorum, ac si fuerit specialiter conscripta, et si qua apossita sunt que per cabilationem alicuius, vel injuria iuris subtilitate vobis vel successoribus vestris ob ire possint tamquam per non apossitis habeantur obscura vero vel ambigua siqua est hic aposita ac scripta vestro vestrorum successorum liberem [advitrio] interpretationis constantie.
Et ut securiores inde sitis, dono vobis fideiussorum salvitatis nobilem Bernardum de Sarriano, tesaurarium, consiliarium illustrissimi domini regis Aragonum, et Ximenum Perez de Arenoso, fratrem meum, qui mecum et sine me predictam venditionem cum omnibus suis melioramentis factis, et faciendis, vobis et successoribus vestris promito defendere et salvare, ad forum Valentie
teneantur er franchis et liberis alodiis, quam fideiussorem quam nos dictus Bernardus de Sarriano et Eximinus Petri de Arenosio in nos suspicimus et etiam libenter facimus, et cedimus vobis dictis emptoribus et vestris, super omnibus bonis meis mobilibus et immobilibus ubique habitis et habendis, quod ad hec certa scientia fideiussionem nostram ad forum Valentie obligamus de presenti.
Renuntiantes quantum ad hoc epistola divi Adriani et novi constitutioni, et omnibus foris Valentie ac etiam Aragonie, et omnibus iuribus, rationibus, foris, consuetudinibus ac [.....] omnibus benefitiis, et auxiliis contra predicta venientibus.
Et ad maiorem cautelam vestrorumque successorum securitatem, et firmitatem, ego Ferdinandus Ximenez predicta juro per Deum et per sancta quatuor evangelia, et reverentem dominium predictam venditionem, et omnia et singula supradicta, rata et firmata per me et meis habere, et ea atendere sint atque complere, et in aliquo non contravenire nec revocare, aliquo iure, casu, vel ratione, per me vel per aliqua a me interposita persona, sub cuius vinculi sacramentum tenentium omni iuri canonico et civili, et omnibus foris Valentie, Aragonie, et omnibus aliis foris, iuribus, legibus, rationibus, consuetudinibus ac constitutionibus, beneficiis et auxiliis [..... .....] predicta venire possim, ax si huic speciali et expresse facerem de predictis omnibus mentionem.
Quod est actum Valentie, sexta [mensis] madii anno Domini millessimo tercentessimo primo.
Sig+num Ferdinandi Ximenez de Arenoso. Sig+num Bernardi de Sarriano. Sig+num Eximeni Petri de Arenoso, fideiussorum predictorum, qui hec laudamus, concedimus et firmamus.Testes huius instrumenti vocati et rogati, Petrus de Costa, judex domini regis, Rodericus Sanchez de Calatayud, Eximen Petri de Montetoreno, et Guillermus Vida [..... ..... ..... .....] firmamenti, dicti nobilis Bernardi de Sarriano fideiussoris salvitatis, que firmavit eodem die et anno, Bernardus d'Esplugues, Eximinus Petri de Montetornesio, Arnaldus [Danihor] [..... .....] Diei, et Rodericus Sanchez de Calatayud [..... ..... ..... ..... ..... .....].
Sig+num Bernardi Maçonis, publici notarii Valentie, qui hoc scribi fecit, et clausit loco die et anno prefixis.
Noverint universi, quod die veneris que intitulabatur idus marcii anno [Domini] [Mº CCCº] XXXº, in mei notarii et testium infrascriptorum ad hec vocatorum et rogaturum presenciam constitutis in curia [.....] regni Valencie, videlicet in domo Petri Januarii, in civitate Valencia, [in] presencia Johannis de Casa, Petri Serrano, Dominici Arau et Stephani Just, sindici et jurati de Villaformosa, Bernardus de Albalato, notario, ut procurator constitutus, ut aseritur, nobili Sanç d'Orta d'Arenós, presentavit eis ac per me Paschalium del Pobo, notarii Valencie, legi fecit quadam cedula papirea [serie] subsequentis:
Constituït en presència d'en Johan de Casa, Pero Soriano, [Dominicus Arau et Stephani Justi], justícia e síndichs e procuradors de la universitat de Vilafermosa [..... ..... Bernardus de Albalato] notari [.....] procurador del noble en Sanç d'Orta d'Arenós, e [.....] y com lo dit noble sia senyor de la [vila] de [Vila]fermosa e S[irat ..... ..... ..... ..... .....] en lo [loc]h de Cirat e de [.....] pertinències d'aquell e [..... ..... dit noble] sia pervengut que la universitat e prohòmens e síndich [..... ..... .....] volen fer fe e homenatge com altres coses al noble en Gonçalbo Dieç d'Arenós, [..... .....] loch de aquell, per rahó dels dits lochs [..... .....] e pertinències d'aquells, la qual cosa ho coses feÿen se farien en gran dan e prejudici del dit noble en Sanç d'Orta, com la dita fe e homenatge e altres coses devien ésser feytes al dit noble en Sanç d'Orta, e no a altre.
Per ço lo dit en Bernat d'Albalat, en lo [.....] dit nom requir als desús dits prohòmens e universitat, ho als síndichs e procuradors d'aquells, qui presents són, que la dita fe e homenatge facen al dit noble en Sanç d'Orta, e no a altre en altra guissa no'n [.....] lo dit en Bernat, procurador del dit noble en Sanç d'Orta a la dita universitat e prohòmens e síndichs e procuradors d'aquells, que ells no deuen fer la dita fe e homenatge al dit noble en Gonçalbo Díeç d'Arenós ho a altri en loch d'aquell, sinó solament al dit en Sa[nç] d'Orta, e protesta que per la dita fe e homenatge feyta ho fahedora al dit noble en Gonçalbo Díeç o a altri qualsevol d'aquell, no sia feyt prejudici [al dit] noble en Sanç d'Orta en son dret, ans li romanga salvu en totes coses e per totes en son loch e en son temps, ho là hon al dit noble milior ben vist serà.
E protesta encara de tots dans, messions, e interés, que per la dita rahó li havien a fer e [.....] que tot allò puxe demanar als dits prohòmens e universitat, e síndichs e procuradors d'aquella o aquelles a qui deja e pugen, e de les dites [coses requer] que li sia feyta carta pública a perdurable memòria, e [a conservació] de son dret, per lo notari dejús scrit.
[..... .....] coses [.....] dits síndichs [..... .....] los quals los [.....] donat e [..... .....] notari dejús scrit.
[Testes] Franciscus d'Ares, Miquel de Calatajubo et Johannes d'Ontinyen.
Die sabbati qui intitulabatur septimo decimo kalendas aprilis anno predicto, comparuit [..... ..... .....] notarie ipsius dicti Johanne de Casa, en Pere Serrano, en Domingo Arau e Esthevani Just, [.....] dicti Bernardo [de] Albalato, et fecerunt dicte requisicioni et protestacioni responsionem infrasequentem:
Et los dits en Johan de Casa et en Pere Serrano, et en Esthevan Just, contradien e no [.....] a la dita protestació e requisició, e negar les coses en aquella contengudes eren veres [.....] con són contra ells tant solament proposades, e no en plus dien que.l dit noble en Sanç d'Orta no pot ni deu requerir ço que requer, com ell no sia senyor dels dits lochs de Vilafermosa ne de Cirat, ne ha dret alcú en aquells, per tal determenat és stat per lo senyor rey don Alfonso, per sentència per aquell donada appellacione et supplicacione remota, que.l dit noble Sanç d'Orta no ha dret alcú en lo dit loch de Vilafermosa ni en los hòmens que aquell tenia lo dit loch, quan lo tenia per algun just títol, [..... ..... .....] han assí occupat fortívolment e s'ere alçat en aquell, perquè lo dit senyor rey feu traure lo dit noble del dit castell e vila, e aquell liurà a la noble dona Marquesa Lópiç de Rada, axí com a senyora dels dits lochs e mans, e als habitadors del dit loch que a la dita noble feesen sagrament e feeltat, e aguesen [..... .....] térmens [..... .....] senyora, o qui ella volrria, segons que en la dita sentència longament [..... .....] la qual sentència [..... .....] ha que és passada en cosa jutjada.
E com ells sien vassalls [.....] noble dona, dien que ells són venguts en la ciutat, de manament de la dita noble senyora [..... ..... ..... ..... ..... .....] noble Gonçalbo Dieç, fill seu, o a aquella qui [..... .....] loch seu [.....] tots [..... ..... ..... .....] e ordenança, axí com a bons vassalls e leals són tenguts fer per [..... ..... .....] les dites requestes per lo dit noble Sanç d'Orta, com ells no ajen ne tinguen aquell ni [.....] per senyor lur d'els [..... .....] sinó solament la dita noble dona e el dit fill seu, segons que ella plaurà [..... ..... ..... .....] manar a ells, ans expressament et neguen los damunt dits en Johan [de Casa], en Pero Soriano, en Domingo Erau e Sthevan Just, que alcun dret pertange en los dits castells e lochs al dit en Sanç d'Orta, ni a altre per aquell, per què si.s volgués [.....] pogire callar de requerir, com que request ha, e de protestar que [..... .....] li romangue salvu sobre ço en que dret [.....] ni li pertany.
Et la resposta requerin que.ls sia mesa aprés la dita protestació, a conservació de lur dret e a memòria perdurable.
De les quals coses lo dit en Bernat d'Albalat, en lo dit nom, [..... .....] e trellat, lo qual li fon donat e liurat.
Testes en Matheu Ponç, prevere, en Bernat de Mataró e en Johan Vallés.
Noverint universi, quod nos Jacobus Petri, dominus de Sogorp, et domna Sancha Ferrandiz, uxor eius, ex certa sciencia nostra, non coactis, nec seducti, nec iure nostro ignorari, nec dolo etiam aut fraude inducti, sicut ex proprio meo motu, et gratuita voluntate, et spontanea, per nos et omnes nostros presentes pariterque futuros, cum testimonio huius presenti publici instrumenti perpetuo valiturum, simul et uterque nostrum insolidum, vendimus et concedimus et iure ipso tradimus, seu quasi tradimus nobili Gondizalbo Ximenez de Arenosio, et nomine vestro et vestrorumque amoventem et recipientem et vestro proprio, pro vestra libera et franca alodia, et ab omni onere debitorum, et aliis obligationibus et inquietudinibus penitus exemptis, et expedita, castrum meum et villam de Villamalur, et castrum meum et villam sive locum de Ayoder, et turrim et villam sive locum de Torralba, cum omnibus alqueriis sitis in terminis et infra terminos, et pertinentias predictorum castrorum et villarum, et turris et locorum predictorum.
Quodquidem castrum et villam de Villamalur confrontat et dividit terminos cum terminis de Almonazir, ex una parte, et cum terminis loci de Xinquer, ex alia parte, et cum termino castri loci de Zuera, et cum terminis loci de Mathech.
Idem vero castrum et locum de Ayoder confrontat et dividit terminos, ex prima parte cum terminis castri seu loco de Zuera, et cum termino castri de Espadilla, et cum terminis castri de Fanzara, et cum terminis castri de Tormo, et cum terminis castri de Zirat, et castri Montan.
Predictaque turris et villa de Torralba confrontat et dividit terminos cum terminis castri de Çirat, et cum terminis castro Montan, et cum terminis castri de Mathech.
Predicta vero castra, villas et turrium, seu loca superius nominata et confrontata, et etiam terminata, cum omnibus eorum fortitudinibus et cum toto pleno iure nostro et dominium dictorum locorum, et cum omnibus iuribus, terminis et pertinentiis, ac proprietatibus eorundem, et cum domibus, campis, vineis, et terris cultis et incultis, heremis et plantatis, montibus, planis, silvis, garrifis, nemoribus, venationibus, pratis, pasquis, arboribus, aquis et aqueductibus, fontibus, pisqueris, furnis, molendinis, et cum hominibus et feminis tam christianis quam sarracenis ibi habitantibus et habitaturis, peitis, çenis, çofris, almagravis, alfardis, censibus, tributis, exercitibus, ademptionibus, exitibus, et cabalgatis, çenis, questis, et eorum redemptionibus, necnon cum monetatico, caloniis et justiciis civilibus et criminalibus, et cum omnibus illis et singulis iuribus, locis, vocibus, rationibus et actionibus realibus et personalibus, utilibus et directis, variis sive mixtis, ordinariis et extraordinariis, et cum omnibus et aliis nobis et nostris in dictis castris, villis, turre, sive locis, competentibus et competituris, necnon cum titulo emptionis que inde facimus ad nobili viro domino Fernando Ximenez de Arenosio, fratri vestro, vel quovis alio vinculo, sive etiam uterque nostrum insolidum vobis dicto emptori, et vestris, inperpetuum per libera et franca alodia vendimus, et concedimus, et iure proprio tradimus seu quasi tradimus, pro pretio sexaginta mille solidorum regalium Valentie, quod omnes a vobis, dicto emptore, dante et solvente nomine vestro et vestrorum, et nos espe futura nominationis numerando, confitendo habuisse et recepisse.
Renuntiantes emptionis venditionis predicte, non facta, et precio sive pretis predicti non numerati, non habiti et non recepti [..... ..... .....] ex ea predicta, et dolo, et beneficio minoris pretii, et duplicis deceptionis, et legi dicenti quod si venditores decepti fuerint ultra dimidiam iusti pretii partem venditio recindatur, et omni alii cuilibet iuri contra predicta venienti.
Preterea, et etiam ex ea huius venditionis damus, et concedimus vobis proprium quidquid hac venditio plus modo valet, vel amodo valevit, pretio antedicto; preterea inquam ex ea huius presentis venditionis predicta castra, villas, et turrim ac loca, cum omnibus iuribus ac espectantibus pertinentiis eorum de iure et dominio nostro et nostrorum extrahimus, et in ius vestrum dominium, et retentionem mittimus, cedimus, et transferimus vestro pleno iure; interum vero ipsa castra, villas, et turrim, et loca predicta cum omnibus eorum iuribus expectantibus, et aliis omnibus predictus constituimus nos nomine vestro precario possidere, donec de eisdem vobis, et vestris liceat possessionem aprehendere corporalem, quam recipiendi, et retinendi nostram, et nostrorum auctoritatem, et potestatem vobis et vestris conferimus et damus.
Necnon et etiam ex ea huius venditionis, que vero evictionem, et tuitionem eisdem damus, cedimus, et concedimus vobis dicto emptori et vestris perpetuum, omnia loca mea et quicquid iure rationis, et actionis quidquid competebat, seu competit, tam in dictis castris, villis, et turre, ac locis, et ad usus dictum Ferdinandum Ximenez, et bona sua, et ad usus fideiussorum salvitatis per ipsum nobis datos, et una eorum ratione tuitionis, et evictionis, venditoribus dictorum locorum per ditum nobilem Ferdinandum nobis factam, que est contra Rodericum Sanchez de Calatayud, tenente dicta castra et loca pro nobis, et domno Ferrando Ximenez, sub certis pactis et conditionibus inter vos et ipsum initis, prout de ipsis constat per publicum instrumentum, que tunc pacta, iam dudum sunt finita.
Quibus iuribus, locis, vocibus, rationibus et actionibus nostris, tam realibus quam personalibus, utilibus et directis, variis sive mixtis, ordinariis et extraordinariis, et omnibus et aliis nobis competentibus, vos dictus emptor et vestri exnunch possitis, uti, agere, et defendere et experiri, ac vos tueri in iuditium et extra iuditium in curia, et extra curiam etiam, et ubique in dictis castris, villis, turre, et locis, et ad usus dictum Ferdinandum Ximenez, et fideiussorum, et bona eorum rationibus, et extra causis predictis quemadmodum nos possemus ante huiusmodi venditionem, dationem, et cessionem, et rationibus, et causis predictis constituimus inde vos, et vestros dominos procuratores, et actores, ut in rem vestram ad faciendum inde vestras liberas voluntates.
Et sic vos etiam et successores vestri habetatis perpetuo predicta castra, villas, et turrim, et loca, cum omnibus et singulis predictis vobis, et vestris salvare et defendere, et vos, et vestros semper facere, habere, tenere, et proprio possidere contra omnes personas, franca et libera, et auctorizare, et disbrigare, et vacuam possessionem vobis, et vestris tradere; et de predictis, etiamque uterque nostrum insolidum promittimus vobis dicto emptori, et vestris inde firmiter teneri, et omni evictioni legitime, et omne damnam, ac etiam inteligentia, ita specialiter; quod si in predicta emptione de vestra, vel eius parte, aliquo tempore per aliqua persona propria, vel extranea, pro oblatione libelli vel alias, contra vos et vestros in iuditio vel extra iuditium, in curia vel extra curiam etiam et ubique realiter seu personaliter facta fuerit petitio aliqua, vel demanda, pro continente cum hoc nobis, et nostris semel nunciatum fuerit, promittimus nos uterque nostrum insolidum, ante vos et vestros ponere, et pro vobis et vestris respondere, et satisfacere congruentibus a vobis de predictis, et in nos suscipere litem, et controversiam, et ipsam nostris propriis sumptibus et expensis, et sine omni damno et remitione, et inteligentia vestri et vestrorum ducere, et tractare continue tantum, et tamdiu donech per difinitivam sententiam a qua non liceat apellare fuerit terminata, et finita; vel vos, si volueritis possitis dictam litem et controversiam ducere, et tractare, vobis et vestris, super hoc electione servata; verum si vos et vestri eligeritis ipsam litem, et controversiam ducere, et tractare, vel vos etiam, et vestri culpa mei, vel meorum oportuistis eam ducere, et tractare, et nos vel vos subcumbuerimus, et proinde de dicta emptione vestra aliquid partium vel alias a vobis, vel vestris fuerit evictum, vel etiam diminutum, nos et nostri uterque nostrum insolidum promitimus vobis, et vestris refundere, et restituere totum illud quidquid, et quantum a vobis et vestris inde fuerit evictum, vel diminutum, cum omni damno mitione, et interesse per vos et vestros tunc pacis etiam, et sustinendis.
Remitens vobis et vestris per speciale pactum in hoc instrumento apossitum onus, et necessitatem denuntiandi nobis, et nostris predicta, et apellandi, si super evictum contra vos, et vestros pronuntiare contingerit.
Renuntiantes tamen per nos, vel nostri non possimus dicte ponere, vel etiam alegari contra vos et vestros, quo vobis et vestris facta fuerit injuria vel injusticia, si dicta vestra emptio in totum vel in parte a vobis et vestris evinceretur, aut quod vestri, vel vestrorum culpa, seu negligentia sit evictum, aut perjudicis imperitiam; imo si contra vos vel bona vestra si super evictionem lata fuerit sententia, postquam nobis et nostris semel fuit denuntiatum, seu etiam non expectata denuntiatione quam vobis, et vestris per nos, et nostri promittimus uterque nostrum insolidum, promitimus vobis et vestris, ut superius tractatum est refundere, et restituere totum illud quid quid, et quantum a vobis et vestris inde fuerit evictum, et diminutum, cum omnibus damnis, missionibus, et expensis, ac etiam interesse super quibus quidem omnibus, et singulis predictorum credatur vobis et vestris.
Et nos et nostros, vobis et vestris credere debeamus, vestro solo sacramento, quod vobis et vestris definimus, et pro delato habeatis, sine omni genere probationis, que a vobis et vestris exigerem possumus.
Predicta vero superius per nos vobis dicto emptori estipulata et promessa, estipulantia, et promittimus vobis et vestris, quod ad facta nostra et contracta propria et pro predictis omnibus, ac a nobis et nostris et a quolibet nostrorum vobis, et vestris atendendis firmiter, et complendis obligamus vobis, et vestris, uterque nostrum insolidum, nos, et omnia bona nostra mobilia, et immobilia ubique habita et habenda.
Renuntiantes quantum ad hec benefitio dividendi actionis, et nova constitutione de duobus reis debendi, et specialiter nos dicta domina Sancha Ferrandiz renuntiamus certificata de iure nostro omni iuri, dotis, ac esponsalitiis nostri, et iure ypotecarum nostrarum, et donationis ubique facta propter nuptias, et benefitio senatus consulti veleyani, et omni alii cuilibet iuri contra hec veniente, et iuramus per Deum, et eius sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta, predicta atendere et complere, et non contrafacere vel venire aliqua causa, vel etiam ratione.
Et ad majorem omnium predictorum securitatem, et firmitatem vobis, et vestris habendam, damus vobis et vestris fidantiam salvitatis nobilem Artaldum de Luna, generum meum, qui ad predicta omnia, et singula vobis et vestris atendenda, et complenda, ad forum Valentie teneatur et obligatur.
Quam fidantiam nos Artaldus de Luna predictus, esponte, et sine vi, in nos facimus et concedimus vobis dicti emptori, et vestris, ut superius est dictum, super omnibus bonis nostris mobilibus et immobilibus ubique habitis et habendis, quo ad sua sobiant, et caute obligant de presenti.
Quod est actum apud Paterna, pridie nonis martii anno Domini millessimo trescentessimo septimo.
Sig+num Jacobi Petri. Sig+num Sanche Ferrandis Diez, uxoris eius, jurantis. Sig+num Artaldi de Luna, fideiussoribus dictorum, qui hoc concedimus et firmamus.
Testes huius rei sunt Rodericus Sanchez de Calatayud, Eximenus Lopis de Rufis, et Garcia Periz Dollo.
Testes sunt firma mea dicta domna Sancha Ferrandis, qui firmavit apud Benalguazir nonis martii anno quo supra, his qui supra.
Sig+num Nicolai de Podio, publici Valentie notarii, qui hoc scribi fecit, et cum his rasis et emendatis in decima quarta linea, ubi scribitur [..... .....] et clausit loco die et anno prefixis.
Sepan todos homens, como yo Pedro Jurdán de Arenós, fijo del noble don Gonçalvo Ximénez, senyor de Arenoso, do a vos dito padre mío, el castiello et la villa de Villamalur, con sus alcarías, términos et pertenencias, por pura et perfecta donación entre vivos, según aquel dito castiello et villa diestes a mí, con carta pública fecha por Nicolau Despuig, notario público de Valencia, e quiero que ayades todo aquel derecho que yo he, et a mí conviene de pagar a Martín Yeñeguez aquellos veinte mil sueldos, los quales yo d'el recibí, por los quales yo'l fiz carta de vendición del lugar de Ayódar, alcaria de Villamalur, et el dito Martín Yeñeguez fiço carta a mí, por la qual yo podía cobrar la dita alcaría de Ayódar pagando a él los ditos veinte mil sueldos.
Et fago a vos donación, et cessión del dito derecho, et de qualquiere derecho, que a mí conviene o convenir pueda, por cobrar del dito Martín Yeñeguez la dita alcaría de Ayódar, con todos sus términos et pertinencias.
Et a mayor cumplimiento do a vos fianza de salvedat de la dita donación a don Março de Cuella, que a vos et a los vuestros salve y salvar faga.
Et dito castiello et villa et alcarías, con sus términos et pertinencias, segunt fuero de Aragón, e yo dito don Março atorgo así fiança de salvedat, como desús dito es.
E yo dito Pedro Jurdán, a mayor complimento, renuncio a la dita donación que vos a mí, dito padre mío, fecistes del dito castiello et villa de Villamalur, et riendo a vos la carta de la dita donación que vos a mí feciestes.
Quod est actum sábado diez y ocho días andados del mes de janero anno Domini milesimo trescentessimo decimo quarto.
Testimonios presentes son de esto don Bartholomé de Slava, et Johan del Muro, fijo que fue de don Johan del Muro.
Sig+no de mí, Pedro Martínez de Montiel, notario público de Villafermosa, que esta carta scribí.
Noverint universi, quod nos Petrus Jordani de Arenosio, attendentes et recognoscientes ex nobilis Gondiçalbus Eximini, dominus de Arenoso, et dompna Urracha Jordani de Penya, parentes nostri, permutaverunt et excambiaverint Vilamalur per alqueream de Aranyol, cum omnibus terminis, proprietatibus, iuribus, pertinentiis suis universis, et singulis, venerabili Galcerando de Rivosicho, filio quondam venerabilis Raymundi de Rivosicho, militis, cum publico instrumento confecto auctoritate Arnaldi Piqerii, notarii publici Valentie, pridie chalendas augusti anno Domini millesimo trescentessimo decimo octavo, prout in dicto instrumento dicte permutationis vel cambii, sive excomutationis largius continetur, et in eisdem et eius terminis vos in corporalem possessionem posuerunt, ratione permutationis predicte.
Ideo, certificatus de toto iure nostro scienter, per nos et omnes nostros, cum hoc presente publico instrumento suo robore valituro, et in aliquo non violaturo neque revocaturo, predicte permutationi seu excomunicationi concensientes, cum omnibus et per omnia et singula, laudamus, aprobamus, et confirmamus, et omnia et singula in ipso instrumento contenta ratificamus, et aprobamus, et vos dictum Galcerandum de Rivosicho in iamdictam possessionem confirmamus, et ex certa scientia renuntiamus omni iuri quod habemus, vel habere debemus, seu possemus in dicto loco seu alquerea de Vilamalur, et terminis et pertinentiis suis, et ex causa donationis seu excommutationis, sive aliqua quacumque ratione vel causa, illud ius quod nobis pertinent seu pertinere posit quacumque ratione in predictis alquerea et loco, cum suis terminis totum illud vobis dicto excomutatori vel permutatori licet absenti tanquam presenti, et notario infrascripto tanquam publica persona stipulanti et recipienti a vobis legitime, et vestris de speciali pacto in hoc contractu apposito; damus et relaxamus libera et absolute sine aliqua alia contradictione, que nos in omnibus et singulis supradictis habere seu consequi possemus qualibet ratione.
Renuntiantes super hiis omni iuri, foro, legi, rationi, et constitutioni, et consuetudini contra predicta vel aliquid de predictis venientibus, et nos in aliquo adjuvantibus.
Promittentes et bona fide convenientes vobis, et vestris, omnia et singula supradicta firma et rata habere, et non contrafacere vel venire de iure vel de facto aliqua ratione.
Renunciantes scienter omni exceptioni consentionis, laudationis, approbationis et confirmationis predictarum per nos vobis non factarum, ut predicitur, et doli; immo promittimus et bona fide convenimus vobis et vestris, de pactu speciali et expresso in hoc contractu apponito, dictum castrum et alqueriis, cum suis terminis, facere et habere, tenere et possidere, quiete, potenter, et in bona pace, contra omnes personas conquerentes, vel aliquid perturbantes secundum forum Aragonie, et per eviccione dicte permutationis seu cambii obligamus scienter ad hoc vobis et vestris, omnia bona nostra mobilia et immobilia, ubique habita et habenda.
Et si forte in dicto loco et alquerea de Villamalur, seu eius terminis, iuribus et pertinentiis suis, ac aliis omnibus et singulis supradictis, in totum vel in partem eorum, seu pro ipsis aut ratione vel occatione ipsorum, questio aliqua, petitio, vel demanda realis vel personalis, per aliquem seu aliquos, tam per oblatione libelli quam alio quocumque modo, aut foro, vel violencia fieret, vel moveretur, promittimus et bona fideconvenimus per nos et successores nostros, quod ista denuntiatione semel tantum modo nobis, et nostris, aut procuratori nostro cuicumque, vel quibuscumque vobis magis aplaudabit ante dampnum datum, vel illitum, aut in vos habitum vel receptum defensionis vestri, et dicti loci et alquerea, cum suis pertinentiis, nos et nostros, cum omnibus bonis nostris ponemos, et pro vobis et vestris respondebimus et satisfaciemus, et suscipiemus in nos litem, et lites, causa et causas, et questiones tantum, et tamdiu ipsas ducemus, tractabimus, et defendemus nos et nostris propriis sumptibus et expensis, quousque fine debito, per difinitivam sententiam a qua ulterius appellari non possit, vel supplicari fuerint terminare et totaliter adfinire, vel vos aut vestre, si velletis, possitis per vos vel per procuratorem seu procuratoris nostros, litem seu lites, causam seu causas, ac questiones ducere, tractare et defendere vobis et vestris successoribus, super hoc electione servata.
Renuntiantes vobis, et vestris successoribus per nos, et nostros, de pacto speciali et expresso pactum, et necessitatem, et enunciationis, et appellationis, et prossecutionis eius, nisi semel in principali causa, ut est dictum, et in aliqua de predictis per predictos nobiles parentes nostros vobis excomutatis, seu excambiatis ut superius est narratum in totum vel in partem evicta fuerit, vel etiam diminuta per viam ordinariam, vel extraordinaria, aut per forçiam vel violentiam, seu alio quocumque modo, ut superius est iamdictum, et promissum totum illud, et quitquid et quantumcumque sit vel fuerit, seu etiam possit vobis et vestris de pacto speciali, et expresso in continenti nos, et nostros, restituere, reddere, et emendare promittimus, voluntati vestre omnimodam postpossita malitiis, difugiis, exceptionibus, cabillationibus, et dillationibus quibuscumque postpossitis penitus expulsis cum omnibus dampnis, gravaminibus [..... ..... .....] que et quas vobis vel vestri successores feceritis, vel sustinueritis, pro predictis, vel super predictis, et ratione vel occassione eorum ubicumque magis duxeritis, eligeritis, sive obtinueritis [..... ..... ..... .....] questionibus, seu etiam subcumbatis.
Super quibus quidem evictis, et etiam super dampnis gravaminibus interesse, et missionibus credatur, vobis, et vestris successoribus proprio juramento, quod exnunc, et extunc sicut ex nunc vobis, et vestris definimus et pro delato volumus illud haberi nullo alio probationis genere a nobis, vel nostris requisito; immo volumus dictum sacramentum vestrum habere cum in locum probationis.
Pro quibus omnibus et singulis supradictis, vobis, et vestris salvandis et defendendis, attendendis firmiter, atque complendis, ac etiam observandis, et pro evictione, et legitima garentia, et forçia ac violentia eorumdem, ut superius est narratum et promissum,, obligamus ex certa scientia vobis, et vestris, omnia bona nostra mobilia et immobilia, ubique habita et habenda.
Quod est actum apud Toxa, octavo calendas junii anno Domini millessimo trescentessimo vicessimo.
Sig+num Petri Jordani predicti, qui hec concedimus et firmamus.
Testes huius rei sunt Raymundus de Montesono, presbiter, Sancius Luppi de Lienda, Martini de Roda, presbiter, et Petrus Vida, vicinus de Vilamalur.
Sig+num Martini de Moya, notarii publici auctoritate regia per totam terram et dominationem domini regis Aragonum, qui predictis interfuit et hec scribi fecit, et clausit loco die et anno prefixis.
Sepan quantos esta presente carta vedrán et hodrán, que nos don Pero Jurdan de Arenoso, et dona Marquesa Llopiz de Rada, muger de él, de cierta scientia, acordadament et aconseyllada, non forzados ni enductos ni en alguna cossa engañados, antes de muy buenos corazones et agradables voluntades, havido conseyllo, delliberación, damos, hotorgamos en pura et perfeta et acabada donación, faremos luego de presente a vos, Gonzalvo, fijo nuestro, el castiello y villa de Arenoso, el castillo y villa de Montán, con sus alcareas, et la vila de Araynuel, et el castiello et villa de Zirat, et el castiello del Tormo, et la alcharea de Torrechiva, et el castiello et villa de Tuega, et el castello et villa de Espadieylla, et el castillo de Buey Negro, con sus alcareas, las quales son Argelita et Ludien, et et castieyllo et villa de Villamalur con sus pertinencias, las quales son el castillo de Ayodar, el Fuentes, et Villahaaleva, et Berniches, et el castieyllo et villa de Villamalea, et la villa de Zuquayna, et el castieyllo et la villa de Cortes, et Torralva que es pertinencia del castillo de Villamalur.
Los quales sobreditos castieyllos son en el reyno de Valencia, et afruentan con Ruvielos e con Noveruelas, et con san Agustín, aldea de Teruel, e con Pina, et con Castielmontán, et con Pavías, et con Matet, et con Val de Almonazir, et con Jinquer, et con Zuera, et con Ansara, et con Arrayna, et con Luzena, et con Chodos, et con Vistabeylla, et con el Puerto de Vengalmón, et con Castielvispal, et Zuara.
Damos a vos el dicho Gonzalbo, fijo nuestro, luego de presente el castieyllo et la villa de Lonpiach, con la cassa de Viera, et con la cassa de la Vayll, que son asadados en el reyno de Aragón, el qual dicho castieyllo et villa et casas afruentan con término de Rueda, et con término de Épila, et con término de Coglor, ansí como los dichos castieyllos et villas et alcareas, con todos lures términos et pertinencias, con montes et con aguas et con paystos, leynar, leynares, vedados, abeuraderos, a los dichos castieyllos et villas et alcareas, et lugares, con todos lures términos et pertinencias, et con montes et con aguas dentro en las dichas afrontaciones son encerrados, et por ellos determinados, et por ellas determinadas.
Ansí nos, los ditos Pero Jurdán de Arenoso, et dona Marquesa Llópiz de Rada, muger de él, damos, hotorgamos, pura, perfecta et acabada donación, façemos a vos el sobredicho Gonzalvo fijo nuestro, luego de presente todos los sobredichos castieyllos et villas, alcareas et lugares, con todos los hombres et mugeres, christianos et christianas, judíos et judías, moros et moras, con todos los dichos términos et pertinencias a los dichos lugares pertenecientes, et por qualquier manera o razón pertenecer devientes a todo poder et señoría nuestra, et de los nuestros, alta et bassa, de los dichos lugares luego de presente fuer ayamos, et en poder et dreyto et señoría vuestra et de los vuestros, aqueyllos mesmos tenient et poderoso, vos ende facemos con aquesta presente pública carta por todos tiempos valedera, por nos nin por los nuestros, en ningún tiempo non revocadora, on sí queremos et otorgamos et expresamente consentimos que vos, el dicho Gonzalvo fijo nuestro, o los vuestros, o quien vos querredes, los sobredichos castieyllos et villas, et alcareas et lugares, con todos lures drechos et términos et pertinencias, éntregamente ayades a vender, empeñorar, cambiar, ayllenar et dar si nos mala voz et contradicimiento de alguna persona o personas, nacidas et por nacer, et fazer de los dichos castieyllos, et villas et alchareas et lugares, vos et los vuestros, o quien vos querredes, a todas vuestras proprias voluntades, ansí como meyllor puede ser deyto, scrito et sanamente, a proveyto vuestro pensado, et encara a mayor firmeza vuestra et de los vuestros damos a vos fianza de salvedad de los dichos lugares desuso nombrados, specificados, qui a vos et a los vuestros los sobredichos castieyllos et villas, et alcareas et lugares, con todos lurs términos et dreytos, et pertinencias, salve, salvos et seguros vos los faga haver, tener, possedir, espleyear, según fuero de Aragón et según que dito y es, a Pero Periz Cuyllar, vecino de Zedrieyllas.
Et yo el dito Pero Periz de Cuyllar, vezino de Zedrieyllas, volence rotament, me atuergo para a tal fianza de salvedad, como dito es de suso de ius obligación de todos mis bienes seyentes et semovientes, havidos et por haver.
Testigos presentes que ésto oyeron et vieron, et por testigos se otorgaron, don Martín de Ar, cavallero, et Simón de Cuyllar, vecino de Zedrieyllas, et Pero Martínez de Logram, et Pero López de Arguedes, escuderos.
Et yo Fortún Lópiz, notario et jurado del conseyllo de Olit, por mandamiento de los nobles don Pero Jurdán de Arenoso, et de dona na Marquesa Lópiz de Rada, muyller del sobredito, et con atorgamiento del dito Periz de Cuyllar, fianza sobredito, et de los ditos testigos, esta carta scribí et fize este mío sig+no acostumbrado en eylla, la qual fue fecha lunes, tres dias andados del mes de diciembre, sub chalendario millesimo tricentessimo quinquagesimo septimo.
In Christi nomine.
Universis matris ecclesie filiis innotescat, quod cum olim dominus Urbanus papa, concesserit et privilegium dederit domino Petro, regi Aragonum, et proceribus eiusdem, quod ecclesias quas eriperent de manibus paganorum cum iuribus suis possint conferre monasteriis et personis religiosis, nos Aceyt Abuceyt quondam rex Valentie, nunc autem per Dei gratiam christianus, et Eximinus Petri, proceres regni Aragonum et Valentie; attendentes quod per vos dominum Petrum, Dei gratia tarraconensis archiepiscopum, petitur reformari divinus cultus in terris quas nos eripuimus de manibus paganorum, auctoritate dicti privilegii nobis ac aliis proceribus regni Aragonum per dominum papam concessi, concedimus et donamus titulo perfecte donationis inter vivos vobis, domino archiepiscopo supradicto vestrisque successoribus in perpetuum, omnes ecclesias constructas et construendas cum decimis et iuribus earumdem, in terris quas nos eripuimus de manibus paganorum, divina gratia mediante.
Quorum nomina hec sunt: Mela, Arenoso, Montan, Tormo, Cyrat, Tuega, Espadella, Bueynegro, Villamalefa, Villaformosa, Cortes, Villamalur cum terminis suis, Jodar, Villahaleva, Tortonich; in alia parte Andilla; in alia parte Castalla cum suis terminis, Unili, Ibi, Tibi.
Omnes autem ecclesias in dictis terminis et locis edificatas et edificandas conferimus vobis, domino archiepiscopo et vestris successoribus, in perpetuum, pleno iure; retentis nobis in eisdem ecclesiis medietate decimarum et iure patronatus.
Quam medietatem decimarum nos et successores nostri per vos et vestros habeamus in feudum, et simus inde vassalli vestri vestrorumque successorum et tarraconensis ecclesie matris nostre, quare homagium vobis facimus et sacramentum fidelitatis promittimus, ad quod sacramentum et homagium faciendum successores nostri vobis et vestris perpetuo teneantur.
Ordinatio autem ecclesiarum procurationes et correctio clericorum, et omnis jurisdictio quam diocesanus potest et debet habere in ecclesiis suis, vos et successores vestri habeatis perpetuo in ecclesiis antedictis, sine omni nostro nostrorumque retentu.
Decime autem colligantur per bayulum vestrum et nostrum, qui nobis et vobis sub juramento astringatur, quod decimas fideliter colligat antedictas, et cum collecte fuerint recipiamus nos et nostri medietatem ab integro, et vos quartam et clerici ad ipsarum ecclesiarum servitium deputati recipiant aliam.
Cum vero vacaverint ecclesie, presentemus nos et successores nostri, vobis et vestris, personas idoneas que a vobis curam recipiant animarum, secundem canonicas sanciones et vobis obediant et alia faciant, que clerici teneantur facere suo diocesano, vobisque sint subjecti utraque lege jurisdictionis, scilicet et diocesis.
Ecclesiam autem de Tibi vobis concedimus libere, ut vos in ipsa rectorem semper instituatis, non retenta nobis presentatione quam ecclesiam vobis dotare promittimus de tribus pareliatis terre, et domibus, in quibus rector permaneat, qui per vos ibidem fuerit institutus, et vos ibidem hospitari possitis cum vos ad terram illam contingeret declinare.
Nos autem, Petrus, Dei gratia tarraconensis archiepiscopus, attendentes devotionem quam vos nobiles Aceyt Abuceyt, olim rex Valentie, nunc per Dei gratiam christianus, et Eximinus Petri, consanguineus noster, habetis erga nos et tarraconensem ecclesiam, sponsam nostram, supradicta omnia concedimus et aprobamus, prout superius sunt expressa, et homagium ac sacramentum a vobis recipimus, promittentes vos et res vestras defendere et tueri tanquam fideles vassallos in iure vestro, quantum nostram deceat dignitatem bona fide et sine enganno.
Villarum autem que nondum sunt reddita cultui christiano, recipiamus nos ius nostrum iuxta modum superius comprehensum, quousque divina gratia inspirante ipsas reddatis cultui christiano, et expellatis exinde sarracenos.
Actum est hoc XIII kalendas martii anno Domini millessimo CC XL VII.
Ego Petrus, sancte tarraconensis ecclesie archiepiscopus subscribo, et sigillum meum feci apponi, et capituli Terracone.
Sig+num Aceyt Aboceyt, quondam regi Valentie. Sig+num Eximini Petri, qui hoc laudamus et firmamus, et a testibus firmari rogamus, et sigilla nostra apponi fecimus.
Ego Guillermus Vital pro teste subscribo. Ego Jacobus sacrista Tarracone subscribo. Ego Gondisalvus Petri canonicus Valentie, testis, subscribo. Ego Dominicus Mathei subscribo.
Ego Guillermus de Alarico scriptor domini archiepiscopi supradicto, mandato eiusdem, et Aceyt Abuzeyt et Eximeni Petri, predictorum, hic subscripsi die et anno prefixis.
Sig+num Petri Pauli, notarii Valencie, testis. Sig+num Michaelis Serrati, publici notarii testis. Sig+num Jacobi de Castro Senioris, notarii Valencie testis. Sig+num Guillermi Gaucerandi, notarii Valencie testis.
El noble don Gonzalbo Ximénez, señor de Arenoso, y la noble señora doña Urraca Jordán de Peña, su muger, dieron y ofrecieron a su primogénito hijo, el noble don Pedro Jordán de Arenoso, en contemplación del matrimonio con doña Marquesa López de Rada, hija del noble don López de Rada, de Navarra, y de doña Brunisenda, señores de Rada; Primeramente le ofrecieron el castillo y villa de Arenoso, con todos sus términos, más el castillo de Montán, más la villa de Arañuel, más el castillo y villa de Cirat con sus términos, más el castillo y villa del Tormo, más el lugar de Torrechiva, más el castillo y villa de Tuega, más el castillo y villa de Espadilla, más el castillo y villa de Buey Negro con sus alquerías, más Argelita, más Ballat, más Ludiente, más el castillo y villa de Villamalur con sus alquerías, términos y pertenencias, y la villa de Villahermosa con todos sus términos.
Y dichos confrontan con término de Teruel, con la tierra de don Jaime de Xérica, con Almonacir, con Matet, con Pavías, con Xinger, con la tenencia que fue de don Juan Ximénez d'Urrea, con Vistabella, con el Puerto Mingalvo y con el Castillo Vispal.
Y aún le ofrecieron más, para después de sus días: el castillo y villa de Lamprach, con la casa de la Vall, y la casa de la Vuera, que confrontan con término de Pila, y con términos de Rueda, y con término de Cotulor.
Y dichos castillos, villas, y lugares, se los ofrecieron con todos los derechos, términos, pertinencias, con montes, aguas, pechas, leñas, leñares, vedados, abeuradores, pertenecientes a dichos lugares dentro las dichas confrontaciones, y esto se entiende después de sus días y de la dicha su muger, y después que dicho su hijo los pueda tener, poseer, sin pleito de herederos, y que pueda dar, vender, empeñar, cambiar, enagenar, obligar, sin mala voz ni contradición alguna de persona, pero se reserbaron para sí durante su vida, si necessitaren, puedan obligar y empeñar las rentas o usufructos de los dichos lugares, o de qualquiera de ellos, hasta cuatrocientas vezes mil sueldos reales.
Auto Arnaldo Alegre, notario público de Villahermosa, en 8 del mes de abril del año 1318.
Esto ha sido sacado de un proceso del Archivo de Villahermosa, que se llevó en el año 1333 contra don Gonzalbo Díez de Arenoso, hijo del dicho don Pedro Jordán, y de doña Marquesa López de Rada, y nieto de los dichos don Gonzalbo Ximénez y de doña Urraca Jordán de Peña, el que está baxo del número 95, en el caxón de los privilegios, y también ay en dicho proceso una carta del rey don Alonso de Aragón, y la escritura de dote y arras de dicha doña Marquesa López de Rada, que le dotaron en el castillo y villa de Arenoso, en el castillo y villa de Cirat, y en la villa de Villahermosa
Sepan todos como nos, don Gonzalbo Ximénez, señor de Arenoso, por nos y los nuestros presentes, y esdevenideros, con testimonio de esta presente pública carta por siempre válida, por muchos agradables servicios que vos don Berenguer Prats, justicia de la Puebla de Arenoso, don Bernat Torlá, e Vizente Sancho, jurados, e don Pedro Chiller, e don Guillem de Santa Olalia, don Julián e don Pedro Asensio, e don Arnau de Santolalia, e don Guillem Olier, e don Bernat Cap, e don Bernat Fornas,e don Bernat Agrienos, todos del consello de la dita Puebla, a nos haberes fecho specialment el gracioso servicio que agora feches present, que de vuestro propio movimiento e plana voluntat dados a nos para huebos de gracia nuestra, nuestra tierra de hoy que esta carta es fecha en cinco años próximos venientes 7.500 sueldos, es a saber por cada un año de ésta en la fiesta de san Miguel del mes de setiembre 1.500 sueldos.
Queriéndoos dar galardón e mandato de los ditos servicios, queremos que otorgássemos a vos e a los vuestros presentes e esdevenideros, la gracia de la septa permanent, que dentro de estos cinco años del dito servicio, que non dades ni seades tenidos de dar herbaje alguno, ni otra pecha, y cumplidos los cinco años del dito hervaje será nuestro, y de los nuestros, porque de lo que nos queremos que cumplidos los ditos cinco años, que vos y los vuestros de deseades tenidos de dar por cada un año, en la fiesta de san Miguel de setiembre, por todos tiempos, 600 sueldos reales, y libras para una cena, y solos los nuestros, que a vos y a los vuestros de los cinco años adelante, que algún pedido ni manda, no vos podamos manifiesta ni escondida, sino tan solamente para nuestra caballería, e por casamiento de fillos, a por pasar mar.
E a mayor cumplimiento de la dicha gracia, queremos e atorgamos que saga cada una casa de vosotros, e de los vuestros descendientes de vos en vuestras tierras de regadío, cada tres jornales de tierra para vuestros cáñamos, y linos, hortalizas, de las quales non dedes ni seades tenidos de dar diezmos, ni de potros, ni de pollinos, ni de bezerros, ni de pollos en ningún tiempo, vos ni los vuestros; y la primicia, que será vuestra e de los vuestros para siempre.
Encara per nos a los nuestros confessamos e otorgamos a vos, e a los vuestros, todos fueros y costumbres d'Aragó.
Enpero retenemos en nos e los nuestros, todos otros derechos y señorías, assí cibiles como criminales, que siempre hemos acostumbrado de haber, e vuestes e cabalgadas, mas no alteración de aquellas.
Asín per nos y los nuestros convenimos e prometemos a vos, dicho justicia, jurados, e consello, que contra ésto non vinemos, ni vener faremos por algún hecho propio, manýa o razón, con obligación de todos nuestros bienes, antepuestos ante nos los santos evangelios, y la cruz de nuestro señor Dios corporalmente de nuestras propias manos tocados, juramos todas las de suso dichas cosas tener y cumplir, y no en alguna cosa contrabenir, assí nos jure Dios. Amen.
Encara tota virtut del ditu sacrament, renunciamos a todo fuero e usus e constumbres, e a todas otras cosas contra ésto venientes.
Et nos, dictos justicia, jurados, e dito consello, recibimos de vos dito noble señor la dita gracia, e otorgamos la dita carta de cosas en aquella contenidas, e prometemos por los nuestros e aquéllos tener e cumplir a vos, e a los vuestros, e/o obligación de todos nuestros vienes muebles cedientes, in quantum.
Datum octavo días andados del mes de agosto año Domini M CCC XVII.
Presentes testimonis don Pedro López de Biel, don García Fernández, Daudell Siella, caballeros, Gerónimo Pérez y Pedro Pintor, escuderos.
Sig+no de mí, Pedro Martínez, notario público de Villaformosa, e por autoridad del noble senyor don Gonzalbo Ximénez, señor de Arenoso, por toda su tierra y señoría, notario público que esta carta escriví, fecha en el dicho año de suso dicho, con el supra puesto a segundo renglón, do dice "daremos".
Hoc est translatum sive exemplum, actum Ville Formosse, die XXV februarii anno a Nativitate Domini Mº Dº LXXIXº, sumptum fideliter a publica forma cuiusdam privilegii concessi per dompnum Açeyt Aboseyt, netu de Miramomilino, quondam domino Ville Formosse, populatoribus dicte ville, in villa de Onda, anno Domini Mº CCº XLIIº, septimo idus martii, clausi, recepti et subsignati per Petrum Sanz, quondam notarium dicti domini Açeyt Aboseyt, sigillatique a sigillo dicti domini Açeyt Aboseyt in sera blanca impresso, et cum filis in dicto privilegio pendentis, non vitiati neque in aliqua eius parte suspecti, immo autentici et fidem facientis, cuius quidem privilegii thenor talis est:
Sit notum cunctis, quod nos dompnus Açeyt Aboseyt, netus de Miramomenino, volentes populare christianorum terminum castri de Villa Malefa, facere Villam Formossam, consulte et ex certa scientia, per nos et omnes nostros presentes et futuros damus, et concedimus populationem castri de villamalefa, ad faciendum Villam Formossam et aldearum totius termini eiusdem, vobis Joanni Selpha, et n'Ofre Esperandeu, et Garcia Sanz, et Petro Ferrer, et Dominico Villarroya, et Dominico Corbarani de Celpha, et Blasco Soriano, et vestris successoribus, et vobiscum simul CXL christianibus populatoribus et successoribus eorumdem, et ad plures si convenienter ibi in dicta populatione potuerint populari.
Iamdictam populationem vobis predictis damus et concedimus, et insuper assignamus et donamus vobis per terminos, ut vadit de angustu usque ad villam de Ferrerola, et de loco isto usque ad locum qui dicitur Lucemella, et de loco isto usque ad supremum de Penna Golossa, et istius loci quomodo vadit sendero quod est super Pennam Golosam, et huic modo cerro cerro, quomodo aque vertunt usque ad portum que dicitur Chera, et huic modo sicut vadit ad castrum de Ascollean, et istud usque ad locum que dicitur castrum de Pellinos, et hinc quomodo vadit usque ad sumum de Saxas, et huic quomodo aque vertunt usque ad pratum de Equa, et huic quomodo vadit usque ad locum quod dicitur Turrecella Sieca, et huic quomodo vadit usque ad villar de Azaroylla, et huic quomodo aque vertunt pro cerro usque ad collatum de Pedrafita, et huic modo ad dictum locum angusto.
Sicut infra termini de Villamalefa et de villaformossa includuntur per circuytum, sich sine aliquo retentu et voce mala vocique persone dicta loca per terminos, vobis damus et per populationem dictorum locorum et omnium aldearum, sive alcarearum suarum, et totius termini eiusdem, vobis predictis et vestris damus et concedimus, et numero omnium populatorum quos ibi venerint ad populandum, ad quos eis ibidem fuerint assignate hereditates per Martinum Periz et a Dominico Villarroya, quos ad dividendas inter vos et ipsosmet ibi hereditates dictorum locorum, propter quod donamus, assignamus et successoribus illorum in perpetuum , cum planis, riguis, arboribus, montibus, vallibus, terminis et plantis, pasquis, herbis, lignis, garriciis, devesiis, piscariis, aquis et aqueductibus, furnis, molendinis, introitibus, exitibus, afrontationibus, terminis et suis pertinentiis universis a celo in abiso.
Sub hac forma et pro hac donatione et populatione, sitis vos et vestri homines nostri, detis de omnibus fructibus vestrarum hereditatum et olivarum, donetis nobis et nostris in perpetuo decimam, tam pro nobis quam pro ecclesia et non amplius. De fructibus vero aliorum arborum nihil.
Et sich possitis vendere, dare, et obligare hereditates vestras ad quemcumque volueritis, sine laudimio, et de firmamento.
Preterea tamen annuo nobis et nostris dare decimam corderiorum, porcellarum, vitulorum, pullinorum, asinorum, equorum, decimam gallinarum, et eorum fructuum, lanearum et casearum nihil.
Preterea damus vobis et vestris, in perpetuum, molendinum quod est in populatione majori, quod habeatis francum et liberum sine retentu aliquo, excepto moleant populatores et habitantes in populatione majori; alia vero molendina et omnes furnos dictorum locorum, nobis et nostris libere retinemus.
Preterea a quinque annis in antea teneamini nobis et nostris facere hostem.
Damus et concedimus vobis et vestris, in perpetuum, primiciam ad opus ecclesiarum vestrarum, et concedimus quod filii vestri sint semper rectores in ecclesiis dictorum locorum, dum sint tamen sufficientes in predictis.
Damus vobis et vestris dictorum locorum, quod pro morte subitanea quam contingere possit aliquibus vestrum, quod absit, nunquam quantetur vestrum anime, sed si obierit sua egritudine sine confessione et receptione corporis Christi, sua negligentia tunc quantetur suum anime.
Damus vobis et vestris et omnibus populatoribus et habitantibus dictorum locorum, foros et consuetudines Daroche, et merinum, judices et alcaldes, secundum dictum forum. Et quod habeatis semper patronum fororum Daroche, per quod patronum semper judicemini.
Promitentes per nos et nostros nunquam imponere vobis nec vestris, nech populatoribus predictorum locorum, presentibus et futuris, aliquos foros nech consuetudines preter foros et consuetudines Daroche, ut dictum est.
Quod est actum in Onda, anno Domini Mº CCº XLº IIº, septimo idus martii.
Huius rei testes sunt: Guillermus Roda, Gunçalbus Aceydi, Martinus Perez d'Aznaria, Garcia Periz de Ferrera, Petrus Petri alcayt d'Arenoso, Eximen Perez de Artieda.
Ego Petrus Sancii, notarius domini Aceyt, qui pro mandato domini Aceyt hanc cartam scripsit et sig+num fecit.
In Christi nomine et eius gratia. Amen.
Pateat universis presentibus pariter et futuris, quod nos Raymundus de Ribosico, dominus castri et baronie de Rebollet et ville de Oliva, ac etiam castri et thinentie de Villamalur in regno Valentie; attendentes nos emisse noviter a domino nostro rege, seu ad eius districtum et judicium, ad instanciam creditorum prenominata castrum et baroniam de Rebollet ad villa de Oliva, cum omnibus eorum terminis, iuribus et pertinenciis, in encanto publico, magno precio scilicet per sexcentis viginti mille solidis regalium Valentie, ut continetur latius in publicis instrumentis nostri huiusmodi emtionibus, ad solutionem cuiusquidem pretii ullatenus comode suficere non valemus, nisi per vinditionem bonorum et iurium nostrorum, et inter alia scriptorum, attenta summa tante pretiii memorate, ideo ex causa tam perutilis et notabilis emptionis predicte, et pro faciendo complemento solutionis pretii eiusdem, cum hoc presenti publico instrumento perpetuus temporibus valituro, gratis, scienter adque deliberate, per nos et omnes nostros perpetuo successores, presentes adque futuros, titulo pure, perfecte, legitime ac irrevocabilis venditionis, vendimus et concedimus, ac in perpetuum vobis honorabili Francisco Sansii Munionis, militi habitatori civitatis Turoli presenti, ementi, et acceptanti, et vestris ac quibus volueritis pro vestro libero, franco et quitio alodio, ac ab omni honore debitorum, et quorumcumque vinculorum exactionum et obligationum quocumque nomine nominentur penitus liberato, exhonerato, expeditoque, castrum prenominatum de Villamalur situm intra regnum Valentie, cum omni thenentia sua, ac cum locis dive alchareis de la Pobla Ayoder, Fontes, Torralva, et de Berniches, sitis intra terminum castri prefati ac eius thinentiam, cum fortalitiis, turribus, castris, defensionibus, tam in ruppibus quam in planis, in predictis castro, locis, seu alchareis, positis, sitis et constructis, et cum barbacanis, domibus, edifitiis intra castra, loca, et alchereas prenominatas, factis et constructis, seu de cetero fientis, et etiam ubilibet inibi construendis. Et cum montibus, montaneis, portibus, intratis, vallibus, planis, silvis, pratis, paschuis, peixeris, pesqueriis, neboribus, venationibus, fontibus, puteis, aquis dulcibus et salsis, aquarum ductibus et reductibus, molendinis, furnis, ma[s]eris, tabernis, peitis, questiis, lenis, demandis, herbagiis, carnagiis, çofris, morabatino, almagranis, alfardis, servitiis, adempribis, decimis, colectis, exactionibus, penis, caloniis civilibus et criminalibus, atque militis. Et cum bladiis grosis et minutis, viniis, campis, hortis, terris cultis, et incultis, heremis et populatis, arboribus et plantis fructiferis et infructiferis, natis et nacituriis, garrigiis, pasagiis, assutis, canalibus, hoste et cabalcata, et eorum redemptione, et cum omnibus mansis, casatis, mansatis, devesis publicis et separatis, alchareis, hereditamentis intra terminos prefati castri et ipsius thenentie positis, et edificatis in posterum, hedificandis et construendis, et cum omnibus hominibus et feminis christianis pariter et sarracenis ibi habitantibus et habitaturis, et cum mero et mixto imperio et omni jurisdictione domino, et potestate civili et criminali et exercicio eorundem, et cum omnibus et singulis exhibitus, proventibus, redditibus, fructibus, sdebeniventis, universisque aliis iuribus, proprietatibus, integritatibus, terminis et pertinentiis nobis et nostris in predicto castro de Villamalur, locis et alchareis thinentie eiusdem melius et plenius pertinentibus, et competentibus et pertinere debentibus, quovis modo, iure, titulo, vel eorum ratione, prout prenominatum castrum cum eius popula de Villamalur terminatur et confrontatur in universis, cum locibus et alchareis prenominatis de termino eiusdem castri, cum termino de Fansara, et cum termino de Spadella, et cum termino de Sirat, et cum castro del Tormo, et cum termino de Matet, et cum termino de almonasir, cum termino de Xinquer, et cum termino de Suera.
Predictorum itaque castrum ac thinentiam de Villamalur vendimus vobis, et vestris perpetuo, ut prefertur, cum omnibus locis, alchareis, mansis, casatis, mansatis, ac hereditamentis termini castri et thinentie prenominatarum, francum et liberum alodium, ut est dictum, cum introitibus, exitibus, aquis, cequis ad rigandum, afrontationibus et melioramentis cunctisque suis iuribus, et pertinentiis universis, et cum omnibus iuribus, locis, vocibus, rationibus, et actionibus realibus et personalibus, utilibus et directis, variis, mixtis, et aliis quibuscumque de quibus ex cum presentis venditionis facimus vobis et vestris cessionem, et concessionem plene, libere, integre, et absolute, et quibus possitis uti, agere, et experiri, agendo, conveniendo, ponendo, apponendo, et omnia alia faciendo in curiam et extra curiam, quecumque et quemadmodum facere nos possemus ante presentem venditionem et iurium nostrorum predictorum, cessiones et concessionem, ac nunc vel postea quemcumque prout melius dici, scribi, et intelligi potest, ad vestri et vestrorum bonum et sanun intelectum, et perpetuum salvamentum, omni conditione, retentione et exeptione repulsa, instituentes inde vos et vestros in predictis veros dominos, et potentes, ut in rem vestram propriam, vosque in locum et ius nostrum ex nunc ponentes, et perpetuo nominantes. Ad dandum, vendendum, alienandum, obligandum, permutandum, excomutandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates pro hemere faciendum, prout quilibet de re sua propria facere potest et debet de iure, foro, ussu, seu alio quovis modo.
Pretio centum octuaginta milium solidorum dicte monete regalium Valentie, quos omnes a vobis habuisse, ac recipisse integre confitemur, et inde nos a vobis bene paccatos, et contentos fatemur, ad meram et liberam voluntatem nostram.
Et ideo renunciamus omni exceptioni presentium venditionis per nos vobis non facte dictique pretii a vobis non habiti, non numerati, et non recepti, et doli, mali, et actioni, in factum.
Et beneficio minoris pretii, et duplicis deceptionis legique ac foro quibus deceptis ultra dimidium iusti pretii subvenitu et omni alii quilibet iuri, seu legi contra hec aliquatenus venienti, dantes, et remitentes vobis et vestris donationem pura perfecta, et irrevocabili inter vivos siquid, et quit quid hec venditio amplius modo vale aut valebit seu valere poterit in posterum pretio antedicto, et de presenti constituhimus nos predicta, pro nobis presenti vendimus pro vobis, et nomine vestro precario vel quasi tenere et posidere donec de ipsis plenam, liberam, et vacuam posessionem, vel quasi aprehenderitis quam liceat vobis aprendere propria authoritate vestra, et aprehensam licere retinere nostri vel curie seu alterius iudicis ordinari alia authoritate seu licencia in hihis minime espectata seu etiam requisita.
Predicta ergo omnia et singula que vobis cum presenti vendimus, et titulo huius perpetuo venditionis concedimus, cum omnibus suis pertinentiis, et iuribus, ut est dictum, cassamus et exercimus de nostro et nostrorum posse et domino proprietate et posessione eaque omnia in vestri et vestrorum posse ius dictam proprietatem et possessionem vel quasi mittimus, et transferimus irrevocabiliter pleno iure absque aliqua ut prediximus retentione, conditione, et exeptione, quam non facmus, nec facere intendimus quomodolibet in eisdem pleno iure.
Absolventes ex tunc serie huius presentis publici instrumenti perpetuo valeturi, venerabilem Franciscum de Tolsano, alcaydum, et procuratorem nostrum in dicto castro de Vilamalur, et eius thinentiam et quemcumque eius substitutum vel substitutos, et omnes et singulos omines vassalos nostros in prefato castro, et locis, sive alchareis thinentiae ipsius populatis, sive degentibus, presentibus et futuris, cuiuslibet legis, sexus, etatis et conditionis existant, et ab homni fide sacramento fidelitate, naturalitate ac omagio, et ab omni nexu vel obligatione quibus seu pro quibus nobis ut eorum domino naturali tenentur vel sint astricti de foro, iure, vel etiam ratione quemcumque.
Et mandantes exprese ac de certa scientia, cum hoc eodem presenti publico instrumento vicem epistole et mandati in hac parte gerenti predicto, alcaydo ac universis et singulis hominibus et vassalis castri iam dicti, et eius thinentie, qui nunc sunt et pro tempore fuerint, quod a modo vos predictum honorabilem Franciscum Santii Munionis, emptorem prenominatum, et quem vel quos volueritis habant, et teneant pro eorum vero, et legitimo, ac proprietario domino dicto naturali vobisque in omnibus et per omnia ac vestris in his successoribus pareant, obediant, et atendant, ac respondeant de redditibus, fructibus, proventibus, et aliis iuribus, emolumentos, et proventibus antedictis integre et absque diminutione quemcumque, vobisque aut cui mandaveritis faciant iuramentum, et homagium fidelitatis, et naturalitatis, quorum virtute vos a modo atque vestros, et non nos, neque nostros pro eorum veris et naturalibus dominis habeant ipsosque sentiant et habeant in pro vassallis, et hominibus vestris, a modo in omnibus nobisque obediant et servent in eorum dominum prout astricti et obligati sunt de foro, iure, et bona ratione.
Promitentes et convenientes, in nostra bona fide per firmam et solemnem stipulationem et pactum speciale et expressum hic inter nos appositum in posse infrascripti notarii, tamquam publici persone,hec a nobis pro vobis et omnibus aliis, quorum interest, vel poterit intererit recipientis, et stipulantis quod non movevimus, faciemus, aut inferi consentiemus contra vos vel vestros ullo unquam tempore aliquam questionem, petitionem vel demandam aut controversiam de iure vel de facto in iudicio vel extra in predictis quem vobis vendimus ratione utilitatis contentus vel dicti pretii in utilitatem seu vertitatem nostram non conversi vel alia quacumque ratione vel causa, immo predictam venditionem cum omnibus suis iuribus et melioramentis factis, et fiendis, vobis facere, habere, et posidere, quiete, potenter, et in pace, contra omnes personas ad forum Valentie, et tenebimur et teneri volumus perpetuo vobis et vestris de firma et legali guirentia et evictione huius venditionis et de omni damno et etiam interesse.
Itaquod si forte aliquo tempore in totum vel in partem huius venditioni aut ratione ipsius ab aliquo vel aliquibus de iure vel de facto questio aliqua controversia, demanda, vel lis contra vos, vel vestros, fieri vel moveretur aut fieri vel moveri adtemptaretur tam per libelli oblationem, quam alio quovis modo ordinarie vel extraordinarie vi majoris, mediocris, vel minoris.
Promitimus nos aut vos in principio litis, nos opponere et onus litigii in nos suscipere et ipsas causas nostris propriis expensis ducere et tractare pro vobis tantum et tandiu donec per difinitivam sententiam, et qua non est licitum appelare fuerint fine debito terminare, sic quod de dicta vestra emptione et quemvis ipsius parte sine aliquem diminutionem vos et vestri sitis semper securi et sine aliquo damno vestro, vel vos si volueritis per vos aut procuratorem vestrum positis dictas causas et questiones ducere vobis et vestris super hoc electione servata.
Remitentes vobis et vestris predictum speciali pactum, ius, et authoritatem denuntiandi, appellandi, et appelationis prosequendi, et postea si opus fuerit supplicandi, non obstanti foro Valentie volenti quod emptor antequam res ei evincatur habeat denuntiare venditori causam vel causas illi motas super re empta, quem dicto foro et omni alii foro, iuri, vel privilegio disponentibus ipsam intimationem, denuntiationem, appelationem, et ipsarum prosecutionem, et supplicationem deberi omnino fieri et aliis et contra predicta venientibus quovis modo.
Renuntiamus scienter et exprese predictum speciale pactum, et si vos vel vestri dictas causas et questiones per vos vel procuratorem vestrum ducere eligeritis, et super evictione predicta pronunciare contigerit contra vos vel vestros, et pro his missiones aliquas seu expensas feceritis aut damna aliqua gravamina vel interese substinueritis, aut aliquid a vobis evictum, diminutum seu ablatum fuerit de dicta vestra emptione totum illud quantumcumque sit vel fuerit vobis, et vestris integriter solvere et emendare promitimus vestre voluntate.
Volentes et concedentes vobis et vestris predictum pactum, quod non possimus dicere, seu alegare modo aliquo quod facta sit vel fuerit vobis et vestris, et inde nobis et nostris injuria, vel injustitia, si dicta vestra emptio in toto vel in parte fuerit evicta, diminuta, seu ablata, de facto sine petitione et cognitione omni judicio, aut quod fuerit evicta, diminuta, seu ablata culpa, desidia, contumasia vestri vel vestrorum, aut justitia,inperitia, judicis advocati, seu procuratoris, seu alio quomodocumque, immo si contra vos vel vestros in judicis latta fuerit sententia, quod dicta vestra emptione totum illud ad integrum quitquid et quantumcumque evictum fuerit seu diminutum de venditione predicta, totum illud vobis et vestris in continente restituere, solvere, et emendare promitimus voluntate vestra, una cum omnibus damnis et misionibus sive obtinantis, sive subcubantis in causis super quibusquidem damnis et misionibus credatur vobis, et vestris, solo vestro sacramento quod nunc pro tunc, et contra vobis et vestris deferimus et habeatur pro delato, per pactum predictum, sine testibus et alia aprobatione.
Renuntiantes quo ad hec legi dicente delationem juramenti posse de iure revocari alterius ex dicto pacto, firma, et solemni stipulacione.
Volumus et concedimus quod ad satisfactionem solutionem et emendam omnium, et singulorum predictorum in tamen emtionis ut predicitur integre fiendam, proceditur et posse procedi contra nos et bona nostra presentia, et futura, per quemcumque judicem volueritis, et fiat executio et vendicio et de omnibus et singulis bonis, et iuribus nostris movilibus, et inmovilibus, privilegiatis et non privilegiatis, licitis et proivitis, intus et extra domus sistentibus, sine aliqua libelli oblatione litis contestatione processu solemni legitima subastatione et alia solemnitate judiciaria, sed de facto et realiter sola demonstratione huius presentis publici instrumenti, quod volumus valere, et optinere vim confessionis facta in judicio aut sententia difinitiva in rem finitam et judicatam penitus transacte a qua non est ulterius appelandum.
Nos enim, venditor, certificati ad plenum de omni iure nostro, renunciamus scienter in favorem vestri et vestrorum libelli poblationem littis contestationi omnique proferimento iuris, et fori, et cuicumque dilationi, escusationi, exeptioni, recursui appelationi, gratis elongamentis, supersedimentis, provisionibus, inhibitionibus, mandatis, precibus, inductionibus, vel cominationibus, verbo vel scripto specialibus et generalibus domini regis et cuiuscumque alterius persone potentis, ecclesiastice vel secularis, concessis et concedendis etiam proprio motu aut in favorem aut utilitatem domini regis, et sua rei publice, omnibusque aliis foris, iuribus, privilegiis, auxilis, consitutionibus et consuetudinibus contra hec venientibus quovis modo, et iuri etiam dicenti generalem renuntiationem non valere nisi precedat speciales.
Et pro premissis omnibus et singulis supradictis obligamus scienter et gratis vobis et vestris successoribus ad in perpetuum, nos et omnia bona nostra movilia et inmovilia ubique habita et habenda in speciali castrum et baroniam de Rebolleto et villa de Oliva.
Volentes demum et vobis et vestris exprese consentientes et concedentes, per dictum pactum, quod si quam sunt in presenti instrumento apponita, quam per cabillationem alicuius peritie persone aut aliquam iuris vel fori sutilitatem, damnum, vel incomodum, super et in predictis vobis affere videantur, vel videre possit, pro non appositis vel expresis, in presenti injuria videantur obstera, veo vel ambigua si qua sunt vestro vestrorumque volumptate, declaratione et arbitrio ducimus presentis serie declaranda.
Et nos Castellana de Villanova, uxor prefati nobilis Raymundi de Rivosico, venditoris, qui supra scientes, huiusmodi venditionem prefactam vobis prenominati honorabili francisco Santii Munionis, de voluntate, consensu ac scientia nostris, huiusmodi vestram emptionem et omnia et singula in presenti instrumento contenta laudamus, concedimus, et firmamus vobis, dicto emptori et vestris, perpetuo, ac in ipsa quantum tangat seu rem videatur nostrum assensu et consensu nostrum apponi iussimus per notarium infrascriptum, jurantes ad dominum Deum et eius sancta evangelia per nos tacta, nos contra predicta non facere venire aliquo casu, causa, vel ratione, sub cuius juramenti et vinculo supradicti renuntiamus doti et sponsalicio nostro aut hypotecarum nostrarum, et senatus consulti veleyani beneficio, et omni alii cuilibet iuri pro quo contra predicta facere posit vel venire.
Et ad majorem vestri dicti emptoris securitatem et uberiorem cautionem nos, Raymunda de Rivosico, uxor nobilis viri Petri de Centelles, domini onoris et baronie de Nules, sororque prefati nobilis Raymundi de Rivosico, venditoris superius narrati, et Gilabertus de Centellas, filius predictorum nobilium, conjugem, scientes omnia bona prefati nobilis venditoris fratris ut promissum est, nostre dicte Raymunde nobis, et nobis dicto Gilaberto ac reliquis natis ex nobis dicta Raymunda a predicto nobili viro nostro fore per substitutionem appositam in ultimo testamento nobilis viri domini Raymundi de Rivosico quondam patris nostre, iamdicte Raymunde ac predicti etiam nobilis venditoris post sui obitum absque tamen liberis suis legitimis nobis vinculata et obligata quamcumque tangit vel consentire videatur fore damnum, prejudicium et interese nostrum a presens vel in posterum venditio huiusmodi de prefatis castro et thinentia de Villamalur, ipsam venditionem et omnia et singula in presenti instrumento apposita contenta et declarata, cumsuis iuribus universis, vobis prenominato emptori presenti stipulanti, et recipienti, et vestris perpetuo, de voluntate, asensu et fima predicti nobilis veri nostre dicte Raymunde confirmamus, aprobamus, concedimus et laudamus, ac in eis consentimus iuri cuicumque nobis dictis domne Raymunde et Gilaberto seu nostrum cuilibet in dicto castro et thinentia de Villamalur competenti seu in posterum competituro, ex causa prenominate substitutionis vel alias qualitercumque per pactum solemni et validum vobiscum, domino Francisco Santii emptori antedicto.
Exprese renuntiantes ac nostrum assensu firmam et consensu in dicta venditione facimus scribi et apponi per notarium infrascriptum, ad vestri iuris conservationi, cum nobis prenominatis Raymunde et eius filius Gilaberto ca[..]quo de iure aliquid ius nobis pertineat et competere possit nunc velin futurum, in et super castrum et thinentia de Villamalur nunc vendita et alienata illud salvatum, et asecuratum ac incartatum vobis extitit per iam dictum nobilem Raymundum de Rivosico, venditorem, qui supra super et in dicta sua baronia de Rebolleto, ut in quodam publico instrumento hodie receptum per discretum Petrum Fariza, notarium publicum Valentie, largius et clarius continetur.
Et ideo rationabiliter et ex causis predictis, nos dicta Raymunda de Rivosico juramen per dominum Deum et eius sancta quatuor evangelia manu nostra corporaliter ac reverenter tacta, predicta omnia et singula ut superius dicta sunt, semper servari, in nullo contra ea facere vel venire aliqua ratione.
Et ego dictus Gilabertus, mayor annis quindecim, nullum habens curatorem certificatus de omnibus premissis et singulis, renuntiamus exprese privilegium minoris etatis ac restitutionis in integro, juro ad dominum Deum et eius sancta quatuor evangelia manu mea corporaliter ac reverenter tacta, per predicta omnia et singula, ut superius dicta sunt, semper servare et in nullo contra ea facere vel venire aliqua ratione sive causa.
Et pro his renuntiamus scienter et sponte omni iuri, foro, privilegio et auxilio nos contra predicta iuvantibus quovis modo.
Et etiam quod iddem instrumentum si in publica forma redactum vel non, etiam si in juditium fuerit productum posit corrigi et emendari, ac in ipso addi vel exerci, et cum illis correctionibus, additionibus reficere, semel vel plures, ad omnimodam utilitatem prenominati domni Francisci Sancii Munionis, emptoris, substantia veritatis, contractus supradicti aliquatenus non mutata.
Quod est actum Valentie, die mercurii vicessima nona octobris anno a Nativitate Domini millesimo trecentessimo octuagessimo secundo.
Sig+num nobilis Raymundi de Rivosico, predicti, qui concedimus hec et firmamus. Sig+num domne Castellane de Villanova, uxoris predicti nobili. Sig+num domne Raymunde de Rivosico, uxoris nobilis Petri de Centilles. Sig+num nobilis Gilaberti de Centillas; predictorum, qui omnia supradicta laudamus, confirmamus, concedimusque et firmamus.
Testes huius rei sunt, honorabiles dominus Petrus Latrones, milles, dominus de Manzanera, Raymundus Dolsa, decretorum doctor, Petrus Farisa, notarius, Franciscus Massó, Bartholomeus de Turribus, Galcerandus de Monsoriu, de domo prefati nobis Raymundi de Rivosico, Petrus Marrades, Joannes de Gallach, Vincentius Dutrulles, notarius mayor dierum, Nicolaus de Esplugues, cives Valentie, Petrus Antonius Massó, vicinus vile Muriveteris.
Sig+num mei Jordani Benedicti, auctoritatem regiam notarium publicum per totam terram et dominationem illustrissimi domini regis Aragonum, qui predictis omnibus et singulis dum sit agerentur ut premititur, una cum prenominatis testibus, presens fui eaque scribi feci cum raso et correcto in tertia linea ubi videtur "me", et cum suprapositis in vigessima quinta linea, ubi dicitur "etatis et conditionis existant, et ab omni fide sacramento, fidelitate, naturalitate ac homagio", et in vigessima septima linea, ubi dicitur "domino", et etiam cum rassis et correctis in trigesima secunda linea, ubi continetur "quod si", et in trigessima tertia linea, ubi continetur "vel", et in quadragesima linea, ubi dicitur "credatur vobis", et cum supraposito in quinquagesima quinta linea, ubi videtur "castro", et clausi loco die et anno prefixis.