Onze documents del Libro de la Cadena de Jaca
16 de febrer de 2008
Continuem la incorporació de documents procedents del Libro de la Cadena de Jaca (però no en tots els casos relatius a la ciutat), a partir de l'edició de Sangorrín, com en dies passats; tenint en compte que en alguns casos es fan puntualitzacions respecte de la seua cronologia o possible falsetat, temes que s'hauran de resoldre en el futur
In nomine domini nostri Ihesu Christi, et pax omniumque sanctorum ubi sunt virtutes recondite in hunc locum qui appellatur Siresa.
Glorioso ac beatissimo domino Petri apostoli et frater eius beati Andree apostoli, et domino Stephani levite, et domino Michaeli arcangeli, atque sancti Salvatoris, vel aliorum plurimorum sanctorum qui sunt ibi reliquie recondite, cui prebere dignetur auxilium domini nostri Ihesu christi.
Illis intercedentibus placeat Christo, amen.
Ego Endregoto Galindonis, et prolem eius Sancio Garsianis rex, et uxor eius Hurraca Ferdinandi, sub gratia Dei, bono animo et propria voluntate, convenit nobis pro redempcione anime nostre, in loco sanctorum offerimus villa que dicitur Exabierri Amartz, post obitum nostrum, cum omnibus ominibus, domos, ortos, vineis, vel omni herencia, molinos, paratos, vel omnia que nobis pertinent in loco illo, cum suis terminis, de Aragon assusso et de Ballarians adentro, usque ad illo rigo de Bisun, quomodo aqua vertit ad illa serra de sancti Adriani, et ex alia parte de illo poyo Bosacuso, usque ad illas vineas de sancta Maria, et de illas capeças de illo monte quomodo aqua vertit usque ad Aragon, et de illo molino de sancta Collunba en.ioso in.frontationes de illa ballela super Botia, liberam ac sinceram habeant potestatem.
Placuit nobis atque convenit nullo ingenio coingentis neque articulorum suadentis, set propria nobis accessit voluntas, ut fiat securitatem de hanc causam sicut et domini et parentes nostri, vel aliorum bonorum hominum tradiderunt et conffirmaverunt, ut securus permaneat in pace.
Et si aliquis ex propinquis nostris vel aliorum hominum, factum nostrum voluerint disrumpere, non habeat cum Christo participium, sed cum Iuda traditore, sceleritatis et pecatoris habeant participacionem.
Facta carta conffirmacionis, sub dia III Iulias, Era M. IX. regnante Sancio Garseanis et Urraca regina in Aragone et Panpilonia. Et Degio episcopo in Aragone. Blasco episcopo in Pampilona. Et Bernardus episcopus in Nagera.
Ego Sancio Garseanis, qui hanc cartam fieri iussi, manu mea roboravi. Sig+num.
Ego Endregoto Galindonis, manu mea roboravi +.
Ego Urracha Ferdinaldi, manu mea roboravi +.
Sub Christi nomine sancte et individue Trinitatis.
Hoc est testamentum quod ego, Ranimirus rex, Sancionis regis filius fieri iussi, cum consilio omnium obtimatum meorum nesciens extremitatem dierum, ob amorem Dei, propter remedium anime mee et parentum meorum.
Visum est mihi ut expellerem a monasterio cognominato Sasavi, quod est in valle Boravi, circa Alpes, tumultuosas voluptates secularium [et traderem summo redemptori pro redemptione peccatorum meorum vel parentum meorum], et complevi quod summus rector inspiravit mihi.
Et dedi monasterium hoc [Deo et beato Petro Iaccensis sedis et] domini Garsia episcopi prefate ecclesie, cum omnibus diocesibus suis, Laboresse cum omni hereditate sua.
Et villa cui nomine Boravi ingenua.
Et alia nomine Villanova similiter ingenua.
Nec non alias duas Arnasso et Ostes ingenuas.
Et alia nomine Lartercuti ingenua.
Etiam Karastue et Sasalve due ville ingenue.
Et Sancti Felicis de Araguasse cum omni hereditate sua.
Et de Araguasse medietate ingenua de meschinos et de dannas et parata tota integra.
Et de Caniares medietate de illos meschinos et parata tota integra ad Sasavi simul.
Et de Noves medietate de meschinos et dannas et parata tota integra; et palacios et hereditates de Sasavi.
Et de Larbesa medietate de meschinos et de dannas et parata tota integra, et palacios et hereditates de Sasavi.
Et in alia villa nomine Sagua palacios et hereditates.
Et [in] Castellillo palacios et hereditates quas posuit domna Amunna, mater de abbate Enneco Scemenones pro anima sua.
Et in Assa palacios et hereditates et monasteriolum nomine Betal ingenuum, cum sua hereditate ad Sasavi.
Et in villa qui dicitur Boliola palacios et hereditates.
Et in Soduruele monasterium nomine sancti Micael cum sua hereditate et sua villa vocabulo Ordaniso, toto integro de Sasave.
Et in Cercito palacios et hereditates et tota villa ingenua.
Et in extrematura sancti Felicis monasterio qui est situs inter Eliso et Castel Manco, cum suas hereditates.
Similiter in amne qui dicitur Gallicus, in villa qui dicitur Laterem, habet monasterium sancte Marie virginis cum suas hereditates.
Et villa nomine Stallo cum omni hereditate sua ingenua.
Et aliam domunculam que posita est in paco denante Scavierre, cui vocabulum est sancti Emeteri, cum suas hereditates.
Et in Larrese palacios solos.
In Iacca monasterium nomine sancti Petri, cum suas hereditates.
[Et in ipsa villa Iacca ego, Ranimirus rex, posui ad Sasave alias casas pro redempcione anime mee].
Ego etiam Ranimirus rex, pro remedio anime mee, addidi ad [beatum Petrum de Iacca] et ad episcopatum aliud monasterium in valle iuxta flumen qui vocatur Ara, et est situm sub pardina que appellatur Arrabaga, et vocatur illud monasterium Castilgone, et ecclesia in honore sancti Salvatoris, et sancti Petri et sancti Ioannis condita. Et sic concedo cum villulis suis, terris et vineis, et decaniis, et cum omni integritate sua.
Primitus possidet unam villam nomine Fiscalem ingenuam, cum suo monasteriolo ad integritatem.
In valle in arripa de Ara, subtus Ilibuerri, habet aliud monasterium nomine sancti Martini, cum sua hereditate et suos meschinos et suo molino.
In Suprarbi, in Boltanga, posuit presbiter Sancio, pro anima sua, terras et vineas ad sancti Salvatoris monasterio supradicto.
In Vaso casale et hereditate.
In Pinellus in Arrigu de Scali suas casas et hereditate de Loppe Danielis.
Et in illos portos et in Agurrili de Fanlo et de Scale, similiter sua parte.
In Sarvisse hereditate.
In Oto hereditate.
In Selvaçano hereditate.
In Aierbe supra monasterio casas et hereditate.
In Quarnas habet villam que nomine Cella ingenua, cum suos palacios et hereditate et suo fornago.
[In Feneros de illa medietate de villa habet tercera parte] in meschinos.
Et in Tota in extremum ville habet monasterium sancti Martini, cum sua hereditate et suo molino.
In Berguatella habet sua hereditate et arbores pomifferas.
Et in omnes montes de quarnas suas herbas et suos cubilares.
In Saras hereditate.
In Beserano habet monasterium sancti Urbitii cum sua hereditate.
In Sancti Romani de Bassaga casas et hereditate.
In valle Biego hereditate.
In Gessasa ad sancti Petri cum sua hereditate.
Ego Ranimirus gracia Dei rex, iussi hanc paginam scribere in sancti Iohannis cenobio; discurrente Era millena dicesque octena terque nona, tenensque culmen potestatis mee sub Dei iuvamine in Aragone, et in Suprarbi, et in Ripa Corça.
Ego ipse testis et conffirmans, abba domnus Blasco in sancto Iohannis presidens, testis.
Episcopus domnus Garsia, cuius est scriptio testis.
Abba domnus Bancio presidens in Fanlo testis.
Episcopus dompnus Arnulfus in Ripa Corça testis.
senior Fortunyo Garçetz in Sose testis.
Senior Sanxus Galindez in Boltaga testis.
Senior Fortunio Acenaretz in Cacabiello testis.
Alius Fortunio Acenaretz in Logar testis.
Senior Loppe Garcetz in Ageru, testis.
Senior Blasco Orioli in Bieli, testis.
Senior Loppe Sanxetz in Senebue, testis.
Senior Galindo Garcetz in Ara, testis.
Senior Orioli Enneconis in Siresa, testis.
Si quis autem ex parentibus meis vel quelibet extrane persona quod fieri minime credo, hanc meam scrituram disrumpere presumpserit, sit anatematiçatus, et cum Datan et Abiron viros sceleratissimos sit condempnatus. Insuper et cum Iuda traditore habeat portionem in secula seculorum. Amen.
Hoc est translatum bene et fideliter extractum a quoddam privilegio domini regis Ramiri, cuius series sic habetur:
Christus.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Ego Ranimirus Dei gratia rex, Sancionis regis filius, pro remissione omnium peccatorum meorum et pro animabus patris et matris meae, et mea omniumque parentum meorum, dono et concedo Deo et sancte virgini Marie et monasterio Sancti Victorianis confessoris Christi, et dompno Iohanni abbati, omnibusque successoribus suis et monachis ibi degentibus presentibus et futuris, unam villam que vocatur Gossa que est in territorio de Iacca, cum ecclesia Sancti Sebastiani martyris, et cum decimis et primiciis et oblationibus, et cum omnibus suis pertinentiis, cum casas et casales, terras, vineas, ortos, linares, cannamares, arbores, aquarum viae ductibus, pratis, pascuis, cultum et incultum, et cum illo palacio meo de Gossa, et cum omni illa mea hereditate quam ibi abeo vel habere debeo.
Villa vero iamdicta terminatur ita: ex parte de Iacca est valle de Monticello, sicut vadit inter ipsas vineas usque ubi dicitur forcata de Sancto Michaele, et inde exit per viam que vadit ad Sanctam Engratiam; inde sicut vadit ad illum podium ubi dicitur La Capaniella; et inde sicut vadit per caput de illa padul usque sursum in illa collata; et inde passat per illam viam de Gas, et ascendit sursum in illo podio de Montecello, et inde sicut tallat ipsam serram de Montecello usque ad illam eclesiam de Sancta Cruce de Baros.
Sicut iste affrontationes includunt, sic dono predictam villam monasterio Sancti Victoriani, ut teneat, habeat, et possideat eam quietam et securam, et sine omni mala voce per cuncta secula seculorum. Amen.
Siquis vero contra hanc cartam helemosinariam quam feci pro anima patris et matris meae et mea omniumque parentum meorum, et ut Deus corroboret regnum meum et liberet me de manu inimicorunm meorum, pervenire temptaverit, ira et maledictione Dei super eum veniat, et cum Datan et Abiron et Iuda traditore in inferno ardat.
Et insuper fisco regis centum libras auri componat.
Et hec mea donatio et carta firma et stabile permaneat in secula seculorum. Amen.
Signum + regis Ranimiri.
Facta carta in Era Mª LXXXª IIª, in mense junio, die secunda feria; regnante Ranimiro rege, Sancioni regis filio, in Aragone et in Ripagurcia.
S. Sang Galintz, tenente Boltania visor et testis. S. Enneco Lopeç tenente Boill teste. S. Guillelmus servus Dei tenente Toleto teste. S. Garsias episcopus in Iacca. Belascus abbas in cenobio Sancti Iohannis. Bancius abbas in cenobio Sancti Andree de Fanlo. Iohannes abbas in monasterio Sancti Victoriani Asaniensis.
Ego Guillelmus de Foyx, per mandamentum domini mei regis Ranimiri, hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci.
S. regis + Sancii Ranimiri regis filius.
[Signatura en àrab de Pere I d'Aragó]
Ildefonsi, Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone, marconisque Provincie sig+num.
Sig+num Petri, Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone.
Sub Christi nomine et eius infeffabili providencia.
Ranimirus gloriosus rex et Sancius filius eius, omnibus divine legis ac christiane religionis cultoribus sub nostro regimine constitutis, volumus notum fieri discrecioni vestre, quoniam ob restaurandum sancte matris ecclesie statum nostris in partibus nostra maiorumque nostrorum negligencia pene corruptum, sinodum IX episcoporum congregari fecimus in loco a priscis olim Iacca nominato.
In quo sinodali conventu presentibus atque consencientibus ceteris nostri principatus primatibus atque magnatibus pleraque sanctorum canonum instituta episcopo restituimus et confirmamus, nec non et episcopatum in civitate Oscensi antiquitus institutum, sed a paganis inuasum atque destructum in diocesi sua maioribus nostris et nobis a Deo restituta in suprascripto scilicet loco sacrati concilio decreto restaurare studuimus.
Ad cuius plenam Deo miserante restauracionem, ego prefatus Ronimirus, quamvis indignus Christi providencia rex, una cum filio meo Sancio, donamus in perpetuum ipsi ecclesie in qua episcopatum stabilimus cenobium quod vocatur Sasave cum omnibus suis pertinenciis; ac cenobium Lierdi cum omnibus sibi pertinentibus; ac cenobium Septem Fontes cum omnibus suis pertinenciis; ac cenobium Sirasie cum omnibus suis pertinenciis; ac cenobium Ravaga cum omnibus suis pertinenciis; ac cenobium Sancte Marie cum omnibus eorum pertinenciis.
Nec non omnes ecclesias que nunc sunt vel in posterum, Deo anuente, hedificabuntur ab ortu flumini quod Cinga dicitur, usque ad vallem Lupariam ubi in ante actis temporibus predicte sedis termini extitere, et exinde per plagam meridianam versus occidentem ad locum usque qui plana maior nominatur; indeque per girum ad septentrionalem urgens regionem, sicut Pirenei montes preeminent Aragone, inclusa omni valle Orsella ac toto Pintano, cum parrochialibus ecclesiis supositorum castellorum, scilicet Filera, Penna, Sos, Lopera, Unocastello, Lusia, Sibrana, Eliso, Castello Manco, Agüero, Moriello.
Statuimus etiam ut cause clericorum pro quibus usque huc ecclesia nostris in partibus gravata non modicum extiterat, dinceps episcopo solo et archidiaconibus eius discuciende relinquantur ut in debita circa eos secularium cupiditas nostro cauteriata iudicio in talibus prorsus resecetur, et secundum normam iusticie suum cuique ius conservetur.
Donamus etiam et concedimus Deo et beato piscatori, omnem decimam nostri iuris auri, argenti, frumenti seu vini, sive de ceteris rebus quas nobis tributarii sponte ac coacte exsolvunt tam christiani quam sarraceni, ex omnibus villibus atque castris tam in montanis quam in planis infra intra prefixos terminos.
Addimus adhuc de omni dominatu castri quod nominatur Atares, ex omnibus que ibi habemus vel ad nos pertinent laborancium quoque omnium nostrarum, seu de ipso theloneo quod accipimus de Iacca vel omicidiorum sive regalium placitorum tocius regni Aragonie, ex omnibus decimacionem omnem donamus.
Insuper etiam, ex ipsis tributis que recipimus in presenti vel recipere debemus aut in futuro Deo miserante recipiemus de Seragusta, nec non et tutela de omnibus, terciam partem ipsius decimacionis supradicte ecclesie et episcopo concedimus et donamus.
Ego vero, Sancius, prefati regis filius, divini accensus amore, concedo Deo et beato clavigero domum quam habeo in Iacca, cum omnibus que illi pertinent.
Hec omnia superius instituta sive descripta, donamus Deo et beato Petro, ad restauracionem suprascripti episcopatus, propter remissionem nostrorum peccaminum ac remedium animarum nostrarum atque pro requie progenitorum nostrorum, ea videlicet racione ut si Deo aliquando disponente caput ipsius episcopatus potuerimus recuperare, ista quam restauramus ecclesia ipsi sit subiecta et unum sit cum illa; quod si nos donatores, aut aliquis successorum nostrorum vel ulla magna si ut parva persona de his superius scriptis et donatis aliquid voluerit minuere, tollere, vel alienare, nullatenus hoc valeat vendicare, sed siquis prerumperit canonica componat auctoritate.
Et ista donatio firma sit et stabilis cum Christo seculo in omnia.
Si vero quod absit, ullius persone repertus quis fuerit contrarius ut hanc donacionem velit dirumpere seu violare, quo usque canonice emendet, restituat, satisquefaciat, nullam cum christianis participacionis causam se existimet habere, insuper et ab ecclesie conventu sit extraneus et cum Iuda traditore deputatus.
Facta carta donacionis anno Mº LXº IIIº, Dominice Nativitatis, Era Mª Cª Iª indiccione XIII.
Ego Ranimirus, quamvis indignus Christi rex, hanc donacionem confirmo. +
Et omnes episcopos in hoc sancto concilio congregatos, ut hec confirment et subscribant rogo.
Sancius, filius regis. +
Austindus, Ausciensis ecclesie archiepiscopus +. Guillelmus, Urgellensis ecclesie +. Eraclius, Bigorrensis ecclesie episcopus +. Sthephanus, Oloronensis ecclesie episcopus +. Gomesanus, Calagorritane ecclesie episcopus +. Iohanes, Leyutensis ecclesie +. Sancius, prefate ecclesie episcopus +. Paternus, Cesaragustane ecclesie episcopus +. Arnaldus, Rotensis ecclesie episcopus +. Belasco, abba cenobii sancti Iohannis Baptiste +. Banço, abba cenobii sancti Andree apostoli +. Garuzus, abba Asinensis +.
Sancius, comes +. Fortunio Sancii, procer +. Lope Garseanus, procer +. Omnes namque proceres regis prefati +++++.
Ego modo Nutriti, aule regis +.
Audientes enim cuncti habitatores Aragonensis patrie, tam viri quam femine omnes, una voce laudantes Deum, confirmaverunt et laudaverunt dicentes: "Unus Deus, una fides, unum baptismum, gratias Christo celesti ac benignissimo ac serenissimo Ranimiro principi, qui curam adhibuit ad restaurandam suam matris ecclesiam. Sit illi concessa salus et vita longeva. Victoriam inimicorum obtatam illi prestet. Post excessum vero huius eui, cum sanctis in paradiso amenitate intromitat viviturum felicitger in secula seculorum, amen.
Sub Christi nominde et eius gratia.
Nos Ranimirus quamvis indignus rex Aragonum, una cum filio nostro Sancio, damus Deo et beato Petro, Iaccensis ecclesie XIIIcim ecclesias circum adiacentibus civitati Iaccensi, quam ecclesiam per nos dinoscitur esse fundatam.
Scilicet ecclesiam de Auose, ecclesiam de Ipasa, ecclesiam de Bandrese, ecclesiam de Gossa, ecclesiam de Ulle, ecclesiam de Barose, ecclesiam de Ayne, ecclesiam de Larbesa, et monasterium nostrum sancti Iuliani de Esa, cum pertinenciis suis, ecclesiam de Guaso, ecclesiam de Avaye, ecclesiam de Banaguase, et ecclesiam de Asieso.
Predictas vero ecclesias concedimus et offerimus Deo et beato claviculario Iaccensis ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus, de consensu Sancio Iacensi episcopo, magistro nostro, ut habeant in comune per secula cuncta.
Et si quis contra istam nostram donacionem venire atemptaverit, in iram et indignacionem Dei subieaceat, et cum Datan et Abiron et Iuda traditore partem habeat in inferno inferiori. Amen.
Facta carta in monasterio sancti Iohanis de Pinna, Era Mª Cª Iª, indicione XIIIª, mense aprilis, anno Dominice Nativitatis Mª LXIIIº.
Ego Ranimirus rex, hanc donacionem propria manu confirmo +.
Et omnes proceres meos rogo ut hec confirment et subscribant.
Sancius, filius regis +.
Sancius, Iacensis ecclesie episcopus +.
Belasco, abba cenobii Sancti Iohanis de Pinna +.
Sancius Garcetz d.Espierre, nutritus aula regis +.
Sancius, comes +. Fortunio Sancii, procer +. Lope Garseanis, procer +. Eximinus Sancii, procer +.
Ego Petrus, filius Sancii Aragonensium regis, hec supradicta laudo et hoc signum manu mea facio [signatura en lletra àrab].
Christus.
In nomine sancte et individue Trinitatis.
Hec est carta et confirmacio quam ego, Garsias, gratia Dei Aragonensium episcopus, facio pro anime mee remedio et parentum meorum, nec non precessorum successorum meorum salute, considerans namque ecclesiastico ordinem omnino fere abstractu rectitudinis et normam apostolice institucionis defluxisse, tum episcoporum sua diligencium et non Christi negligencia, tum symonacarum heresis pestifera instancia, decrevi ab ecclesia a Deo comissa clericorum ritu secularium vivencium mores extirpare, et ecclesie bonis per proprias domos divisis veluti propriis et privatis turpiter utencium effrenatas licencias cohibere, ne si subiecti pereant iudicium et de lingua mutescente cum noverim gehenne incurram periculum.
Statui igitur prout sancti romani pontifices decrevere et beatus Augustinus ceterisque sancti patres instituere, ad honorem Dei et sancti Petri apostolorum principis, in Iacce ecclesia congregare clericos, iuxta apostolicam tradicionem comunem vitam ducentes, et nullius proprii participacione fruentes nichilque suum credentes, sed omnia in comuni habentes, secundum institucionem sancti patris nostri Augustini, solo victu et tegimento gaudentes.
Proinde rectum est mihi visum de bonis ecclesie tantum illis conferre, unde eis necessaria ministretur, ne murmuracio ex penuria inter fratres oriatur et canonice institucione studium necessariis defficientibus deseratur.
Do itaque et concedo atque corroboro, ut que iuris sunt episcopalis, tam in quartis quam in alodiis, ab ipso ortu Aragonis Subiordani, quousque impellit alterum Aragonem tam in planicie quam in montanis usque ad portus Pireneos. Et ab ipso altero Aragone et a villa que dicitur Alastue cum Sancta Cruce, et cum tota valle de Atares, et cum tota valle de Avenna usque ad pontem de Arrapune, usque ad montes Gallicos cum tota tena, ab ipso Aragone Subiordane. Et villa que Alastue dicitur, cum supradictis vallibus, usque ad Gallicum flumen.
Quidquid iuris est episcopi, sicut dividunt Pirenei montes, do et ylari vultu mentisque certa devocione, concedo prefate ecclesie canonicis ibidem Deo servientibus et canonicam vitam ibi, secundum institucionem sancti Augustini ducentibus.
Iacent autem inter supradictos terminos: Siresia cum villis suis, vineis, campis, vallibus, silvis, montibus; Sasave cum villis suis, vineis, campis, vallibus, silvis, montibus; Lierde cum terris suis, vineis, vallibus, silvis et montibus et molendinis.
Omnia supradicta prefate ecclesie canonicis do, et in comunem certa confirmacione trado.
Do eciam predictis canonicis in comune, extra predictos terminos, in valle ecclesiam Sancti Salvatoris de Ravaga, cum omnibus sibi pertinentibus, villis, silvis, terris, vineis, vallibus, montibus.
Et insuper, quidquid iuris est episcopi ab ipsa ecclesia, usque ad montes Gallie, per omnes ecclesias cum valle qui dicitur Bardebriu.
In Alqueçar et in Boil de Suprarbii, quidquid ad ius pertinent episcopi, similiter.
Et in villis de Agüero et Moriello quidquid ad ius pertinet episcopi.
Alteram ecclesiam in villa que dicitur Ariis.
Do quoque Agineto.
In omnibus his que iuris sunt episcopi canonicis sancte Iacensis ecclesie do et ex integro trado.
Concedo quoque et corroboro eisdem canonicis decimam telonei regalis de Iacca, atque decimam tributi regalis de Yspania, et almutegenam de villis Ispanie.
Quidquid etiam in Loar iuris episcopi est, cum domibus quas nuper hedifficavi, eisdem canonicis trado.
Hec omnia ego Garsias, gratia Dei Aragonensium episcopus, Ranimiri regis filius, Sancii regis catholici frater germanus, atque sub certa stipulacione corroboro eiusdem fratris mei regis devotissimi, religiosa voluntate atque iussu in comune clericis in Iaccensi ecclesia canonicam vitam, ut sancti Augustini ceterorumque sanctorum patrum instituta monent ducentibus.
Et si forte quod absit aliquis successorum meorum hec infringere temptaverit, conveniant canonici regem et maiores terre, et ibi agatur causa illorum.
Si vero rex et episcopus in malo consenserint, addeant romanum pontificem, et prout ipse iudicaverit firmiter teneatur.
Denique quicumque persona hec disrumpere temptaverit, nisi resipuerit et canonice emendaverit divine ulcioni sumissus anathematis vinculo constringatur, et ut Iudas eternis supliciis deputatus, omni christianorum consorcio privetur.
Ego Sancius, Aragonum rex, cupiens servorum Dei fieri servus cognita hac institucione preclarissimis sacre scripture documentis, certissimo mentis affectu queque superius confirmata et digesta per fratrem meum Garsiam episcopum esse noscuntur, confirmo et corroboro amodo in comune conferenda clericis in Iaccensi ecclesia canonice vite statuta tenentibus.
Quis enim non defleat ecclesiastice religioni ad nichilum fere redacte audita apostolica institucione et sanctorum aliorum patrum frequentissima amonicione. Valde namque dolendum arbitror fidelibus cum vota fidelium redempcionem peccatorum video distrai per manus qui nec comunis vite institucione diligunt, nec oracionis studio inserviunt, nec ecclesiasticorum prediorum fructus nec decimas nec fidelium oblaciones saltim iudicii timore pauperum manibus dividunt, sed velut propria patrimonia non ex hereditate domini vivencium in propios usus convertuntur.
Cum enim recolo tribu Levi inter alias nulla a domino hereditate fuisse donata, sed ad fructuum libaminibus debere vivere et ea assidue oracionis instancia redimere debere, cum in primiciana ecclesia sub apostolis et post per plurima tempora sanctorum virorum studio comunem vitam clericorum solum Christum querencium valde floruisse comperio, vehementi dolore afficior, sed tantum in memetipso respiro cum ecclesiastici onestissimas instituciones et sanctorum patrum frequentissimas amoniciones iam dum pessimorum studio destitutas, per bonorum ardorem video restitui, et pravis moribus derelictis iustas conspicio exquiri; unde rebus presentibus et futuris prospectis canonicis in Iaccensi ecclesia comuniter viventibus queque collata sunt per fratrem meum Garsiam, episcopum, ut superius iam retulimus, concedimus et corroboramus.
Denique quicumque isto habent tempore presenti vel iuste adquisita sunt, habeant et inconcussa in comune possideant, et si quod nefas esse decimus aliqua persona hec in quolibet minuere voluerit, nisi a canonicis supradictis amonitus emendaverit que illicite usurpaverit, dupliciter restituat coactus que simpliciter emendare amonitus noluerit, nisi a canonicis misericorditer fuerit dimissus.
Ego Garsias, Dei gratia Aragonensium episcopus, supradicta scribi iussi, et hoc sig+num manu mea feci.
Ego Sancius, gratia Dei Aragonum rex, hec supradicta scribi iussi, et hoc sig+num manu mea feci.
Ego, Petrus, filius Sancii Aragonensium regis, filii Ranimiri, hec supradicta scribi volui, et hoc sig+num manu mea faci [signatura en àrab].
Gregorius episcopus servus servorum Dei.
Venerabili Garsiae, Iacensi episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Apostolica sedes Ihesu Christi sequens vestigia dicentis: "Omnis qui venit ad me non eiciam foras", ad se venientibus sinum misericordie aperit, et quos videt humiliores illos facit celsiores.
Unde peticiones tuas ac gloriosi regis Ranimiri patris tui, frater Garsia paterno affectu suscepimus et corroboracione apostolica dignas merito iudicavimus; ipse namque christianissimus rex pater tuus, nobis karissimus cum filiis suis quos ut post discessionem terreni in celo cum sanctis gloriosius regnaret, beato Petro clavigerio se et regnum suum prius in Yspaniam devote subdidit, et preeunte divina inspiracione tuo scimus instinctu et alto consilio, primus in regno suo quasi alter Moyses abiecta Toletane illusionis supersticione legem ac consuetudines romanas recepit, ut fides virtute Christi ac credentium numerus per instanciam regem et fidelium principum ubicumque multiplicaretur et in omnibus servaretur apostolica auctoritas, ecclesia itaque Iacensis, cui Deo anuente presides, sicut prefatus rex tecum humiliter postulavit, terminos episcopatus Aragonie quod de eis post modo cum vicinis episcopis, nec lis nec ambiguitas remaneat apostolici privilegii municione presenti firmamus.
Videlicet in parte orientali circumquaque usque ad Cingam flumen, tam in montanis quam inferius in plana Ispanie, ubi eciamusque ad Vallem Lupariam limites Oscensis episcopatus antiquitus protensi fuisse dinoscuntur. In septentrionali, vero, prout montes Pirenei supereminent, inclusis vallibus usque ad villam Aragüas, ultimam vallis Ansotane, et usque ad locum qui vulgo dicitur Mons Cubelli, et deinde sicut Aragonia fluvius discurrens regnum Aragonie dividit quousque perveniat ad locum qui plana maior populari lingua nuncupatur; incluso tot Pintano cum valle Ossaria vel Orsella, et subscriptis castris. Rosta scilicet et Ulle. Sos et Uno Castello. Lusia, Biel, Agüero, Morello qui edifficata est ab ahuo tuo Sancio rege fuere largitores, nec non monasteriorum villarum predictarum possessionum et vectigallium sive tributorum redditus que idem rex conscripcione regali Iaccensi ecclesie contulit.
Nos presenti assercione inconvulsa ei permanere censemus, videlicet cenobium Sasave, cenobium Lierdi, ac cenobium Septem Fontes, et cenobium Ravaga, et cenobium Sancti Emeterii, et cenobium Siresie, cum omnibus pertinenciis et ecclesiam de Alqueçar, et de Agüero, et de Moriello, cum omnibus suis adiacentibus.
Ad hec adicientes stabilimus, ut Oscitana sedes que nunc cum maiori parte sue parrochie in captivitate detinetur, si quando Deo miserante liberata fuerit suprafixorum terminorum capud et sedes, quod antiquitus extitit, abeatur et tamquam filia matri Barbastrensis ecclesia ulla ei libere subdatur.
Libertatem eciam et iusticiam omnium Iaccensis episcopatus clericorum vel abbaciarum, quas reges et milites iniuste prius sibi vendicabant, eidem ecclesie concedimus et prohibemus, ut nulli regi vel principi sit licitum amplius episcopum, clericos, vel abbacias, nec in modicum molestare.
Omnes quoque decimas vel primicias omnium ac presentis privilegii auctoritate memorate ecclesie, cum parrochialibus abbaciis que circum adiacent confirmamus, quas predictus rex una cum filiis ac primatibus suis ipsi ecclesie libere largitus est.
Super hec omnia addimus Sanctarum Massarum monasterium, cum redditibus suis, quod a Paterno Cesaraugustano episcopo, favente suo clero, Iaccensi ecclesie collatum fuisse cognovimus.
Hec igitur omnia que huius presenti decreti nostri pagina continet in perpetuum servanda decernimus, servata in omnibus debita apostolica reverencia.
Si quis vero regum, ducum, comitum, antistitum, clericorum iudicum ac secularium personarum hanc constitucionis nostre paginam acnoscens, contra eam temerario ausu venire temptaverit, ammonitus semel et iterum usque ad tercium per convenientes inducias si non restituerit atque predicte ecclesie non satisfecerit potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea que ab eo sunt male ablata restituerit, vel digna penitencia illicita acta deffleverit a sacratissimo corpore et sanguine domini redemptoris nostri Ihesu Christi alienus fiat atque in eterno examine districte ulcioni subiaceat.
Cunctis autem eidem ecclesie iusta servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatenus hic fructum bone accionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.
[Segell amb l’inscripció:] Miserationes tue domine super omnia opera tua.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei.
Petro, Oscitano episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Misericordie et iusticie custos sedes romana a domino Ihesu Christo, qui beatis apostolis Petro et Pauli ligandi atque solvendi potestatem concessit, observare iusticiam et misericordiam impedere didicit.
Sequentes igitur constitucionis paginam predecessoris nostri pape Gregorii septimi, de terminis Oscensis episcopatus et Iacensis, quos ipse iure antiquitatis, summis precibus gloriosi regis Ranimiri filio eius et nostro, karissimo Garsie episcopo Iacensi, in parte orientali concessit, sicut Cinga fluvius a Pirinensis montibus descendens per montana et plana discurrit usque ad vallem Lupariam. Infra quos terminos et ecclesias de Belsa et de Gestal, et de Alqueçar et de Barbastre eidem antecessori tuo, o Petre episcope Oscensis privilegii assensione confirmavit, et nos quoque pari spiritu eosdem terminos cum predictis ecclesiis et terminis eorum, tibi et canonicis tuis presenti auctoritate corroboramus, et omnes alias ecclesias que hac in die sunt inter duo flumina Alcanatra videlicet et Cinga, vel in posterum Deo miserante in prescripto territorio hedifficabuntur, ut sic deinceps querela quam archidiaconi Lupo Fertunionis et Lupo Enneconis fecerunt nobis, pro ecclesiis quas de sedis tue parrochia cum dignis postulacionibus Sancii regis, quia terra in gladio adquisierat cappelle sue Montis Aragonis concesseramus. In posterum omnino sopiretur et ecclesia tua pro eo, quod predecessor tuus Garsias, episcopus, contra censuram privilegii romani de ecclesia ipsa iam prenominata, videlicet de Alqueçar, per violenciam fuerat expulsus per nostram manum illam ecclesiam cum suis pertinenciis libere et sine inquietacione quorumlibet posterorum in pace bona postmodum obtineat.
In parte etiam septentrionali eodem tenore quo per eiusdem regis Ranimiri similiter instanciam cum suprapositis assignati sunt termini, videlicet usque ad montem Cubellum, et usque ad locum qui dicitur vulgo plana maior, inclusa tota terra pintana, et valle Orsella cum ecclesiie suppositorum castellorum de Ul, scilicet, et de Sos, et de Luesia, et de Biel, et de Agüero, et de Moriello.
Et nos eosdem Oscensi et Iaccensi ecclesie in perpetuum concedimus.
Dignum iudicantes ut tam ista quam alia omnia que prefatus rex die qua canonica in Iacca fuerit constituta, episcopo et canonicis in presentia IX pontificum, ad ordinis sustentacionem libere donavit, scilicet Lerte, ville Sessavie, et locum qui dicitur Septem Fontes, cum omnibus eorum pertinenciis, cultis et incultis, et cum decimis omnium reditum regalium, et eorum qui quibuscumque ex causis regibus unquam persolventur in Iacca et circumquoque per totam Aragoniam illibata deinceps servitio canonicorum per infinita secula habeantur.
Si qua sive in posterum ecclesiastica secularisve persona hunc nostre assercionis tenorem sciens, contra eum temere venire temptaverit, secundo tgerciove ammonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctisssimo corpore ac sanguine domini nostri Ihesu Christi aliena fiat.
Cunctis autem prefixa ecclesie Oscensis et Iacensis iura servantibus, sit pax domini nostri Ihesu Christi et vitam eternam. Amen.
Christus.
Sub divina clemencia et eius gratia.
Hec est carta donacionis quam facio tibi, Sanio Santz, ego, episcopus Stephanus de Osca et de Iacca, cum consilio chanonicorum meorum de Osca et de Iacca, per nomine Garcia Massons, archidiaconus et prior Iassiensis, et Gilem Petri per manus eius.
Dono te illo ortale de Sancti Petri Lasiensis, de illas casas de Camacurcia que habet compratas usque ad illam Gavardella, et usque ad illa catena de illas casas de alio Sanio Santz, et usque ad viam que transit apud castrum de Lasieso.
Et hoc propter servicium quod mihi fecisti, et pro equo quo mihi dedisti, qui fuit apreciato a CCL solidos.
Dono tibi illo ortale, ut facias casas et habeas illas frangas et ingenuas tu et filii tui, et omnis posteritas tuas.
Et concedimus tibi libertatem ego et meus canonicus de Osca et de Iacca, ut compares et prendas in pignus de illos meos homines de Lasiesso.
Facta ista carta in illo capitulo de Osca, et atorcoronla illos seniores de Osca per nomine illo prior don Teri, et Garcia Masons, et don Felliçes, don Enneco de Gavin, don Garcia de Ayerbe, Per de Leres, don Garcia de Quinçano, Galin de Igres, Martín de Linas. Et alios seniores de Iaca: don Santz de Fiscal, Fertuny Galinç, Sanio de Botia, don Sanio de Lasiesso et per filio suo, don Enneco de Marcillianeco, S. Martinons, don Martin de Bergua.
Fuit ista carta in mense augusto, regnante rex Adeffonsus in Aragone et in Pampilona, et in Suprarbe, et in Rippacurcia, et in Castel Surie. Comes de Perges in Tutela, Gaston de Bearn in Çarachoça et in Uncastiello, Castan in Biel, Perpetit in Luar et in Bulea, Atuarçeç in Barbastro, et in Petra Seltz, et in Exaver, Petro Samentz in Sieso, S. Fertun Semenos in Latre.
Ego episcopus Stephanus laudo et confirmo et hoc signum facio.
Ego Garcia Masons, signum. Ego prior don Teri, signum. Ego, Santz de Fiscal, signum. Ego Aterrinons, signum. Ego Eximinus Lasiensis, sub a iusione domini mei episcopi, hanc cartam de manu mea scripsi, Era Mª Cª Lª VIª.
Hoc est translatum bene et fideliter extractum, a quoddam privilegio domini regis Aldefonsi, cuius tenor talis est:
Christus.
In Dei nomine. Ego, Aldefonsus, Dei gratia rex Aragonum, imperator, facio hanc cartam franquitatis tibi, Enneco Exemennes de Iassa, et ad totam tuam generationem, filios et filias, et omnem posteritatem tuam, in totam meam terram.
Et volo quod homines de totam meam terram sciant quod tres infançones venerunt iurare pro te et pro tua infançonia ad meam cappellam in Ardenes, per nomen Alchorazon de Iassa, et Garcia Xemenez de Puyo, et Exemen Lopez d’Enbun.
Et ego atorgo quod ita es francho et infançon bono ermonio, cum tua tota posteritate, sicut scriptum est supra.
Regnante domino nostro Ihesu Christo sub eius imperio, ego Aldefonsus Dei gratia rex et imperator in Aragon et in Pampilona, in Subrarbi et in Ribacorza.
Episcopus Arnaldus in Oscha et in Iacca. Episcopus Guillen in Roda. Episcopus Sancius in Pampilona. Alius episcopus in Nagara. Garcia Maxones electus in Zaragoza.
Petro, comite de Bearn, in Tarazona. Don Garcia in Monzon. Cassal in Nagera. Ariol Garcés in Logron. Capoz in Calaorra. Enneco Xemenones in Tafalla. Lop Lopez in Ricla. Petro Tizon in Lastela. S. Lop Garces in Borobia. Tizon in Boyl. Ato Garcez in Barbastro. San Iohanz in Hoscha. Petro Petit in Boleia. Ffertung Lopez in Aierb. Barbazola in Mercuelo. Petro Blasc in Ascaso. Castan in Bel. Lop Ennecones de Luna, maiordompno.
Sunt auditores quando rex mandavit, Iustaz, don Gonzalbo Vas de Xalon, Sancio Fertunnones de Xabier, Arnaldus episcopus de Oscha et de Iacca, Alaman de Luna, Fertun de Iaz; sunt testes.
Hoc est signum regis +
Era Mª Cª Lª IIIª, quarta die mense septembri.
Ego Sancius, sub iussione domini mei regis, hanc cartam scripsi et signum feci.
In Dei nomine.
Hec est carta donacionis et confirmacionis quam ego, Arnaldus, Dei gracia Oscensis et Iaccensis episcopus, cum consilio et voluntate Iaccensium seniorum, facio tibi Petro Ferrario, filio de Iohan, propter servicium quod pater tuus et tu fecistis Deo et beato Petro apostolo.
Do tibi unum casale qui est iuxta illam casam de Garcia Santz, ferrero, cum illo orto qui se tenet cum illo casali in longo et in lato, quantum ad nos pertinet.
Ut habeas et possideas illam tu et omnis posteritas tua, per secula cuncta, persolvendo unoquoque anno X solidos.
Ego, Arnaldus, Dei gracia Oscensis episcopus, hanc cartam laudo et confirmo et hoc signum roboracionis manu mea facio.
Ego Sancius, prior, iussu domini mei episcopi hanc cartam laudo et confirmo et hoc signum manu mea facio.
Ego Ennego Fortunionis, sacrista, laudo et iussu domini mei hoc signum facio.
Ego Ato fortunionis, archidiacono, hoc signum facio.
Ego Petrus, claviger, similiter hoc signum facio.
Ego Menendus, signum hoc manu propria facio.
Facta carta Era Mª Cª Lª VIIIIª.